(1)原文
42. His subjiciam duo Memorabilia e Mundo Spirituali: Primum hoc:
Quodam mane suspexi in caelum, et vidi supra me expansum supra expansum; et vidi, quod aperiretur primum expansum, quod prope erat, et mox alterum quod superius, et tandem tertium quod erat supremum; et ex illustratione inde percepi, quod super primo expanso essent angeli, ex quibus primum seu ultimum caelum, et super secundo expanso essent angeli, ex quibus secundum seu medium caelum, et super tertio expanso essent angeli, ex quibus tertium seu supremum caelum.
Miratus sum primum quid et cur hoc; et mox audita est e caelo vox sicut tubae, dicens, "Percepimus, et nunc videmus, quod mediteris de amore conjugiali; et scimus, quod adhuc non aliquis in terris sciat, quid amor vere conjugialis in sua origine, et in sua essentia est, et tamen interest ut sciatur; quare placuit Domino aperire tibi caelos, ut in mentis tuae interiora influat lux illustrans, et inde perceptio: apud nos in caelis, imprimis in tertio, sunt coelestes nostrae delitiae principaliter ex amore conjugiali; quare ex data nobis venia demittemus ad te par conjugum ut videas."
[2] Et ecce tunc apparuit currus e supremo seu tertio caelo descendens, in quo visus est unus angelus; sed sicut appropinquavit, visi sunt in illo duo: currus e longinquo fulsit coram oculis meis sicut adamas, et ei alligati erant pulli equorum candidi sicut nix; et sedentes in curru tenebant manibus duos turtures, et clamabant ad me, "Vis ut propius adveniamus; sed cave tunc, ne coruscum, quod e caelo nostro, e quo descendimus, et est flammeum, penetret interius, e cujus influxu quidem illustrantur ideae intellectus tui superiores, quae in se sunt coelestes, at hae in mundo, in quo es, sunt ineffabiles: quare recipe, quae auditurus es, rationaliter, et sic ad intellectum expone illa."
Et respondi, "Cavebo, venite propius."
Et venerunt, et ecce erat maritus et ejus uxor: et dixerunt, "Sumus conjuges; viximus beati in caelo a primo aevo, quod a vobis vocatur saeculum aureum, et perpetuo in simili flore aetatis, in quo tu nos vides hodie."
[3] Lustravi utrumque, quia percepi quod repraesentarent amorem conjugialem in sua vita et in suo ornatu; in sua vita in faciebus, et in suo ornatu in vestibus; omnes enim angeli sunt affectiones amoris in forma humana; ipsa affectio regnans elucet ex illorum faciebus, et ex affectione et secundum illam sortiuntur vestes; quare dicitur in caelo, quod sua affectio quemlibet investiat. Maritus apparuit in aetate media inter adolescentiam et juventutem; ab oculis ejus emicabat lux scintillans ex sapientia amoris, ex qua luce facies ejus intime sicut radiabat, et ex eradiatione inde cutis in extremis quasi fulgebat; inde tota ejus facies fuit unus splendens decor: indutus erat talari, et sub talari veste coloris hyacinthini, et hanc circumligabat zona aurea, super qua erant tres lapides pretiosi, bini sapphiri a lateribus, ac pyropus in medio; tibialia ex splendente lino, cui intexta erant fila ex argento; et calcei ex holoserico: haec fuit forma repraesentativa amoris conjugialis apud maritum. [4] Apud uxorem autem fuit haec: facies ejus mihi visa est, et non visa; visa est ut ipsa pulchritudo, et non visa quia haec inexpressibilis; in facie enim erat splendor lucis flammeae, qualis lux est angelis in tertio caelo, et haec visum meum hebetavit; quare modo obstupui.
Hoc illa animadvertens loquebatur ad me dicens, "Quid vides?"
Respondi, "Non video nisi amorem conjugialem, et ejus formam; sed video et non video."
Ad haec avertit illa se oblique a marito, et tunc potui lustrare intentius. Oculi ejus micabant ex luce caeli sui, quae, ut dictum est, est flammea, et inde trahit ex amore sapientiae; amant enim uxores in illo caelo maritos ex sapientia et in sapientia illorum, et mariti uxores ex illo amore et in illo erga se, et sic uniuntur; inde erat pulchritudo ejus, quae talis, ut illam aemulari et sistere in sua forma non possit ullus pictor, non enim datur tale coruscum in ejus colore, nec tale formosum expressibile in ejus arte: crines erant in ordine decore positi secundum correspondentiam cum pulchritudine, et eis inserti flores ex diadematibus: collarium ei erat ex pyropis, ac inde pendebat rosarium ex chrysolithis; et ei armillae erant ex unionibus: amicta erat toga coccinea, et sub illa veste pectorali purpurea, quam anterius colligabant rubini: sed quod miratus sum, variegabantur colores secundum aspectum ad maritum, et quoque secundum illum nunc magis nunc minus coruscabant; in aspectu mutuo magis, et in aspectu obliquo minus.
[5] His visis loquebantur iterum mecum; et cum maritus loquebatur ille simul sicut ex uxore, et cum uxor simul illa sicut ex marito, erat enim talis unio mentium, ex quibus fluunt loquelae; et tunc etiam audivi sonum amoris conjugialis, quod intus esset simultaneus, et quoque procedens ex delitiis status pacis et innocentiae.
Tandem dicebant, "Revocamur, abibimus." Et tunc iterum apparuerunt vecti in curru, sicut prius; et vecti sunt per viam stratam inter floreta, e quorum areis exsurgebant oleae, et arbores plenae pomis aurantiis: et cum prope suum caelum erant, obviam venerunt virgines, et recipiebant illos, et introducebant.
(2)直訳
42. His subjiciam duo Memorabilia e Mundo Spirituali: Primum hoc: これらに私は霊界からの二つのメモラビリアを加える――第一のものはこれ――
Quodam mane suspexi in caelum, et vidi supra me expansum supra expansum; ある朝、私は天の中を見上げた、また私の上方に広がり(大空)を見た、広がりの上方に。
et vidi, quod aperiretur primum expansum, quod prope erat, et mox alterum quod superius, et tandem tertium quod erat supremum; また私は見た、第一の広がりが開かれたこと、それは近くにあった、またすぐに第二のもの、それはさらに上のもの、また最後に第三のもの、それは最も高いものであった。
et ex illustratione inde percepi, quod super primo expanso essent angeli, ex quibus primum seu ultimum caelum, et super secundo expanso essent angeli, ex quibus secundum seu medium caelum, et super tertio expanso essent angeli, ex quibus tertium seu supremum caelum. またここからの照らしから私は知覚した、第一の広がりの上に天使たちがいたこと、それらから第一の、すなわち、最も下の天界が、また第二の広がりの上に天使たちがいた、それらから第二の、すなわち、中間の天界が、また第三の広がりの上に天使たちがいた、それらから第三の、すなわち、最も高い天界が。
Miratus sum primum quid et cur hoc; 最初に、驚いた、これは何か、またなぜか。
et mox audita est e caelo vox sicut tubae, dicens, "Percepimus, et nunc videmus, quod mediteris de amore conjugiali; また直ちに天界かららっぱのような声が聞かれた、言って、「私たちは知覚したまた今や見ている、あなたが結婚愛について瞑想していること。
et scimus, quod adhuc non aliquis in terris sciat, quid amor vere conjugialis in sua origine, et in sua essentia est, et tamen interest ut sciatur; また私たちは知っている、依然として地の中のある者が知らないこと、真の結婚愛がその起源の中で何か、またその本質の中で、またそれでも重要である、知られることは。
quare placuit Domino aperire tibi caelos, ut in mentis tuae interiora influat lux illustrans, et inde perceptio: それゆえ、主に喜びであった、あなたに天界を開くことが、あなたの心の内的なものの中に照らす光が流入するために、またここから知覚。
apud nos in caelis, imprimis in tertio, sunt coelestes nostrae delitiae principaliter ex amore conjugiali; 天界の中の私たちのもとに、特に、第三の〔天界の〕中の、私たちの天的な楽しさは特に結婚愛からである。
quare ex data nobis venia demittemus ad te par conjugum ut videas." それゆえ、私たちに与えられた許可(好意)から、私たちはあなたに結婚の一対を降ろす、あなたが見るために」。
[2] Et ecce tunc apparuit currus e supremo seu tertio caelo descendens, in quo visus est unus angelus; [2] また見よ、その時、最も高い、すなわち、第三の天界から降っている馬車が見られた(現われた)、その中に一人の天使が見られた。
sed sicut appropinquavit, visi sunt in illo duo: しかし、近づいたほど、その中にふたりが見られた。
currus e longinquo fulsit coram oculis meis sicut adamas, et ei alligati erant pulli equorum candidi sicut nix; 馬車は遠方から、私の目の前にダイヤモンドのように輝いた、またそれに取り付けられた、雪のように白く輝く馬の子が。
et sedentes in curru tenebant manibus duos turtures, et clamabant ad me, "Vis ut propius adveniamus; また馬車に座っている者は手に二羽のキジバトを持っている、また、私に叫んだ、「あなたは私たちがさらに近く近づくように望んでいる。
sed cave tunc, ne coruscum, quod e caelo nostro, e quo descendimus, et est flammeum, penetret interius, e cujus influxu quidem illustrantur ideae intellectus tui superiores, quae in se sunt coelestes, at hae in mundo, in quo es, sunt ineffabiles: しかし、その時、用心せよ、閃光が、それは私たちの天界から、そこから私たちは降った、また炎である、内部を貫通しないように、その流入から確かにあなたの高い理解力の観念が照らされる、それは本質的に天界的なものである、しかし、それらは世の中で、その中にあなたはいる、言い表わせないものである。
quare recipe, quae auditurus es, rationaliter, et sic ad intellectum expone illa." それゆえ、受け入れよ、それらをあなたは聞く、理性的に、またこのように理解力にそれらをさらせ(まかせよ、解釈せよ)」。
Et respondi, "Cavebo, venite propius." また、私は答えた、「私は用心する、さらに近くにやって来い」。
Et venerunt, et ecce erat maritus et ejus uxor: また彼らはやって来た、また見よ、夫とその妻であった――
et dixerunt, "Sumus conjuges; また彼らは言った、「私たちは夫婦である。
viximus beati in caelo a primo aevo, quod a vobis vocatur saeculum aureum, et perpetuo in simili flore aetatis, in quo tu nos vides hodie." 私たちは天界の中で最初の時代から幸福の〔生活を〕生活した、それはあなたがたから黄金時代と呼ばれる、また永続的に同時に花の年齢の中に、その中に、あなたは私たちを見る、今日」。
[3] Lustravi utrumque, quia percepi quod repraesentarent amorem conjugialem in sua vita et in suo ornatu; [3] 私は両方の者を(視覚で)調べた、私は知覚したので、そのいのちとその装飾品の中に結婚愛を表象するものを。
in sua vita in faciebus, et in suo ornatu in vestibus; 顔の中にそのいのちを、またその装飾品の中に、衣服の中に。
omnes enim angeli sunt affectiones amoris in forma humana; というのは、すべての天使は人間の形の中の愛の情愛であるから。
ipsa affectio regnans elucet ex illorum faciebus, et ex affectione et secundum illam sortiuntur vestes; 支配している情愛そのものが彼らの顔から輝き出る、また情愛からそれにしたがって衣服が定められる。
quare dicitur in caelo, quod sua affectio quemlibet investiat. それゆえ、天界の中で言われている、だれでも自分の情愛を着ている。
Maritus apparuit in aetate media inter adolescentiam et juventutem; 夫は青年と若者の間の中間の年齢の中で見られる。
ab oculis ejus emicabat lux scintillans ex sapientia amoris, ex qua luce facies ejus intime sicut radiabat, et ex eradiatione inde cutis in extremis quasi fulgebat; その目から、愛の知恵からきらめく光が輝き出た、その光からその顔は内部で輝くようだった、またここからの放射から皮膚は最外部の中であたかもきらめく(ようだった)。
inde tota ejus facies fuit unus splendens decor: ここからその顔全体は、一つの輝く美しさをなしていた。
indutus erat talari, et sub talari veste coloris hyacinthini, et hanc circumligabat zona aurea, super qua erant tres lapides pretiosi, bini sapphiri a lateribus, ac pyropus in medio; ローブを着ていた、またローブの下に青色の服、またこれを金の帯が巻きつけた、その上に三つの宝石があった、〔両〕脇に二つのサファイア、そして中央に赤めのう(ルビー)。
tibialia ex splendente lino, cui intexta erant fila ex argento; 輝くリンネルからの長い靴下、それに銀からの糸が編み込まれた。
et calcei ex holoserico: また履き物は純粋な絹から〔できていた〕――
haec fuit forma repraesentativa amoris conjugialis apud maritum. これが夫のもとの結婚愛の表象の形であった。
[4] Apud uxorem autem fuit haec: [4] けれども、妻のもとで、これらであった――
facies ejus mihi visa est, et non visa; その顔が私に見られた、また見られない。
visa est ut ipsa pulchritudo, et non visa quia haec inexpressibilis; 美そのもののように見られた、また、これは言い表わせないので見られない。
in facie enim erat splendor lucis flammeae, qualis lux est angelis in tertio caelo, et haec visum meum hebetavit; というのは、顔の中に炎のような光の輝きがあったから、第三の天界の中の天使にある光のような、またこれが私の視覚を弱めた。
quare modo obstupui. それゆえ、私は単に唖然とした。
Hoc illa animadvertens loquebatur ad me dicens, "Quid vides?" これを彼女は気づいて、私に話した、言って、「あなたは何を見るか?」
Respondi, "Non video nisi amorem conjugialem, et ejus formam; 私は答えた、「結婚愛でないなら、私は見ない、またその形を。
sed video et non video." しかし、私は見る、また見ない」。
Ad haec avertit illa se oblique a marito, et tunc potui lustrare intentius. これに(このために)、彼女は夫へ斜めに(自分自身を)向きを変えた、またその時、私は一心に(視覚で)調べることができた。
Oculi ejus micabant ex luce caeli sui, quae, ut dictum est, est flammea, et inde trahit ex amore sapientiae; その目はその天界の光からきらめいた、それは、言われたように、炎のようである、またここから、知恵への愛から得ている。
amant enim uxores in illo caelo maritos ex sapientia et in sapientia illorum, et mariti uxores ex illo amore et in illo erga se, et sic uniuntur; というのは、その天界の中の妻たちは、夫たちを知恵から、また彼らの知恵の中で愛するから、また夫たちは妻たちをその愛から、自分自身に向かうそれらから〔愛するから〕またこのように結合される。
inde erat pulchritudo ejus, quae talis, ut illam aemulari et sistere in sua forma non possit ullus pictor, non enim datur tale coruscum in ejus colore, nec tale formosum expressibile in ejus arte: ここからその美がある、それはこのようなもの、どんな画家もそれを模倣すること、また(見せるように)示すことができない、その形の中に、というのは、そのようなひらめきが彼の色の中に存在しないから、そのような表現できる美しさも彼の技術の中に。
crines erant in ordine decore positi secundum correspondentiam cum pulchritudine, et eis inserti flores ex diadematibus: 髪は美しい秩序の中にあった、美との対応にしたがって置かれた、またそれに宝石☆からできた花が入れられている。
☆ diademaは通常「王冠」を意味しますが、この意味でスヴェーデンボリは使用していないでしょう。
collarium ei erat ex pyropis, ac inde pendebat rosarium ex chrysolithis; それに首飾りは赤めのう(ルビー)からできていた、そしてここから貴かんらん石(クリソライト)からできたロザリオぶらさがっていた。
et ei armillae erant ex unionibus: またそれに真珠からできた腕輪があった。
amicta erat toga coccinea, et sub illa veste pectorali purpurea, quam anterius colligabant rubini: 緋色のトーガを着ていた、またその下に紫色の胸の服(胸当て)、それをルビーで前部を結び付けた。
sed quod miratus sum, variegabantur colores secundum aspectum ad maritum, et quoque secundum illum nunc magis nunc minus coruscabant; しかし、私は驚いたこと、夫に見られるのにしたがって色が変化したこと、そしてまた、それにしたがって時には大きく、時には小さくきらめいた。
in aspectu mutuo magis, et in aspectu obliquo minus. 相互に見られる中で大きく、また斜めに見られる中で小さく。
[5] His visis loquebantur iterum mecum; [5] これらが見られて、彼らは再び私に話した。
et cum maritus loquebatur ille simul sicut ex uxore, et cum uxor simul illa sicut ex marito, erat enim talis unio mentium, ex quibus fluunt loquelae; また夫が話すとき、彼は同時に妻からのように、また妻が〔話す〕とき彼女は同時に夫からのように、というのは、このように心の結合〔があり〕、それらから話しが流れ出るから。
et tunc etiam audivi sonum amoris conjugialis, quod intus esset simultaneus, et quoque procedens ex delitiis status pacis et innocentiae. またその時、さらにまた私は結婚愛の声を聞いた、それは内部で同時ものであった、そしてまた平和と無垢の楽しい状態から発出している。
Tandem dicebant, "Revocamur, abibimus." 最後に彼らは言った、「私たちは呼び戻されている、私たちは去らなければならない」。
Et tunc iterum apparuerunt vecti in curru, sicut prius; またその時、再び、馬車の中に乗って見られた、以前のように。
et vecti sunt per viam stratam inter floreta, e quorum areis exsurgebant oleae, et arbores plenae pomis aurantiis: 花畑(花壇)の間の舗装された道を通って運ばれた、それら区画(花壇)からオリーブの木が生長していた、また多くの〔実の〕オレンジの木。
et cum prope suum caelum erant, obviam venerunt virgines, et recipiebant illos, et introducebant. また自分の天界の近くにいたとき、乙女たちが出迎えにやって来た、また彼らを受け入れた、また導いた。
(3)訳文
42. これらに私は霊界からの二つのメモラビリアを加える――第一のものはこれ――
ある朝、私は天を見上げた、また私の上方に、広がりの上方に広がりを見た。また私は、近くにあった第一の広がりが開かれたのを見た、またすぐにさらに上の第二のもの、また最後に最も高いものであった第三のもの〔が開かれた〕。またここからの照らしから私は、第一の広がりの上に、それらから第一の、すなわち、最も下の天界の天使たちがいたこと、また第二の広がりの上に、それらから第二の、すなわち、中間の天界の天使たちがいたがまた第三の広がりの上に、それらから第三の、すなわち、最も高い天界の天使たちがいたのを知覚した。
最初は、これは何か、なぜかと驚いた。また直ちに天界から、〔次のように〕言っている、らっぱのような声が聞かれた、「私たちはあなたが結婚愛について瞑想していること知覚したまた今や見ている。また私たちは知っている、依然として地上のある者が真の結婚愛がその起源の中で、またその本質の中で、何か知らないこと、またそれでも、知られることは重要である。それゆえ、あなたの心の内的なものの中に照らす光が流入するために、あなたに天界を開き、ここから知覚することが主に喜びであった。天界の中の私たちのもとで、特に、第三の〔天界の〕中の、私たちの天的な楽しさは、特に結婚愛からである。それゆえ、私たちに与えられた許可から、私たちはあなたが見るためにあなたに結婚の一組を降ろす」。
[2] また見よ、その時、最も高い天界、すなわち、第三の天界から降っている馬車が現われ、その中に一人の天使が見られた。しかし、近づくにつれて、その中にふたりが見られた。馬車は遠方から、私の目にダイヤモンドのように輝いた、またそれに、雪のように白く輝く馬の子が取り付けられていた。また馬車に座っている者は手に二羽のキジバトを持っていて、私に叫んだ、「あなたは私たちがさらに近く近づくように望んでいる。しかし、その時、私たちの天界からの閃光が、その天界からら私たちは降ったのであるが、炎であって、内部を貫通しないように用心せよ、その流入から確かにあなたの高い理解力の観念が照らされる、それは本質的に天界的なものである、しかし、それらはあなたがいる世の中で、言い表わせないものである。それゆえ、受け入れよ、それらをあなたは理性的に聞き、またこのように理解力にそれらをさらせ」。
また、私は答えた、「私は用心する、さらに近くにやって来い」。
また彼らはやって来た、また見よ、夫とその妻であった――また彼らは言った、「私たちは夫婦である。私たちは天界の中であなたがたから黄金時代と呼ばれる最初の時代から幸福に、また永続的に同時に花の年齢の中に生活した。あなたは今日、その中の私たちを見る」。
[3] 私は知覚したので、両方の者を、そのいのちとその装飾品の中に結婚愛を表象するものを(視覚で)調べた。顔の中にそのいのちを、またその装飾品の中に、衣服の中に。というのは、すべての天使は人間の形をした愛の情愛であるから。支配している情愛そのものが彼らの顔から輝き出る、また情愛からそれにしたがって衣服が定められる。それゆえ、天界の中では、だれでも自分の情愛を着ている、と言われている。
夫は青年と若者の間の中間の年齢の中で見られる。その目から、愛の知恵からきらめく光が輝き出た、その光からその顔は内部で輝くようだった、またここからの放射から皮膚は最外部の中であたかもきらめく(ようだった)。ここからその顔全体は一つの輝く美しさをなしていた――ローブを着ていた、またローブの下に青色の服、またこれを金の帯が巻きつけた、その上に三つの宝石があった、〔両〕脇に二つのサファイア、そして中央に赤めのう(ルビー)。輝くリンネルからの長い靴下、それに銀からの糸が編み込まれていた。履き物は純粋な絹から〔できていた〕――これが夫のもとで結婚愛を表象する形であった。
[4] けれども、妻のもとで、これらであった――その顔は私に見られ、また見られなかった。美そのもののように見られ、また、これは言い表わせないので見られない。というのは、顔の中に第三の天界の中の天使にある光のような炎のような光の輝きがあった、またこれが私の視覚を弱めたから。
それゆえ、私はただ唖然とした。
彼女はこれに気づいて、私に「あなたは何を見るか?」と言って話した。
私は答えた、「私は結婚愛とその形しか見ない。しかし、私は見るし、見ない」。
そのために、彼女は夫へ斜めに向きを変えた、またその時、私は一心に(視覚で)調べることができた。
その目はその天界の光からきらめいた、それは、言われたように、炎のようである、またここから、知恵への愛から得ている。というのは、その天界の中の妻たちは、夫たちを知恵から、また彼らの知恵の中で愛する、また夫たちは妻たちをその愛から、自分自身に向かうそれらから〔愛するから〕またこのように結合されるから。ここからその美があり、それは、どんな画家もその形の中にそれを模倣すること、また(見せるように)示すことができないようなものである。というのは、そのようなひらめきが彼の色の中に、そのような表現できる美しさも彼の技術の中に存在しないから。髪は、美との対応にしたがって置かれた美しい秩序の中にあった、またその髪に宝石☆からできた花が入れられていた。首飾りは赤めのう(ルビー)からできていた、そしてここから貴かんらん石(クリソライト)からできたロザリオぶらさがっていた。また真珠からできた腕輪があった。緋色のトーガを、またその下に紫色の胸当てを着ていた、ルビーでその前部を結び付けた。しかし、私は、夫に見られるのにしたがって色が変化し、そしてまた、それにしたがって時には大きく、時には小さくきらめいたことに驚いた。互いに見られる中で大きく、また斜めに見られる中で小さく〔きらめいた〕。
[5] これらが見られて、彼らは再び私に話した。また夫が話すとき、彼は同時に妻からのように、また妻が〔話す〕とき彼女は同時に夫からのように〔話す〕、というのは、このように心の結合〔があり〕、それらから話しが流れ出るから。またその時、さらにまた私は結婚愛の声を聞いた、それは内部で同時もの、そしてまた平和と無垢の楽しい状態から発出しているものであった。
最後に彼らは言った、「私たちは呼び戻されている、私たちは去らなければならない」。
またその時、以前のように再び馬車の中に乗って見られた。花畑の間の舗装された道を通って運ばれ、それら花壇からはオリーブの木また多くの〔実の〕オレンジの木が生長していた。また自分の天界の近くにいたとき、乙女たちが出迎えにやって来て、彼らを受け入れ、導いた。
☆ diademaは通常「王冠」を意味しますが、この意味でスヴェーデンボリは使用していないでしょう。
◎印象的なメモラビリアです、『結婚愛』を刊行する機会に恵まれたら、もう少しうまく訳しなおします。
月: 2016年4月
原典講読『結婚愛』43
(1)原文
43. Post haec visus est mihi angelus ex caelo illo, tenens in manu membranam, quam evolvebat, dicens, "Vidi quod mediteris de amore conjugiali; in hac membrana sunt de illo arcana sapientiae, non adhuc detecta in mundo; detegentur nunc, quia interest. Sunt in nostro caelo illa arcana plus quam in reliquis, quia nos in conjugio amoris et sapientiae sumus: sed praedico, quod non alii amorem illum sibi appropriaturi sint, quam qui in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, a Domino recipiuntur." His dictis, demisit angelus membranam evolutam, quam quidam spiritus angelicus excepit, et reposuit super mensa in quodam conclavi, quod illico conclusit, et porrexit mihi clavem, et dixit, "Scribe."
(2)直訳
43. Post haec visus est mihi angelus ex caelo illo, tenens in manu membranam, quam evolvebat, dicens, "Vidi quod mediteris de amore conjugiali; この後、私にその天界からの天使が見られた、手の中に羊皮紙(一枚の紙)を持って、それを広げた、言って、「私は見た、あなたが結婚愛について瞑想していること。
in hac membrana sunt de illo arcana sapientiae, non adhuc detecta in mundo; この羊皮紙の中にそれについて知恵の秘義がある、これまで世の中で明かされなかった。
detegentur nunc, quia interest. 今や、明かされる、重要であるので。
Sunt in nostro caelo illa arcana plus quam in reliquis, quia nos in conjugio amoris et sapientiae sumus: 私たちの天界の中にその秘義が他のもの〔天界〕よりもさらにある、私たちは愛と知恵の結婚の中にいるからである。
sed praedico, quod non alii amorem illum sibi appropriaturi sint, quam qui in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, a Domino recipiuntur." しかし、私は予言する、他の者たちがその愛を自分自身に自分のものにされないこと、新しい教会の中の者以外に、それは新しいエルサレムである、主により受け入れられる」。
His dictis, demisit angelus membranam evolutam, quam quidam spiritus angelicus excepit, et reposuit super mensa in quodam conclavi, quod illico conclusit, et porrexit mihi clavem, et dixit, "Scribe." これらで言われて、天使は広げた羊皮紙を降ろした、それをある天使的な霊が受け取った、またある部屋の中の机の上に戻した(しまった)、それ〔部屋〕を直ちに閉めた、また私に鍵を差し出した、また言った、「書け」。
(3)訳文
43. この後、私にその天界から、手に羊皮紙を持っている天使が見られ、それを広げて、言った、「私は見た、あなたが結婚愛について瞑想していること。この羊皮紙の中にそれについて知恵の秘義がある、これまで世の中で明かされなかった。今や、重要であるので明かされる。私たちの天界の中にその秘義が他の天界よりもさらにある、私たちは愛と知恵の結婚の中にいるからである。しかし、私は、主により新しいエルサレムである新しい教会の中に受け入れられる者以外に他の者たちがその愛を自分のものにしないことを予言する」。
これらを言って、天使は広げた羊皮紙を降ろし、それをある天使的な霊が受け取った、またある部屋の中の机の上に置き、その部屋を直ちに閉め、私に鍵を差し出し、言った、「書け」。
原典講読『結婚愛』44(原文と直訳[1])
(1)原文
44. Alterum Memorabile.―
Quondam vidi tres spiritus novitios e mundo, qui circumvagabantur, lustrabant, et sciscitabant. Erant in admiratione, quod viverent homines prorsus sicut prius, et quod viderent similia quae prius; noverunt enim quod e mundo priori seu naturali obiverint, et quod ibi crediderint, quod non victuri sint homines prius quam post diem ultimi judicii, quando circumdabuntur carne et ossibus reconditis in sepulchris; quare ut deprivarentur omni dubio, quin vere homines essent, per vices inspexerunt ac tetigerunt se et alios, et palpaverunt objecta, et per millia confirmabant se, quod nunc essent homines, sicut in priori mundo; praeter quod se mutuo in candidiore luce, et objecta in superiore splendore, et sic perfectius viderent.
[2] Tunc forte duo spiritus angelici illis occurrebant, et retinebant, dicendo, "Unde estis?"
Et responderunt, "Obivimus e mundo, ac iterum vivimus in mundo; ita migravimus e mundo in mundum; hoc nunc miramur."
Et tunc tres nitii interrogabant duos diritus agelicos de caelo; et quia duo ex tribus novitiis erant adolescentes, et ex illorum oculis emicabat sicut igniculus libidinis ad sexum, ajebant spiritus angelici, "Forte vidistis feminas;" et responderunt, "Vidimus." Et quia interrogaverunt de caelo, dixerunt haec: "In caelo sunt omnia magnifica et splendida, et talia quae oculus nusquam viderat; et sunt ibi virgines et juvenes, virgines tali pulchritudine, ut vocari possint pulchritudines in sua forma; ac juvenes tali moralitate, ut vocari possint moralitates in sua forma; et correspondent sibi pulchritudines virginum et moralitates juvenum, sicut formae mutuae et coaptabiles."
Et quaesiverunt duo novitii, num in caelo sint formae humanae prorsus similares illis quae in mundo naturali sunt,
Et respondebatur, quod prorsus similares, nihil ablatum est e viro, et nihil e femina; "verbo, vir est vir, et femina est femina, in omni perfectione formae, in qua creati sunt; secede si vis, et explora apud te, num quidquam desit, quin sis vir sicut prius."
[3] Iterum dixerunt novitii, "Audivimus in mundo, e quo decessimus, quod in caelo non dentur nuptui, quia sunt angeli; num sic datur amor sexus?"
Et responderunt spiritus angelici, "Vester amor sexus ibi non datur, sed amor sexus angelicus, qui est castus, expers omnis illecebrae ex libidine."
Ad haec dixerunt novitii, "Si datur amor sexus nullius illecebrae, quid tunc amor sexus?" Et cum cogitabant de hoc amore, ingemuerunt, et dixerunt, "O quam siccum gaudium caeli; quis juvenis tunc potest optare caelum? Estne talis amor sterilis et expers vitae?"
Ad haec spiritus angelici ridentes retulerunt, "Amor sexus angelicus, seu qualis est in caelo, est usque plenus delitiis intimis; est expansio amaenissima omnium mentis, et inde omnium pectoris, ac est intus in pectore sicut cor ludat cum pulmone, ex quo ludo exit respiratio, sonus et loquela, quae faciunt ut consortia inter sexus, seu inter juvenes et virgines, sint ipsae suavitates caelestes, quae sunt purae. [4] Omnes novitii, ascendentes in caelum, explorantur quali castitate sunt; immittuntur enim in consortia virginum, pulchritudinum caeli, quae percipiunt ex sono, ex loquela, ex facie, ex oculis, ex gestu, et ex sphaera exundante, quales sunt quoad amorem sexus; qui si incastus est, aufugiunt et nuntiant suis, quod viderint satyros aut priapos; et quoque advenae illi mutantur, et apparent coram oculis angelorum hirsuti, et quoad pedes sicut vituli aut pardi, et illi mox dejiciuntur, ne libidine sua inquinent auram ibi:"
His auditis duo novitii iterum dixerunt, "Sic est nullus amor sexus in caelo: quid amor sexus castus nisi amor exinanitus suae vitae essentia? suntne sic consortia juvenum et virginum ibi gaudia sicca? Non sumus saxa et stipites, sed perceptiones et affectiones vitae:"
[5] His auditis, duo spiritus angelici indignati responderunt, "Vos prorsus nescitis quid amor sexus castus, quia non adhuc casti estis; est ille amor ipsum delitium mentis et inde cordis, et non simul carnis sub corde: castitas angelica, quae est utrique sexui communis, inhibet transitum amoris illius ultra clausuram cordis, sed intra illam et supra illam delitiatur moralitas juvenis cum pulchritudine virginis delitiis amoris sexus casti, quae interiores et uberiores amaenitate sunt, quam ut possint describi per voces. Sed hic amor sexus est angelis, quia est illis modo amor conjugialis, et hic amor non dabilis est simul cum amore sexus incasto; amor vere conjugialis est amor castus, et nihil commune cum amore incasto habet; est solum modo cum una ex sexu, remotis omnibus aliis, est enim amor spiritus et inde corporis, et non amor corporis et inde spiritus, hoc est, non amor infestans spiritum:"
[6] His auditis, gavisi sunt bini adolescentes novitii, et dixerunt, "Est usque ibi amor sexus; quid amor conjugialis aliud?"
Sed spiritus angelici ad illa respondebant, "Cogitate penitius, expendite, et percipietis, quod vester amor sexus sit amor extraconjugialis, et quod amor conjugialis sit prorsus alius, et quod hic distinctus sit ab illo, sicut triticum a palea, aut potius sicut humanum a ferino: si quaesiveritis foeminas in caelo, quid amor extraconjugialis, assevero quod responsurae sint, 'Quid hoc? quid loqueris? quomodo potest tale exire ore tuo quod ita laedit aures? quomodo potest amor non creatus ingenerari homini.' Si tunc quaesiveris illas, quid amor vere conjugialis, scio quod responsurae sint, quod non sit amor sexus, sed amor unius e sexu, qui non aliter existit, quam dum juvenis videt virginem a Domino provisam, et virgo juvenem, utrinque sentiant conjugiale incendi in cordibus suis, ac percipiant, ille quod sua sit, et illa quod suus sit, obviat enim se amor amori, et facit se cognoscere, et conjungit illico animas, et postea mentes, et inde intrat pectora, ac post nuptias ultra, et sic fit plenus amor, qui indies in conjunctionem crescit, usque ut non amplius sint duo, sed sicut unus: [7] scio etiam, quod juraturae sint, quod non sciant alium amorem sexus; dicunt enim, 'Quomodo potest dari amor sexus, nisi sit ita obvius et reciprocus, ut spiret aeternam unionem, quae est ut duo sint una caro?'" His addiderunt spiritus angelici, "In caelo prorsus non sciunt, quid scortatio, nec quod sit, nec quod dabilis; angeli frigent toto corpore ad amorem incastum seu extraconjugialem, ac vicissim calent toto corpore ex amore casto seu conjugiali; apud viros ibi omnes nervi cadunt ad aspectum scorti, et se tendunt ad aspectum uxoris."
[8] Tres novitii, his auditis, quaesiverunt, num similis amor inter conjuges est in caelis, sicut in terris.
Et duo spiritus angelici responderunt, quod prorsus similis. Et quia perceperunt, quod vellent scire, num similes delitiae ultimae ibi essent, et dixerunt quod prorsus similes, sed multo beatiores, "quia perceptio et sensatio angelica est multo exquisitior perceptione et sensatione humana; et quid vita amoris illius nisi ex vena potentiae? numne hac deficiente amor ille deficit et frigescit? estne virtus illa ipsa mensura, ipse gradus, et ipsa basis illius amoris? estne initium, firmamentum et complementum ejus? Universalis lex est, quod prima existant, subsistant, et persistant ab ultimis; ita etiam ille amor; quare nisi forent ultimae delitiae, non forent ullae amoris conjugialis."
[9] Tunc quaesiverunt novitii, num ex ultimis delitiis illius amoris ibi nascantur proles; et si non nascerentur proles, cui usui sunt illae. Responderunt spiritus angelici, quod non aliquae proles naturales, sed proles spirituales;
Et quaesiverunt, "Quid proles spirituales?"
Et responderunt, "Duo conjuges per delitias ultimas plus uniuntur conjugio boni et veri, et conjugium boni et veri est conjugium amoris et sapientiae, ac amor et sapientia sunt proles, quae ex conjugio illo nascuntur: et quia maritus ibi est sapientia, et uxor est amor ejus, et quoque ambo sunt spirituales, ideo non aliae proles, quam spirituales, possunt ibi concipi et gigni. Inde est, quod angeli post delitias, non fiant maesti, ut aliqui in terris, sed hilares, et hoc illis est ex jugi influxu recentium virium post priores, quae renovant et simul illustrant; omnes enim qui in caelum veniunt, redeunt in vernam suam juventutem, inque vires ejus aetatis, et sic permanent in aeternum."
[10] Tres novitii his auditis, dixerunt, "Legiturne in Verbo, quod in caelo non dentur nuptiae, quia sunt angeli?"
Ad haec spiritus angelici responderunt, "Suspicite in caelum, et vobis respondebitur."
Et quaesiverunt, cur suspicerent in caelum.
Dixerunt, "Quia inde sunt nobis omnes interpretationes Verbi; Verbum est penitus spirituale; et angeli, quia sunt spirituales, docebunt spiritualem intellectum ejus."
Et post aliquam moram aperiebatur caelum supra caput illorum, et in conspectum illorum venerunt duo angeli, et dixerunt, "Dantur nuptiae in caelis, sicut in terris; sed non aliis ibi, quam qui in conjugio boni et veri sunt, neque alii sunt angeli; quare nuptiae spirituales, quae sunt conjugii boni et veri, ibi intelliguntur. Hae dantur in terris, et non post obitum, ita non in caelis; sicut dicitur de quinque virginibus stultis, in nuptias etiam invitatis, quod non potuerint intrare, quia illis non fuit conjugium boni et veri, non enim fuit illis oleum, sed modo lampades; per ‘oleum’ intelligitur bonum, et per ‘lampades’ verum; ac ‘nuptui dari’ est intrare in caelum, ubi est illud conjugium."
Tres novitii, his auditis laetificati sunt, ac pleni desiderio caeli, et spe nuptiarum ibi, et dixerunt, "Studebimus moralitati et decori vitae, ut votis potiamur."
(2)直訳
44. Alterum Memorabile.― 第二のメモラビリア――
Quondam vidi tres spiritus novitios e mundo, qui circumvagabantur, lustrabant, et sciscitabant. かつて、私は世からの三人の新来の霊を見た、その者たちは歩きまわった、(視覚によって)調べた、また質問した。
Erant in admiratione, quod viverent homines prorsus sicut prius, et quod viderent similia quae prius; 彼らは驚きの中にいた、以前のような完全な人間を見たこと、また同様の者を見たこと、それらは以前のもの。
noverunt enim quod e mundo priori seu naturali obiverint, et quod ibi crediderint, quod non victuri sint homines prius quam post diem ultimi judicii, quando circumdabuntur carne et ossibus reconditis in sepulchris; というのは、彼らは新しくしたから、以前の世界、すなわち、自然(界)から死んだこと、またそこで信じたこと、人間は最後の審判よりも前に生きないこと、その時、墓の中にたくわえられた肉と骨で取りまかれること。
quare ut deprivarentur omni dubio, quin vere homines essent, per vices inspexerunt ac tetigerunt se et alios, et palpaverunt objecta, et per millia confirmabant se, quod nunc essent homines, sicut in priori mundo; それゆえ、すべての疑いで奪われるために、むしろ真の人間であった、交互に(代わる代わる)眺めた、そして自分自身に触れた(tango)、また他の者を、また対象をさわって調べた、また千のものによって確認した、今や人間であったこと、前の世の中のような。
praeter quod se mutuo in candidiore luce, et objecta in superiore splendore, et sic perfectius viderent. このことに加えて、お互いにさらに輝く(純粋な)光の中で、また対象をすぐれた(まさった)輝きの中で、またこのようにさらに完全に見る。
原典講読『結婚愛』44(直訳[2], [3])
[2] Tunc forte duo spiritus angelici illis occurrebant, et retinebant, dicendo, "Unde estis?" [2] その時、偶然に、ふたりの天使的な例が彼らに出会った、また引き止めた、言って、「どこからあなたがたは~であるか?」
Et responderunt, "Obivimus e mundo, ac iterum vivimus in mundo; また、彼らは答えた、「私たちは世から死んだ、そして再び世の中で生きている。
ita migravimus e mundo in mundum; そのように私たちは世から世の中へ移住した。
hoc nunc miramur." このことを、今や、私たちは驚く」。
Et tunc tres nitii interrogabant duos spiritus agelicos de caelo; またその時、三人の新来者はふたりの天使的な霊に天界について質問した。
et quia duo ex tribus novitiis erant adolescentes, et ex illorum oculis emicabat sicut igniculus libidinis ad sexum, ajebant spiritus angelici, "Forte vidistis feminas;" また三人の新来者からのふたりは青年であったので、彼らの目から性への欲望(情欲)の火花のよう〔なものが〕輝き出た、天使的な霊は言った、「おそらく、あなたは女(性)を見た」。
et responderunt, "Vidimus." また彼らは答えた、「私たちは見た」。
Et quia interrogaverunt de caelo, dixerunt haec: また天界について質問したので、彼らはこれらを言った――
"In caelo sunt omnia magnifica et splendida, et talia quae oculus nusquam viderat; 「天界の中にすべての荘厳なものとみごとなものがある、またこのようなもの、それらを目は決して見ない。
et sunt ibi virgines et juvenes, virgines tali pulchritudine, ut vocari possint pulchritudines in sua forma; またそこに乙女(処女)と若者がいる、乙女(処女)はこのように美しい、その形の中の美と呼ばれることができるように。
ac juvenes tali moralitate, ut vocari possint moralitates in sua forma; そして、若者はそのように礼儀正しい(品行方正)、その形の中の礼儀正しさと呼ばれることができるように。
et correspondent sibi pulchritudines virginum et moralitates juvenum, sicut formae mutuae et coaptabiles." またそれ自体に対応している、乙女(処女)の美と若者の礼儀正しさ、相互のまた釣り合っている形のように。
Et quaesiverunt duo novitii, num in caelo sint formae humanae prorsus similares illis quae in mundo naturali sunt, また、ふたりの新来者は質問した、天界の中で人間の形は彼らとまったく似ているかどうか、それらは自然界の中にいる。
Et respondebatur, quod prorsus similares, nihil ablatum est e viro, et nihil e femina; また答えた、まったく似ている、男から何も取り除かれていない(aufero)、また何も女(性)から。
"verbo, vir est vir, et femina est femina, in omni perfectione formae, in qua creati sunt; 「一言でいえば、男は男である、女は女である、すべての完全な形の中に、その中に創造されている。
secede si vis, et explora apud te, num quidquam desit, quin sis vir sicut prius." 去れ(離れよ)、もし欲するなら、またあなたのもとに調べよ、何も欠けていないかどうか、むしろ、あなたは以前のように男である」。
[3] Iterum dixerunt novitii, "Audivimus in mundo, e quo decessimus, quod in caelo non dentur nuptui, quia sunt angeli; [3] 再び、新来者たちは言った、「私たちは世の中で聞いた、そこから私たちは去った、天界の中では婚姻が存在しないこと、天使であるので。
num sic datur amor sexus?" このように(だから)性愛は存在するのか?」
Et responderunt spiritus angelici, "Vester amor sexus ibi non datur, sed amor sexus angelicus, qui est castus, expers omnis illecebrae ex libidine." また、天使的な霊は答えた、「あなたがたの性愛はそこに存在しない、しかし、天使の性愛が、それは貞潔である
Ad haec dixerunt novitii, "Si datur amor sexus nullius illecebrae, quid tunc amor sexus?" これに新来者たちは答えた、「もし誘惑するもの(魅力的なもの)が何もない性愛が存在するなら、その時、何が性愛か?
Et cum cogitabant de hoc amore, ingemuerunt, et dixerunt, "O quam siccum gaudium caeli; またこの愛について考えたとき、ため息をついた、また言った「おお、なんと天界の楽しさは乾いていることか。
quis juvenis tunc potest optare caelum? 若者のだれが、その時、天界を望むことができるのか?
Estne talis amor sterilis et expers vitae?" そのような愛は不毛のものやいのちの欠いていものでないのか?
Ad haec spiritus angelici ridentes retulerunt, "Amor sexus angelicus, seu qualis est in caelo, est usque plenus delitiis intimis; これらに天使的な霊は、ほほえんで話した(refero)、「天使の性愛は、すなわち、天界の中にあるようなものは、それでも、最内部で楽しさで満ちている。
est expansio amaenissima omnium mentis, et inde omnium pectoris, ac est intus in pectore sicut cor ludat cum pulmone, ex quo ludo exit respiratio, sonus et loquela, quae faciunt ut consortia inter sexus, seu inter juvenes et virgines, sint ipsae suavitates caelestes, quae sunt purae. 心のすべてのものの最も楽しいものの拡張である、またここから胸のすべてのものの、そして胸の中に内部にある、心臓が肺と遊ぶように、その遊びから呼吸、音声また話しが出る、それが(両)性の間の、すなわち、若者と乙女(処女)の間の交わりとして(のように)つくる、〔それは〕天界の快さそのものである、それは純粋である。
原典講読『結婚愛』44(直訳[4], [5])
[4] Omnes novitii, ascendentes in caelum, explorantur quali castitate sunt; [4] すべての新来者は、天界の中に上る者は、〔その者の〕貞潔がどんのものであるか調べられる。
immittuntur enim in consortia virginum, pulchritudinum caeli, quae percipiunt ex sono, ex loquela, ex facie, ex oculis, ex gestu, et ex sphaera exundante, quales sunt quoad amorem sexus; というのは、乙女(処女)の交わりの中に入れられるから、天界の美の〔彼女たちとの〕、彼女たちは音声から知覚する、話しから、顔から、目から、身振りから、また出てくるスフェアから、性愛に関してどんなものであるか。
qui si incastus est, aufugiunt et nuntiant suis, quod viderint satyros aut priapos; その者がもしみだらな(不貞な)ものであるなら、逃げ去る、また自分たちに知らせる、サテュロスまたはプリアーポスを見たこと。
et quoque advenae illi mutantur, et apparent coram oculis angelorum hirsuti, et quoad pedes sicut vituli aut pardi, et illi mox dejiciuntur, ne libidine sua inquinent auram ibi:" そしてまた、新来の(近づく者)彼らは変えられる、また天使の目の前に毛深い(毛むくじゃらの)者に見られる、また足に関して子牛またはヒョウのように、また彼らはすぐに投げ落される、自分の欲望(情欲)でそこにオーラ(空気)を汚さないように。
His auditis duo novitii iterum dixerunt, "Sic est nullus amor sexus in caelo: これらで聞いて、二人の新来者は再び言った、「そのように(こうして)天界の中に性愛は何もない。
quid amor sexus castus nisi amor exinanitus suae vitae essentia? 貞潔な性愛とは何か? そのいのちの本質を空(から)にした愛でないなら。
suntne sic consortia juvenum et virginum ibi gaudia sicca? このように(こうして)そこに若者と乙女(処女)の交わりは乾燥した(味気ない)楽しさではないのか?
Non sumus saxa et stipites, sed perceptiones et affectiones vitae:" 私たちは石や幹(丸太)ではない、しかし、いのちの知覚と情愛」。
[5] His auditis, duo spiritus angelici indignati responderunt, "Vos prorsus nescitis quid amor sexus castus, quia non adhuc casti estis; [5] これらで聞いて、憤慨した二人の天使的な霊は答えた、「あなたがたはまったく知らない、何が貞潔な性愛か、あなたがたは依然として貞潔でないので。
est ille amor ipsum delitium mentis et inde cordis, et non simul carnis sub corde: その愛は心のまたここから心(心臓)☆の楽しさそのものである、また同時に心(心臓)の下の肉のものではない。
☆ corは①心臓、②心の二つの意味がありますが、mensが精神的なものを問題とし、また直後に「肉」に言及しているので、ここは身体の「心臓」と訳すのが正しいでしょう。すなわち、身体にも楽しさがありますが(例えば、感覚器官、また内臓として「胃」など)「心臓にも楽しさがある」と述べています。心がわくわくする、とは心臓が喜ぶのでしょう。
castitas angelica, quae est utrique sexui communis, inhibet transitum amoris illius ultra clausuram cordis, sed intra illam et supra illam delitiatur moralitas juvenis cum pulchritudine virginis delitiis amoris sexus casti, quae interiores et uberiores amaenitate sunt, quam ut possint describi per voces. 天使の貞潔は、それは両方の性に共通である、心(心臓)の囲いを超えてその愛の移行(通行)を妨げる(抑える)、しかしその内部で、その上方で若者の礼儀正しさは乙女(処女)の美と(ともに)楽しむ、貞潔な性愛の歓喜で、それらは楽しさのさらに内的なもの、また豊かな(多産な)ものである、言葉によって述べられることができないような(もの)よりも。
Sed hic amor sexus est angelis, quia est illis modo amor conjugialis, et hic amor non dabilis est simul cum amore sexus incasto; しかし、この性愛は天使にある、彼らに結婚愛だけがあるので、またこの愛は不貞な性愛と同時にありえない。
amor vere conjugialis est amor castus, et nihil commune cum amore incasto habet; 真の結婚愛は貞潔な愛である、また不貞な(みだらな)愛と共通なものを持たない。
est solum modo cum una ex sexu, remotis omnibus aliis, est enim amor spiritus et inde corporis, et non amor corporis et inde spiritus, hoc est, non amor infestans spiritum:" 性からの一人の者とのだけ☆の、他のすべての者から遠く離れたものである、というのは、霊の〔愛〕またここから身体の愛であるから、また身体の愛とここから霊の〔愛〕ではない、すなわち、霊を悩ませる愛ではない」。
☆ solum modoはsolumの強調、「~だけ」と訳せばよいでしょう。