原典講読『結婚愛』44(直訳[8], [9])

[8] Tres novitii, his auditis, quaesiverunt, num similis amor inter conjuges est in caelis, sicut in terris. [8] 三人の新来者たちは、これらで聞いて、質問した、夫婦(配偶者たち)の間に似た愛があるのか、天界の中の、地の中のような。

Et duo spiritus angelici responderunt, quod prorsus similis. 二人の天使的な霊は答えた、まったく似ていること。

Et quia perceperunt, quod vellent scire, num similes delitiae ultimae ibi essent, et dixerunt quod prorsus similes, sed multo beatiores, "quia perceptio et sensatio angelica est multo exquisitior perceptione et sensatione humana; また知覚したので、知ることを欲していること、似(同様の)最後の(最終的な)歓喜がそこにあるかどうか、また言った、まったく似ている、しかし、はるかに幸福(祝福されている)、「天使の知覚と感覚は人間の知覚と感覚〔よりも〕はるかに鋭敏であるので。

et quid vita amoris illius nisi ex vena potentiae? またその愛のいのちは何か、〔性的〕能力の流れ(静脈)からでないなら?

numne hac deficiente amor ille deficit et frigescit? これが不足〔するなら〕、その愛はなくな(不足する)また冷たくならないか?

estne virtus illa ipsa mensura, ipse gradus, et ipsa basis illius amoris? その強さは測定そのもの、程度(段階)のもの、またその愛の基盤そのものではないのか?

estne initium, firmamentum et complementum ejus? その始まり、支えまた完成(実現)ではないのか?

Universalis lex est, quod prima existant, subsistant, et persistant ab ultimis; 普遍的な法則である、最初のものは最後の(最終的な)ものから存在するようになる、存続する(とどまる)、また存続する(続く)こと。

ita etiam ille amor; その愛もまたそのよう〔である〕。

quare nisi forent ultimae delitiae, non forent ullae amoris conjugialis." それゆえ、最後の(最終的な)歓喜がないなら、、結婚愛の〔歓喜〕は何もない」。

[9] Tunc quaesiverunt novitii, num ex ultimis delitiis illius amoris ibi nascantur proles; [9] その時、新来者たちは質問した、その愛の最後の(最終的な)歓喜からそこに子が生まれないのか。

et si non nascerentur proles, cui usui sunt illae. またもし子が生まれないなら、何に役立ちにある、それは。

Responderunt spiritus angelici, quod non aliquae proles naturales, sed proles spirituales; 天使的な霊は答えた、何らかの自然的な子はないこと、しかし霊的な子が。

Et quaesiverunt, "Quid proles spirituales?" また彼らは質問した、「何が霊的な子か?」

Et responderunt, "Duo conjuges per delitias ultimas plus uniuntur conjugio boni et veri, et conjugium boni et veri est conjugium amoris et sapientiae, ac amor et sapientia sunt proles, quae ex conjugio illo nascuntur: また答えた、「二人の配偶者(夫婦)最後の(最終的な)歓喜によってさらに結合される、善と真理の結婚で、また善と真理の結婚は愛と知恵の結婚である、そして愛と知恵が子である、それらがその結婚から生まれる。

et quia maritus ibi est sapientia, et uxor est amor ejus, et quoque ambo sunt spirituales, ideo non aliae proles, quam spirituales, possunt ibi concipi et gigni. また、夫はそこに知恵であるので、また妻はその〔知恵への〕愛である、そしてまた両方は霊的なものである、それゆえ他の子はない、霊的なもの以外の、そこにみごもることまた生じることができる。

Inde est, quod angeli post delitias, non fiant maesti, ut aliqui in terris, sed hilares, et hoc illis est ex jugi influxu recentium virium post priores, quae renovant et simul illustrant; ここからである、天使は、歓喜の後、悲しくならない、地の中のある者のように、しかし、機嫌がよい(=快活になる)、またこのことは彼らに前のものの後の(活力)の不変の流入からである、それらは更新する、また同時に照らす。

omnes enim qui in caelum veniunt, redeunt in vernam suam juventutem, inque vires ejus aetatis, et sic permanent in aeternum." というのは、天界の中にやって来るすべての者は、自分の青年(青春)代の春の中に戻るから、そしてその年齢の力(活力)(vis)の中に、またこのように永遠にとどまる。

コメントを残す