(1)原文
43. Post haec visus est mihi angelus ex caelo illo, tenens in manu membranam, quam evolvebat, dicens, "Vidi quod mediteris de amore conjugiali; in hac membrana sunt de illo arcana sapientiae, non adhuc detecta in mundo; detegentur nunc, quia interest. Sunt in nostro caelo illa arcana plus quam in reliquis, quia nos in conjugio amoris et sapientiae sumus: sed praedico, quod non alii amorem illum sibi appropriaturi sint, quam qui in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, a Domino recipiuntur." His dictis, demisit angelus membranam evolutam, quam quidam spiritus angelicus excepit, et reposuit super mensa in quodam conclavi, quod illico conclusit, et porrexit mihi clavem, et dixit, "Scribe."
(2)直訳
43. Post haec visus est mihi angelus ex caelo illo, tenens in manu membranam, quam evolvebat, dicens, "Vidi quod mediteris de amore conjugiali; この後、私にその天界からの天使が見られた、手の中に羊皮紙(一枚の紙)を持って、それを広げた、言って、「私は見た、あなたが結婚愛について瞑想していること。
in hac membrana sunt de illo arcana sapientiae, non adhuc detecta in mundo; この羊皮紙の中にそれについて知恵の秘義がある、これまで世の中で明かされなかった。
detegentur nunc, quia interest. 今や、明かされる、重要であるので。
Sunt in nostro caelo illa arcana plus quam in reliquis, quia nos in conjugio amoris et sapientiae sumus: 私たちの天界の中にその秘義が他のもの〔天界〕よりもさらにある、私たちは愛と知恵の結婚の中にいるからである。
sed praedico, quod non alii amorem illum sibi appropriaturi sint, quam qui in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, a Domino recipiuntur." しかし、私は予言する、他の者たちがその愛を自分自身に自分のものにされないこと、新しい教会の中の者以外に、それは新しいエルサレムである、主により受け入れられる」。
His dictis, demisit angelus membranam evolutam, quam quidam spiritus angelicus excepit, et reposuit super mensa in quodam conclavi, quod illico conclusit, et porrexit mihi clavem, et dixit, "Scribe." これらで言われて、天使は広げた羊皮紙を降ろした、それをある天使的な霊が受け取った、またある部屋の中の机の上に戻した(しまった)、それ〔部屋〕を直ちに閉めた、また私に鍵を差し出した、また言った、「書け」。
(3)訳文
43. この後、私にその天界から、手に羊皮紙を持っている天使が見られ、それを広げて、言った、「私は見た、あなたが結婚愛について瞑想していること。この羊皮紙の中にそれについて知恵の秘義がある、これまで世の中で明かされなかった。今や、重要であるので明かされる。私たちの天界の中にその秘義が他の天界よりもさらにある、私たちは愛と知恵の結婚の中にいるからである。しかし、私は、主により新しいエルサレムである新しい教会の中に受け入れられる者以外に他の者たちがその愛を自分のものにしないことを予言する」。
これらを言って、天使は広げた羊皮紙を降ろし、それをある天使的な霊が受け取った、またある部屋の中の机の上に置き、その部屋を直ちに閉め、私に鍵を差し出し、言った、「書け」。