(1)原文
20. Post haec duxit angelus illos ad Domum nuptiarum, et janitor aperuit fores; et mox intra limen recepti et salutati ab angelo misso a sponso, ac introducti sunt, et adducti ad sedes pro illis designatas; et mox invitati in antithalamum, ubi viderunt in medio mensam, super qua positum erat magnificum candelabrum instructum septem calamis et schyphis ex auro; et ad parietes pendebant lychnaria ex argento; ex quibus accensis apparuit athmosphaera sicut aurea: et viderunt ad latera candelabri binas mensas, super quibus in triplici ordine repositi erant panes; et in quatuor angulis mensas, super quibus erant cyathi chrystallini.
[2] Dum illa lustrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, et viderunt sex virgines exeuntes, et post illas sponsum et sponsam, tenentes se manibus, et ducentes se ad solium, quod e regione candelabri positum erat, super quo se reposuerunt, sponsus ad sinistram, et sponsa ad dextram ejus; et sex virgines constiterunt ad latus solii juxta sponsam. Sponsus indutus erat pallio ex purpura lucente, et tunica ex bysso splendente, cum ephodo, super quo erat bractea aurea adamantibus circumobsita; et bracteae insculptus erat pullus aquilae, insigne nuptiale hujus societatis caeli; et sponsi caput tegebat cidaris. Sponsa autem amicta erat chlamyde coccinea, et sub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, et sub pectore zona aurea, et super capite corona ex auro cum insitis rubinis.
[3] Cum ita consederunt, convertit se sponsus ad sponsam, ac imposuit digito ejus annulum aureum, et deprompsit armillas et collarium ex unionibus, et alligabat armillas super poplites manuum ejus, et collarium circum collum ejus, et dixit, "Accipe haec pignora;" et dum illa accepit, osculatus est illam, et dixit, "Nunc mea es," et vocavit illam suam uxorem.
Hoc facto clamaverunt invitati, "Sit benedictio;" hoc clamavit quisque per se, et dein omnes simul; unus a principe missus vice ejus etiam acclamavit; et eo momento implebatur antithalamus ille fumo aromatico, quod erat signum benedictionis e caelo.
Et tunc ministri ex duabus mensis juxta candelabrum sumpserunt panes, et ex mensis in angulis cyathos nunc vino impletos, et dederunt cuivis invitato suum panem et suum cyathum, ac ederunt et biberunt.
Post haec surrexerunt maritus et ejus uxor, sequentibus sex virginibus cum argenteis nunc accensis lampadibus in manibus usque ad limen; ac conjuges intraverunt thalamum, et clausa est janua.
(2)直訳
20. Post haec duxit angelus illos ad Domum nuptiarum, et janitor aperuit fores; この後、天使は彼らを結婚式の家へ導いた、また門番が扉を開けた。
et mox intra limen recepti et salutati ab angelo misso a sponso, ac introducti sunt, et adducti ad sedes pro illis designatas; またすぐに(間もなく)入り口に内で、花婿から遣わされた天使により受け入れられ、また挨拶された、そして導き入れられた、また席へ連れて来られた、彼らのために指定された。
et mox invitati in antithalamum, ubi viderunt in medio mensam, super qua positum erat magnificum candelabrum instructum septem calamis et schyphis ex auro; またすぐに(間もなく)控えの間(室)の中に招かれた、そこに中央の中に食卓を見た、その上に荘厳な燭台が置かれていた、金からできた七つの枝とろうそく受けを装備した。
et ad parietes pendebant lychnaria ex argento; また壁に銀からできた突き出し燭台がつり下げられていた(=取り付けられていた)。
ex quibus accensis apparuit athmosphaera sicut aurea: 火が灯ったそれらから金色のような雰囲気が現われた(見られた)。
et viderunt ad latera candelabri binas mensas, super quibus in triplici ordine repositi erant panes; また燭台のわきに二つの部分の(対になった)食卓を見た、それらの上に三重の順序の中に(=三列に)パンが置かれていた。
et in quatuor angulis mensas, super quibus erant cyathi chrystallini. また四つの隅の中に食卓、それらの上に水晶の杯があった。
[2] Dum illa lustrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, et viderunt sex virgines exeuntes, et post illas sponsum et sponsam, tenentes se manibus, et ducentes se ad solium, quod e regione candelabri positum erat, super quo se reposuerunt, sponsus ad sinistram, et sponsa ad dextram ejus; [2] それらを観察した時、見よ、寝室の近く(次)の部屋からの扉が開かれた、また出てくる六人の乙女を見た、またその後、花婿と花嫁を、手で自分たちを握って、また席へ自分たちを導いて、それは燭台の真向かいに(e regione)に位置にあった、その上に座った、花婿は左側に、また花嫁は右側に.
et sex virgines constiterunt ad latus solii juxta sponsam. また六人の乙女は花嫁の近く(次)の脇に定まった。
Sponsus indutus erat pallio ex purpura lucente, et tunica ex bysso splendente, cum ephodo, super quo erat bractea aurea adamantibus circumobsita; 花婿は紫色から輝いて外衣を着ていた、また亜麻布から輝いて(光を放って)下着を、エポデとともに、その上に金の金属板があった、ダイヤモンドでまわりを巻いた。
et bracteae insculptus erat pullus aquilae, insigne nuptiale hujus societatis caeli; また金属板にワシのひな(子ワシ)が刻まれていた、この天界の社会の結婚式のしるし。
et sponsi caput tegebat cidaris. また花婿の頭はかぶり物(頭飾り)でおおわれた(被った)。
Sponsa autem amicta erat chlamyde coccinea, et sub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, et sub pectore zona aurea, et super capite corona ex auro cum insitis rubinis. けれども、花嫁の衣装は深紅色のマントであった、またその下に刺繍されたローブ(トーガ)、首から足まで、また胸の下に金の帯、また頭の上に金からできた冠、ルビーで植え付けられた、ともに。
[3] Cum ita consederunt, convertit se sponsus ad sponsam, ac imposuit digito ejus annulum aureum, et deprompsit armillas et collarium ex unionibus, et alligabat armillas super poplites manuum ejus, et collarium circum collum ejus, et dixit, "Accipe haec pignora;" [3] そのように着席した時、花婿は花嫁へ自分自身を向きを変えた、そしてその指に金の指輪をはめた(据えた)、真珠からできた腕輪と首飾りを取り出した、また腕輪をその手の手首の上につけた、また首飾りをその首のまわりに、また言った、「これらのしるしを受け取れ」。
et dum illa accepit, osculatus est illam, et dixit, "Nunc mea es," et vocavit illam suam uxorem. また彼女が受け取ったとき、彼女をキスした、また言った、「今や、あなたは私のものである」、また彼女を自分の妻と呼んだ。
Hoc facto clamaverunt invitati, "Sit benedictio;" これが行なわれて、招待された客たちは叫んだ、「祝福あれ」。
hoc clamavit quisque per se, et dein omnes simul; これをそれぞれの者が叫んだ、個々に(per se)、またその後、すべての者が同時に(一緒に)。
unus a principe missus vice ejus etiam acclamavit; 君主から遣わされたある者が、彼〔君主〕の代わりにさらにまた叫んだ。
et eo momento implebatur antithalamus ille fumo aromatico, quod erat signum benedictionis e caelo. またその瞬間に、控えの間は芳香のその煙で満ちた、それは天界からの祝福のしるしであった。
Et tunc ministri ex duabus mensis juxta candelabrum sumpserunt panes, et ex mensis in angulis cyathos nunc vino impletos, et dederunt cuivis invitato suum panem et suum cyathum, ac ederunt et biberunt. またその時、仕える者たちが燭台の近くの二つの食卓からパンを取った、また隅の中の食卓から杯を、今や、ブドウ酒で満たされた、また招待されたそれぞれの者に与えた、自分のパンをまた自分の杯を、そして彼らは食べた、また飲んだ。
Post haec surrexerunt maritus et ejus uxor, sequentibus sex virginibus cum argenteis nunc accensis lampadibus in manibus usque ad limen; この後、夫とその妻は立ち上がった、続くもので、六人の乙女で、今や手の中に灯された銀製の明かりで、入り口まで。
ac conjuges intraverunt thalamum, et clausa est janua. そして配偶者たち(夫婦)は寝室へ入った、また扉が閉ざされた。
(3)訳文
747. この後、天使は彼らを結婚式の家へ導いた、また門番が扉を開けた。またすぐに入り口の内で、花婿から遣わされた天使により受け入れられ、また挨拶され、そして導き入れられ、また、彼らのために指定された席へ連れて来られた。またすぐに控えの間の中に招かれた、そこの中央に食卓を見た、その上に、金からできた七つの枝とろうそく受けを装備した荘厳な燭台が置かれていた。また壁には銀からできた突き出し燭台が取り付けられていた。火が灯されそれらから金色のような雰囲気が見られた。また燭台のわきに二つの食卓を見た、それらの上に三列にパンが置かれていた。また四隅に食卓があり、それらの上に水晶の杯があった。
[2] それらを観察していた時、見よ、寝室の近くの部屋の扉が開かれ、出てくる六人の乙女を、またその後、花婿と花嫁を見た、手を握って、また席へ自分たちを導いて、その席は燭台の真向かいの位置にあった、その上に花婿は左側に、また花嫁は右側に、また六人の乙女は花嫁の近くの脇に定められた〔席に〕座った。
花婿は紫色から輝いて外衣を、また亜麻布から輝いて(光を放って)下着を、エポデとともに着ていた、その〔エポデの〕上に、ダイヤモンドでまわりを巻いた金の金属板があった。また金属板にこの天界の社会の結婚式のしるしであるワシの子が刻まれていた。また花婿の頭には頭飾りがあった。
けれども、花嫁の衣装は、深紅色のマント、またその下に首から足まで刺繍されたローブ、また胸の下に金の帯、また頭の上にルビーの植え付けられた金からできた冠とともにであった。
[3] そのように着席した時、花婿は花嫁へ向きを変え、そしてその指に金の指輪をはめ、真珠からできた腕輪と首飾りを取り出し、腕輪をその手首の上に、また首飾りをその首のまわりにつけ、言った、「これらのしるしを受け取れ」。また彼女が受け取ったとき、彼女にキスし、言った、「今や、あなたは私のものである」、また彼女を自分の妻と呼んだ。
これが行なわれて、招待された客たちは叫んだ、「祝福あれ」。これをそれぞれの者が個々に、またその後、すべての者が一緒に 叫んだ。君主から遣わされた者が、君主の代わりにさらにまた叫んだ。またその瞬間に、控えの間は芳香の煙で満ちた、それは天界からの祝福のしるしであった。
またその時、仕える者たちが燭台の近くの二つの食卓からパンを、また隅の中の食卓から今や、ブドウ酒で満たされた杯を取った、また招待されたそれぞれの者に、自分のパンをまた自分の杯を与えた、そして彼らは食べた、また飲んだ。
この後、夫とその妻は立ち上がり、六人の乙女が今や手の中に灯された銀製の明かりで、入り口まで続いた。そして配偶者たち(夫婦)は寝室へ入り、扉が閉ざされた。
月: 2016年4月
原典講読『結婚愛』21
(1)原文
21. Postea loquutus est angelus ductor cum invitatis de decem comitibus suis, quod ex mandato introduxerit illos, et monstraverit illis magnifica palatii principis, et mirifica ibi, et quod epulati sint ad mensam cum illo; et quod postea loquuti sint "cum sapientibus nostris;" ac petiit, "ut liceat illis etiam vobiscum sociare aliquem sermonem." Et accesserunt, et colloquuti sunt;
Et unus sapiens ex viris nuptiarum dixit, "Intelligitis quid significant illa quae vidistis?"
Dixerunt quod parum: et tunc quaesiverunt illum, cur sponsus nunc maritus in tali vestitu fuit.
Respondit, quod sponsus nunc maritus repraesentaverit Dominum, ac sponsa nunc uxor repraesentaverit Ecclesiam, quia nuptiae in caelo repraesentant conjugium Domini cum ecclesia; "inde est quod super Illius capite esset cidaris, et ille indutus pallio, tunica, et ephodo, sicut Aharon; et quod super sponsae nunc uxoris capite esset corona, et illa induta chlamyde sicut regina; sed cras erunt aliter amicti, quia repraesentatio haec modo perstat hodie."
[2] Quaesiverunt iterum, "Quia Ille repraesentavit Dominum, et illa ecclesiam, cur illa ad dextram ejus sedit"
Respondit sapiens, "Quia duo sunt, quae faciunt conjugium Domini et Ecclesiae, amor et sapientia, ac Dominus est amor, et Ecclesia est sapientia, et sapientia ad dextram amoris est, sapit enim homo ecclesiae sicut a se, et sicut sapit, recipit amorem a Domino; dextra etiam significat potentiam, et potentia amori est per sapientiam: sed ut dictum est, post nuptias mutatur repraesentatio, nam tunc maritus repraesentat sapientiam, et uxor sapientiae ejus amorem; verum hic amor non est amor prior, sed est amor secundarius, qui est a Domino uxori per sapientiam mariti: amor Domini, qui est amor prior, est amor sapiendi apud maritum; quare post nuptias, ambo simul, maritus et ejus uxor, repraesentant ecclesiam."
[3] Quaesiverunt denuo, "Cur non vos viri stetistis ad latus sponsi nunc mariti, sicut sex virgines steterunt ad latus sponsae nunc uxoris?"
Respondit sapiens, "Causa est, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus sex significat omnes et completum."
At dixerunt, "Quid hoc?"
Respondit, "Virgines significant ecclesiam, et ecclesia est ex utroque sexu; quare etiam nos quoad ecclesiam sumus virgines; quod ita sit, constat ex his in Apocalypsi,
"Hi sunt, qui cum mulieribus non inquinati sunt, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit" (cap. xiv:4):
et quia ‘virgines’ significant ecclesiam, ideo Dominus assimilavit illam
Decem virginibus invitatis ad nuptias (Matth. xxv.:1 seq.);
et quia per Israelem, Zionem et Hierosolymam, significatur ecclesia, ideo toties in Verbo dicitur Virgo et Filia Israelis. Zionis et Hierosolymae. Dominus etiam describit conjugium suum cum Ecclesia his verbis apud Davidem,
‘Regina ad dextram tuam in auro optimo{1} Ophiris,… de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam amicae ejus …. venient in palatium Regis’" (Psalm. xiv. 10-16 [B.A. 9-15]).
[4] Postea dixerunt, "Numne conveniens est, ut aliquis sacerdos adsit et ministret in his?"
Respondit sapiens, "Hoc in terris est conveniens, non autem in caelis, propter repraesentationem Ipsius Domini et Ecclesiae; hoc in terris non sciunt; at usque apud nos administrat sacerdos desponsationes, et consensum audit, recipit, confirmat et consecrat: consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia."
@1. optimo pro “opimo” (vid. A.C., n. 490)
(2)直訳
21. Postea loquutus est angelus ductor cum invitatis de decem comitibus suis, quod ex mandato introduxerit illos, et monstraverit illis magnifica palatii principis, et mirifica ibi, et quod epulati sint ad mensam cum illo; その後、案内者の天使は招待されている者と話した、自分の十人の仲間について、命令から彼らを導き入れたこと、また彼らに君主の宮殿の荘厳なものを示した、またそこに驚くべきもの、また彼らとともに食卓へごちそうを食べた(宴会に出席した)こと。
et quod postea loquuti sint "cum sapientibus nostris;" また、その後、話したこと「私たちの知恵のある者と」。
ac petiit, "ut liceat illis etiam vobiscum sociare aliquem sermonem." そして、求めた(懇願した)、「彼らにもまた許すように、あなたがたと何らかの会話をともにする(伝達する)こと」。
Et accesserunt, et colloquuti sunt; また近づいた、また談話した。
Et unus sapiens ex viris nuptiarum dixit, "Intelligitis quid significant illa quae vidistis?" また結婚式の男からのある賢明な者が言った、「あなたがたは理解する、それらが何を意味するか、それらをあなたがたは見る?」
Dixerunt quod parum: 彼らは言った、わずかなもの〔である〕こと――
et tunc quaesiverunt illum, cur sponsus nunc maritus in tali vestitu fuit. またその時、彼を質問した、なぜ、花婿は、今や、夫、そのような衣装であったか。
Respondit, quod sponsus nunc maritus repraesentaverit Dominum, ac sponsa nunc uxor repraesentaverit Ecclesiam, quia nuptiae in caelo repraesentant conjugium Domini cum ecclesia; 答えた、花婿は、今や、夫、主を表象すること、そして、花嫁は、今や、妻、教会を表象すること、天界の中の結婚式は教会との主の結婚を表象するからである。
"inde est quod super Illius capite esset cidaris, et ille indutus pallio, tunica, et ephodo, sicut Aharon; 「ここからである、彼の頭の上にかぶり物(頭飾り)があったこと、また彼は外衣、下着(シャツ)、またエポデを着ていた、アロンのような。
et quod super sponsae nunc uxoris capite esset corona, et illa induta chlamyde sicut regina; また花嫁、今や、妻の頭の上に、冠があった、また彼女はマントを着ていた、女王のように。
sed cras erunt aliter amicti, quia repraesentatio haec modo perstat hodie." しかし、明日に異なって衣装である(未来)、この表象は今日だけ続くからである」。
[2] Quaesiverunt iterum, "Quia Ille repraesentavit Dominum, et illa ecclesiam, cur illa ad dextram ejus sedit" [2] 再び質問した、「彼が主を表象したので(=なのに)、また彼女が教会を、なぜ、彼女は彼の右側に座ったのか?」
Respondit sapiens, "Quia duo sunt, quae faciunt conjugium Domini et Ecclesiae, amor et sapientia, ac Dominus est amor, et Ecclesia est sapientia, et sapientia ad dextram amoris est, sapit enim homo ecclesiae sicut a se, et sicut sapit, recipit amorem a Domino; 賢明な者が答えた。「二つのものであるからである、それらは主と教会の結婚をつくる、愛と知恵、そして主は愛である、また教会は知恵である、また知恵は愛の右側にある、というのは、教会の人間は自分自身からのように賢明である、また賢明であるほど(~に応じて)、主からの愛を受け入れる。
dextra etiam significat potentiam, et potentia amori est per sapientiam: 右側は力(能力)もまた意味する、また愛の力は知恵からである――
sed ut dictum est, post nuptias mutatur repraesentatio, nam tunc maritus repraesentat sapientiam, et uxor sapientiae ejus amorem; しかし、言われたように、結婚後、表象は変えられる、なぜなら、その時、夫は知恵を表象するから、また妻はその知恵の愛を。
verum hic amor non est amor prior, sed est amor secundarius, qui est a Domino uxori per sapientiam mariti: けれども、この愛は前の愛ではない、しかし、第二の愛である、それは主から夫の知恵を通して妻にある――
amor Domini, qui est amor prior, est amor sapiendi apud maritum; 主への愛は、それは前の愛である、夫のもとの賢明になる愛である。
quare post nuptias, ambo simul, maritus et ejus uxor, repraesentant ecclesiam." それゆえ、結婚後、両方のものは、一緒に、夫とその妻は、教会を表象する。
[3] Quaesiverunt denuo, "Cur non vos viri stetistis ad latus sponsi nunc mariti, sicut sex virgines steterunt ad latus sponsae nunc uxoris?" [3] 再び(もう一度)彼らは質問した、「なぜ、あなたがたは今や夫〔である〕花婿の脇に立たなかったのか、今や妻〔である〕花嫁の脇に六人の乙女(処女)が立ったように?」
Respondit sapiens, "Causa est, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus sex significat omnes et completum." 賢明な者が答えた、「理由がある、私たちは、今日、乙女(処女)の間に数えられているからである、そして数、六はすべてと完成されたもの(完備)を意味する」。
At dixerunt, "Quid hoc?" しかし、言った、「このことは何か?」
Respondit, "Virgines significant ecclesiam, et ecclesia est ex utroque sexu; 答えた、「乙女は教会を意味する、また教会は両方の性からである。
quare etiam nos quoad ecclesiam sumus virgines; それゆえ、私たちもまた教会に関して乙女(処女)である。
quod ita sit, constat ex his in Apocalypsi, そのようであることは「黙示録」の中のこれらから明らかである、
"Hi sunt, qui cum mulieribus non inquinati sunt, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit" (cap. xiv:4): 「これらの者は、その者は女に汚されていない、というのは乙女(処女☆)であるから、また、小羊に従う、行くどこへでも」(14:4)
☆ ここはギリシア原文で(欽定訳聖書などにも)「処女」と書いてあります。新改訳聖書のように(他の邦訳聖書もそうです)「童貞」と意訳してはなりません!
et quia ‘virgines’ significant ecclesiam, ideo Dominus assimilavit illam また『乙女』は教会を意味するので、それゆえ、主は彼女をたとえた
Decem virginibus invitatis ad nuptias (Matth. xxv.:1 seq.); 「結婚式へ招かれた☆十人の乙女」(マタイ25:1以降)――
☆ ギリシア原文は「招かれた」ではなく「花婿に会いに出た」です。
et quia per Israelem, Zionem et Hierosolymam, significatur ecclesia, ideo toties in Verbo dicitur Virgo et Filia Israelis. Zionis et Hierosolymae. また、イスラエル、シオン、またエルサレムによって教会が意味されるので、それゆえ、これほど何度もみことばで「イスラエルの乙女と娘、シオンの、またエルサレムの」と言われている。
Dominus etiam describit conjugium suum cum Ecclesia his verbis apud Davidem, 主もまた教会とのご自分の結合を述べている(描いている)、「ダビデ〔の詩篇〕」のもとのこれらのことばで、
‘Regina ad dextram tuam in auro optimo{1} Ophiris,… de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam amicae ejus …. venient in palatium Regis’" (Psalm. xiv. 10-16 [B.A. 9-15]). 「女王はあなたの右に、オフィルの最良の金の中に……その衣に金の織り合わせから、刺繍された衣服の中に王に連れて来られる、彼女の後ろにその女友だちの乙女(処女)たち……王の宮殿の中にやって来る」(詩篇45:9-15)。
[4] Postea dixerunt, "Numne conveniens est, ut aliquis sacerdos adsit et ministret in his?" [4] その後、彼らは言った、「適切ではないのか、だれか聖職者がいること、またこれらの中で仕える?」
Respondit sapiens, "Hoc in terris est conveniens, non autem in caelis, propter repraesentationem Ipsius Domini et Ecclesiae; 賢明な者が答えた、「このことは地の中で適切である、けれども天界の中で〔適切で〕ない、主ご自身と教会の表象のゆえに。
hoc in terris non sciunt; このことを地の中で知らない。
at usque apud nos administrat sacerdos desponsationes, et consensum audit, recipit, confirmat et consecrat: しかし、それでも私たちのもとで、聖職者が婚約式を執り行う、また同意(承諾)聞く、受け入れる、確立させる(確認する)、また神聖にする(聖化する)――
consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia." 結婚の本質的なものは同意(承諾)である、また、残りの(他の)ものは、それらは続く、その形式的なものである」。
@1. optimo pro “opimo” (vid. A.C., n. 490) 注1 「opimo(豊富な、ぜいたくな)」の代わりにoptimo(『秘義』490番参照)
(3)訳文
21. その後、案内者の天使は招待されている者と、自分の十人の仲間について話した、命令から彼らを導き入れたこと、また彼らに君主の宮殿の荘厳なものを示し、そこに驚くべきもの、また彼らとともに食卓でごちそうを食べたこと、その後、「私たちの知恵のある者と」話したこと〔である〕。そして、「彼らにもまたあなたがたと何らかの会話をともにすることを許すように」求めた。
また近づき、談話した。
また結婚式の男たちからのある賢明な者が言った、「あなたがたが見たそれらが何を意味するか、あなたがたは理解しているのか?」
彼らは、わずかなもの〔である〕ことを言った――またその時、彼に、今や夫である花婿が、なぜ、そのような衣装であったか質問した。
答えた、今や夫である花婿が主を表象すること、そして、今や妻である花嫁が教会を表象すること、天界の中の結婚式は教会との主の結婚を表象するからである。「ここから、彼の頭の上にかぶり物(頭飾り)があり、彼は外衣、下着(シャツ)、アロンのようなエポデを着ていた。また、今や妻である花嫁の頭の上に、冠があり、彼女は女王のようにマントを着ていた。しかし、明日に衣装は異なっている、この表象は今日だけ続くからである」。
[2] 再び質問した、「彼が主を、また彼女が教会を表象したのに、なぜ、彼女は彼の右側に座ったのか?」
賢明な者が答えた。「主と教会の結婚をつくる二つのもの、愛と知恵であるからである、そして主は愛であり、また教会は知恵であり、また知恵は愛の右側にある、というのは、教会の人間は自分自身からのように賢明であり、また賢明であるほど、主からの愛を受け入れる。右側は力もまた意味し、愛の力は知恵からである――しかし、言われたように、結婚後、表象は変えられる、なぜなら、その時、夫は知恵を、また妻はその知恵の愛を表象するから、けれども、この愛は前の愛ではない、しかし、第二の愛である、それは主から夫の知恵を通して妻にある――前の愛である主への愛は、夫のもとの賢明になる愛である。それゆえ、結婚後、両方のものは、一緒に、夫とその妻は教会を表象する。
[3] 再び彼らは質問した、「なぜ、あなたがたは今や夫〔である〕花婿の脇に、今や妻〔である〕花嫁の脇に六人の乙女(処女)が立ったように、立たなかったのか?」
賢明な者が答えた、「理由がある、私たちは、今日、乙女(処女)の間に数えられている、そして数、六はすべてと完成されたもの(完備)を意味するからである」。
しかし、言った、「このことは何か?」
答えた、「『乙女』は教会を意味し、教会は両性からである。それゆえ、私たちもまた教会に関して処女である。そのようであることは「黙示録」の中のこれらから明らかである、
「これらの者は、女に汚されていない、というのは処女☆1であるから、また、行くどこへでも小羊に従う」(14:4)
また「乙女」は教会を意味するので、それゆえ、主は彼女を「結婚式へ招かれた☆2十人の乙女」にたとえられた(マタイ25:1以降)――また、イスラエル、シオン、またエルサレムによって教会が意味されるので、それゆえ、これほど何度もみことばので「イスラエル、シオン、エルサレムの乙女と娘」と言われている。
主もまた教会とのご自分の結合を、「ダビデ」のもとのこれらのことばで述べている(描いている)、
「女王は、オフィルの最良の金であなたの右に……その衣に金の織り合わせから、刺繍された衣服で王のもとに、彼女の後ろにその女友だちの乙女(処女)たちが連れて来られ……王の宮殿にやって来る」(詩篇45:9-15)。
[4] その後、彼らは言った、「だれか聖職者がいて、これらの中で仕えるのが適切ではないのか?」
賢明な者が答えた、「このことは地上で適切である、けれども天界では主ご自身と教会が表象されるので〔適切では〕ない。このことを地上では知らない。しかしそれでも、私たちのもとで、聖職者が婚約式を執り行い、同意を聞き、受け入れ、確認し、神聖にする――結婚の本質的なものは同意であり、続く残りのものは、その形式的なものである」。
☆1 ここはギリシア原文で(欽定訳聖書などにも)「処女」と書いてあり、「童貞」などと意訳してはなりません!
☆2 ギリシア原文は「招かれた」ではなく「花婿に会いに出た」です。
原典講読『結婚愛』22,23
(1)原文
22. Post haec angelus ductor accessit ad sex virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant.
Hoc viso, angelus ductor sequutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; et responderunt, "Non potuimus appropinquare." Et dixit "Cur hoc?" Et responderunt, "Non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos; ignoscant."
Et angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum, et addidit, "Auguror quod vobis non sit amor sexus castus; in coelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste." Ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, "Recte auguraris; quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere?"
(2)直訳
22. Post haec angelus ductor accessit ad sex virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; この後、案内者の天使は六人の乙女(処女)へ近づいた、そしてまた彼女たちに語った、自分の仲間について、また求めた(懇願した)、彼らを自分の仲間(である)(価値がある)と思う(判断する)ように。
et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant. また彼女たちは☆近づいた、しかし、近くにいたとき、急に、引き下がった、また(女性用の)部屋へ入った、そこにもまた彼女らの女友だちの乙女(処女)がいた。
☆ ここでは男か女かわかりませんが、後の文脈で「女」とわかります。
Hoc viso, angelus ductor sequutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; これを見て、案内者の天使は彼女たちを(後を)続いた、また質問した、なぜ、彼らと話すことなしにこのように急に引き下がったのか。
et responderunt, "Non potuimus appropinquare." また答えた、「私たちは近づくことができない」。
Et dixit "Cur hoc?" また、言った、「なぜ、このことは?」
Et responderunt, "Non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos; ignoscant." また答えた、「私たちは知らない、しかし、何らかのものを私たちは知覚する、それが私たちをはねつける(寄せ付けない)(repello)また引き戻した、お許しください(直訳:彼らは許されなくてはならない)」。
Et angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum, et addidit, "Auguror quod vobis non sit amor sexus castus; また、天使は自分の仲間へ戻った、また返事(反応)を言った、また言い足した、「わたしは推測する、あなたがたに純潔な性愛がないこと。
in coelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste." 天界の中で、私たちは乙女(処女)を愛する、彼女らの美しさと振る舞い(物腰)の優雅さから、また熱烈に(まじめに)彼女らを愛する、しかし、純潔に」。
Ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, "Recte auguraris; これに彼の仲間たちはほほ笑んだ、また言った、「あなたは正しく推測する。
quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere?" だれが見ることができる☆、このような美しいものを近くに、また何らかのものを欲しないこと?」
☆ potisは形容詞「~できる」です。
(3)訳文
22. この後、案内者の天使は六人の乙女(処女)へ近づいた、そしてまた彼女たちに、自分の仲間について語り、また、彼らを自分の仲間である価値があると思うように。求めた。また彼女たちは近づいた、しかし、近くに来たとき、急に、引き下がり、彼女らの女友だちの乙女(処女)がいた(女性用の)部屋へ入った。
これを見て、案内者の天使は彼女たちの後に続き、なぜ、彼らと話すことなしにこのように急に引き下がったのか質問した。答えた、「私たちは近づくことができない」。
また、言った、「このことは、なぜ?」
答えた、「私たちは知らない、しかし、何らかのものを私たちは知覚する、それが私たちをはねつけ、引き戻した、お許しください」。
また、天使は自分の仲間へ戻り、反応を言い、言い足した、「わたしは推測する、あなたがたに純潔な性愛がないこと。天界の中で、私たちは乙女(処女)を、彼女らの美しさと振る舞い(物腰)の優雅さから愛する、またまじめに、しかし、純潔に彼女らを愛する」。
これに彼の仲間たちは、ほほ笑み、言った、「あなたは正しく推測している。このような美しい人を近くに見て、何らかのものを欲しないことをだれができるのか?」
(1)原文
23. Post hoc festivum sodalitium omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi viri cum suo angelo; erat sera vespera, et cubitum ibant.
In diluculo audiverunt proclamationem, Hodie Sabbathum; et surrexerunt, et interrogaverunt angelum, "Quid illud;" Respondit, quod sit ad cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a sacerdotibus proclamatur; "peragitur ille in templis nostris, et perstat circiter binas horas; quare, si lubet, ite mecum, et introducam;"
Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum, et intraverunt: et ecce templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram templi in rotundum circumducta, ac posteriora elevatiora prioribus. Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; janua post pulpitum a sinistro.
Intraverunt decem viri advenae cum angelo ductore suo, et angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, "Quisque qui intrat in templum, scit suum locum; hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem; a quo turbato sacerdos non inspiratur."
(2)直訳
23. Post hoc festivum sodalitium omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi viri cum suo angelo; この懇親(社交)の祝祭の後、結婚式に招ねかれたすべての者は立ち去った。
erat sera vespera, et cubitum ibant. おそい(serus)晩であった〔ので〕、横になるを行った(行動した)。
In diluculo audiverunt proclamationem, Hodie Sabbathum; 夜明けの中で、彼らは「今日は安息日」の布告を聞いた。
et surrexerunt, et interrogaverunt angelum, "Quid illud;" また起き上った、また天使に質問した、「それは何か?」
Respondit, quod sit ad cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a sacerdotibus proclamatur; 答えた、神の礼拝に向けてであること、それは一定の時に繰り返される、また聖職者により布告される。
"peragitur ille in templis nostris, et perstat circiter binas horas; 「それは私たちの神殿(教会)の中で行なわれる、またおよそ二時間続く。
quare, si lubet, ite mecum, et introducam;" それゆえ、どうぞ(よろしかったら)、私とともに(あなたがたは)行け、また私は案内する」。
Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum, et intraverunt: また自分自身を身支度した、また天使を同行した、また入った――
et ecce templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram templi in rotundum circumducta, ac posteriora elevatiora prioribus. また、見よ、神殿(教会)は広大だった、およそ三千人を収容できる、半円形、長椅子または連続する(連結した)座席(腰掛け)が神殿(教会)の形にしたがって〔いた〕、円形(の中)に囲んだ、また後方のもの〔座席〕は高くしたもの〔であった〕前方のもの〔座席〕に。
Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; それらの前に説教壇は少しばかり中心から引っ込んでいた。
janua post pulpitum a sinistro. 扉が説教壇の後ろに左側から。
Intraverunt decem viri advenae cum angelo ductore suo, et angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, "Quisque qui intrat in templum, scit suum locum; 十人の男たちは自分の案内者の天使とともに入った、また天使は彼らの場所を指定した、そのところに彼らが座る、彼らに言って、「だれもが、その者は神殿(教会)の中に入る、自分の場所を知っている。
hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; このことを知っている生来のものから(本能的に)、他のところに座ることはできない。
si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem; もし他のところになら、何も聞かない、また何も知覚しない、そしてまた、秩序を乱す。
a quo turbato sacerdos non inspiratur." その騒乱から聖職者は吹き込まれない(霊感を与えられない)」。
(3)訳文
23. 結婚式に招ねかれたすべての者はそしてまた十人の男は自分の天使とともに、この懇親の祝祭の後、立ち去った。晩もおそかったので、横になる行動をした。
夜明けの中で、彼らは「今日は安息日」の布告を聞いた。起き上り、天使に質問した、「あれは何か?」
一定の時に繰り返される神の礼拝に向けて、聖職者により布告されるのものであることを答えた。「それは私たちの教会の中で行なわれ、およそ二時間続く。それゆえ、よろしかったら、私とともに(あなたがたは)行け、私は案内する」。
彼らは身支度し、天使に同行し、入った――見よ、教会は広大だった、およそ三千人を収容でき、半円形に、長椅子または連結した座席が教会の形にしたがって、円形に囲んでいて、後方の座席は前方の座席よりも高かった。説教壇はそれらの前に少しばかり中心から引っ込んでいた。説教壇の後ろに左側から扉が〔あった〕。
十人の男たちは自分の案内者の天使とともに入り、天使は彼らが座る場所を指定した、彼らに言って、「教会に入るだれもが自分の場所を知っている。このことを本能的に知っていて、他のところに座ることはできない。もし他のところになら、何も聞かないし、何も知覚しない、そしてまた秩序を乱す。その騒乱から聖職者は霊感を与えられない。
原典講読『結婚愛』24,25
(1)原文
24. Postquam congregati sunt, ascendit sacerdos pulpitum, et concionabatur sermonem plenum spiritu sapientiae. Concio erat de sanctitate Scripturae Sacrae, et de conjunctione Domini cum utroque mundo, spirituali et naturali, per illam. In illustratione, in qua erat, plene convicit, quod sanctus ille Liber dictatus sit a Jehovah Domino, et quod inde Ipse sit in illo, adeo ut Ipse sit Sapientia ibi; sed quod Sapientia, quae est Ipse inibi, sub sensu literae jaceat recondita, et non aperiatur nisi illis, qui in veris doctrinae, et simul in bonis vitae sunt, et sic in Domino et Dominus in illis: Concioni subjunxit votivam orationem, et descendit.
Exeuntibus auditoribus angelus rogavit sacerdotem, ut aliqua verba pacis cum decem suis comitibus loqueretur; et accessit ad illos, et colloquebantur per semissem horae, et loquebatur de Divina Trinitate, quod illa in Jesu Christo sit, in Quo plenitudo omnis Divinitatis corporaliter habitat, secundum edictum Apostoli Pauli; et postea de unione charitatis et fidei, sed dixit, de unione charitatis et veritatis, quia fides est veritas.
(2)直訳
24. Postquam congregati sunt, ascendit sacerdos pulpitum, et concionabatur sermonem plenum spiritu sapientiae. 集められた後に、聖職者が説教壇にのぼった、また知恵の霊に満ちた説教(話し)を説教した。
Concio erat de sanctitate Scripturae Sacrae, et de conjunctione Domini cum utroque mundo, spirituali et naturali, per illam. 聖なる書物の神聖さについての演説(説教)であった、また二つの世界との主の結合について、霊的と自然的の、それ☆によって。
☆ 「それ」とはおそらく「神聖さ」でしょう。
In illustratione, in qua erat, plene convicit, quod sanctus ille Liber dictatus sit a Jehovah Domino, et quod inde Ipse sit in illo, adeo ut Ipse sit Sapientia ibi; 実例の中で、その中にあった、完全に確信させた、その聖なる本が主エホバにより言われた(述べられた)こと、またここからその方がその中にいる、これほどまでもその方はそこに知恵である。
sed quod Sapientia, quae est Ipse inibi, sub sensu literae jaceat recondita, et non aperiatur nisi illis, qui in veris doctrinae, et simul in bonis vitae sunt, et sic in Domino et Dominus in illis: しかし、知恵は、それはそこにその方である、文字どおりの意味の下に横たわる、隠された、また示されない(明らかにされない)、彼らでないなら、その者は教えの真理の中に、また同時に生活の善の中にいる、またこのように主の中に、また主は彼らの中に。
Concioni subjunxit votivam orationem, et descendit. 演説(説教)に祈りを捧げることを付け加えた、また降りた。
Exeuntibus auditoribus angelus rogavit sacerdotem, ut aliqua verba pacis cum decem suis comitibus loqueretur; 傾聴者たちで去って。天使は聖職者に求めた(頼んだ)、何らかの平和(挨拶)☆のことばを自分に同行した十人に話すこと。
☆ 「平和のことば」は「挨拶」(のことば)と訳してよいでしょう。
et accessit ad illos, et colloquebantur per semissem horae, et loquebatur de Divina Trinitate, quod illa in Jesu Christo sit, in Quo plenitudo omnis Divinitatis corporaliter habitat, secundum edictum Apostoli Pauli; また、彼らに近づいた、また半時間のあいだ話した(会話した)、また神的な三一性について話した、それがイエス・キリストの中にあること、その方の中にすべての神性が形をとって住んでいる〔コロサイ2:9〕、使徒パウロの布告(声明)にしたがって。
et postea de unione charitatis et fidei, sed dixit, de unione charitatis et veritatis, quia fides est veritas. またその後、仁愛と信仰の結合について、しかし、言った、仁愛と〝真理〟の結合について、信仰は〝真理〟であるからである。
(3)訳文
24. 集められた後に、聖職者が説教壇にのぼり、知恵の霊に満ちた説教をした。
聖なる書物の神聖さについて、またそれ〔神聖さ〕によって霊的と自然的の二つの世界との主の結合についての説教であった。
その中にあった実例の中で、その聖なる本が主エホバにより言われた、またここからその方がその中にいる、これほどまでもその方はそこの知恵であることを完全に確信させた。しかし、知恵は、それはそこのその方である、文字どおりの意味の下に横たわり、隠されており、教えの真理の中に、また同時に生活の善の中に、またこのように主の中に、また主は彼らの中にいる者でないなら。明らかにされない。
説教に祈りを捧げることを付け加え、降りた。
傾聴者たちが去り、天使は聖職者に、何らかの挨拶のことばを自分に同行した十人に話すことを求めた。また、彼らに近づき、半時間のあいだ会話し、神的な三一性について、それがイエス・キリストの中にあること、使徒パウロの布告(声明)にしたがって、その方の中にすべての神性が形をとって住んでいること〔コロサイ2:9〕、またその後、仁愛と信仰の結合について話した、しかし、仁愛と〝真理〟の結合について言った、信仰は〝真理〟であるからである。
(1)原文
25. Post gratiarum dictionem, abiverunt domum; et ibi dixit illis angelus, "Est hodie tertius dies ab ascensu vestro in hujus caeli societatem, et in tres dies praeparati estis a Domino ad manendum hic; quare tempus est ut separemur: exuite itaque vestes missas a principe, ac induite vestras." Et cum in his erant, inspirabantur desiderio secedendi, et secesserunt, et descenderunt, angelo comitante illos usque ad locum conventus; et ibi Domino gratias egerunt, quod dignatus sit illos beare scientia et inde intelligentia de Gaudiis Caelestibus et de Felicitate Aeterna.
(2)直訳
25. Post gratiarum dictionem, abiverunt domum; 感謝の発言の後、家を立ち去った。
et ibi dixit illis angelus, "Est hodie tertius dies ab ascensu vestro in hujus caeli societatem, et in tres dies praeparati estis a Domino ad manendum hic; またそこに、彼らに天使は言った、「今日は第三日である、あなたがたのぼった〔時〕から、この天界の社会の中へ、三日の中であなたがたは主により準備された、ここへ残る(続く)ための。
quare tempus est ut separemur: それゆえ、時である、私たちは離されるための――
exuite itaque vestes missas a principe, ac induite vestras." そこで、君主から贈られた衣服を脱げ、そしてあなたがたの衣服を着よ」。
Et cum in his erant, inspirabantur desiderio secedendi, et secesserunt, et descenderunt, angelo comitante illos usque ad locum conventus; またこれらの中にいたとき、去る願望が吹き込まれた、また去った、天使でゆだねて(委託して)、彼らを集会の場所へ。
et ibi Domino gratias egerunt, quod dignatus sit illos beare scientia et inde intelligentia de Gaudiis Caelestibus et de Felicitate Aeterna. またそこで、主に感謝した(感謝で行なった)、彼らを快く~する、知識を(祝福をもって)与えること(beo)、またここから天界の楽しさについてと永遠の幸福についての理解力(知性)を。
(3)訳文
25. 感謝の発言の後、家を立ち去った。またそこで、天使は彼らに言った。
「今日は、あなたがたがこの天界の社会の中へのぼった〔時〕から第三日である、〔この〕三日の中で、あなたがたは、主により、ここ〔天界〕へ続くために準備された。それゆえ、私たちは離される時である――そこで、君主から贈られた衣服を脱ぎ、そしてあなたがたの衣服を着よ」。
またこれらの中にいたとき、去る願望が吹き込まれ、天使に自分たち集会の場所へでゆだねて、去った。またそこで、自分たちに快く知識をまたここから「天界の楽しさ」についてと「永遠の幸福」についての理解力を(祝福をもって)与えてくれたことを、主に感謝した。
原典講読『結婚愛』26
(1)原文
26. *Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in mundo spirituum, qui medius est inter caelum et infernum, et sequentia haec in societate caeli, e qua fuit angelus tubae et ductor. Quis in Christiano orbe aliquid scivisset de caelo, ac de gaudiis et de felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere. Quod similia existant in mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi: ut
Quod viderit Filium hominis in medio septem candelabrorum [(cap. i. 12, 13)];
Tabernaculum, templum, Arcam, altare in caelo [(cap. xv. 5, 8; xi 19, vi. 9; viii. 3; ix. 13)];
Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes equos [(cap. v. 1; vi. 1, 2. 4, 5, 8)];
Quatuor animalia circa Thronum [(cap. iv. 6)];
Duodecim millia electos ex unaquavis tribu [(cap. vii. 4-8)];
Locustas ascendentes ex abysso [(cap. ix. 3, 7)];
Draconem et ejus pugnam cum Michaele [(cap. xii. 7)];
Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem [(cap. xii. 1, 2, 5, 6)];
Duas bestias, unam ascendentem ex mari, alteram e terra [(cap. xiii. 1, 11)];
Mulierem sedentem super bestia coccinea [(cap. xvii. 3)];
Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris [(cap. xx. 3, 10)];
Equum album, et coenam magnam [(cap. xix. 11, 17)];
Caelum novum et terram novam, ac sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam{1} quoad portas, murum et hujus fundamenta [(cap. xxi. 1, 2, 12, 14, 17-20)];
Tum fluvium aquae vitae, et arbores vitae facientes fructus quovis mense [(cap. xxii. 1, 2)];
praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum fuit in mundo spirituali et in caelo. Praeter quae visa sunt apostolis post resurrectionem Domini; et quae deinde Petro, Act. Apost. xi.; tum quae visa et audita Paulo. Praeterea quae prophetis: ut Ezechieli, quod viderit
Quatuor animalia quae cherubi ([Ezek.] cap. i. et cap. x.);
Quod novum templum, et novam terram, et angelum metientem illa (cap. xl. ad xlviii.);
Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes; et quoque in Chaldaeam, in captivitatem (cap. viii. et cap. xi.).
Simile factum est cum Sacharia,
Quod viderit Virum equitantem inter myrtos ([Sach.] cap. i. 8. seq.);
Quod viderit quatuor cornua, et dein virum, in cujus manu funiculus mensurae (cap. iii. 1. seq.);.
Quod viderit candelabrum, et duas oleas (cap. iv.1. seq.);.
Quod viderit volumen volans, et epham (cap. v. 1, 6);
Quod viderit quatuor currus exeuntes inter duos montes, et equos (cap. vi.1. seq.).
Pariter cum Daniele,
Quod viderit quatuor bestias ascendentes e mari ([Dan.] cap. vii. 1. seq.);
Tum pugnas arietis et hirci (cap. viii. 1. seq.);
Quod viderit angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo (cap. ix.).
[Tum quoque,]
Quod puer Elisaei viderit currus et equos igneos circum Elisaeum: et quod illos viderit, cum aperti sunt ejus oculi [(2 Reg. vi. 15)].
Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in mundo spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma a Domino e caelo?
@1. descriotam pro “discriptam”
* NOTA EDITORES.―Ab Auctuore hic paragraphus signis citationis inclusus est.
(2)直訳
26. *Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in mundo spirituum, qui medius est inter caelum et infernum, et sequentia haec in societate caeli, e qua fuit angelus tubae et ductor. 再び、私は〝真理〟として断言する、これらが、話しに出したような、行なわれ、また言われた、霊たちの世界の中の前のもの、それは天界と地獄の間にある、また続くもの、それらは天界の社会の中に〔ある〕、その〔社会〕からであった、らっぱ〔を持った〕また案内者の天使は。
Quis in Christiano orbe aliquid scivisset de caelo, ac de gaudiis et de felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere. だれが、キリスト教世界の中で天界について、そして楽しさについて、またそこの幸福について何らかのものを知ったか、主の喜ばれるところでないなら、ある者に彼の霊の視覚を開くこと、そして示すことまた教えること?
Quod similia existant in mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi: ut 似たものが霊界の中に存在することは、使徒のヨハネにより見られて、聞かれたものからはっきりと明らかである、それらは「黙示録」の中に述べられている――例えば、
Quod viderit Filium hominis in medio septem candelabrorum [(cap. i. 12, 13)]; 七つの燭台の真ん中に人の子を見たこと。〔その個所について省きます〕
Tabernaculum, templum, arcam, altare in caelo [(cap. xv. 5, 8; xi 19, vi. 9; viii. 3; ix. 13)]; 天の中の幕屋、神殿、箱、祭壇。
Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes equos [(cap. v. 1; vi. 1, 2. 4, 5, 8)]; 七つの封印で封じられた書(巻き物)、それが開かれた、またここから出て来る馬。
Quatuor animalia circa Thronum [(cap. iv. 6)]; 王座のまわりに四つの生き物(動物)。
Duodecim millia electos ex unaquavis tribu [(cap. vii. 4-8)]; それぞれの部族から十二千の選ばれた者。
Locustas ascendentes ex abysso [(cap. ix. 3, 7)]; 深淵からのぼってくるイナゴ。
Draconem et ejus pugnam cum Michaele [(cap. xii. 7)]; 竜とミカエルとのその戦い。
Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem [(cap. xii. 1, 2, 5, 6)]; 男の子を産んだ女、そして竜のために荒野の中に逃げる〔女〕。
Duas bestias, unam ascendentem ex mari, alteram e terra [(cap. xiii. 1, 11)]; 二つの獣、一つは海から上って来る、もう一つは地から。
Mulierem sedentem super bestia coccinea [(cap. xvii. 3)]; 緋色の獣の上に座っている女。
Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris [(cap. xx. 3, 10)]; 火と硫黄の池の中に投げ込まれた竜。
Equum album, et coenam magnam [(cap. xix. 11, 17)]; 白い馬、また大宴会(晩餐)。
Caelum novum et terram novam, ac sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam{1} quoad portas, murum et hujus fundamenta [(cap. xxi. 1, 2, 12, 14, 17-20)]; 新しい天と新しい地、そして降る聖なるエルサレムが、門、城壁またその土台に関して描かれた(述べられた)。
Tum fluvium aquae vitae, et arbores vitae facientes fructus quovis mense [(cap. xxii. 1, 2)]; なおまた、いのちの水の川、またいのちの木、それぞれの月に実を結んでいる。
praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum fuit in mundo spirituali et in caelo. ほかに多くのもの、それらすべてはヨハネに見られた、そして見られた時、霊に関して霊界の中に、また天界の中にいた。
Praeter quae visa sunt apostolis post resurrectionem Domini; ほかに、それらは主の復活後に使徒たちに見られた。
et quae deinde Petro, Act. Apost. xi.; またそれらはその後、ペテロに(使徒の働き第11章)。
tum quae visa et audita Paulo. なおまたそれらは見られ、聞かれたパウロに。
Praeterea quae prophetis: さらに、それらは預言者に。
ut Ezechieli, quod viderit 例えば、エゼキエルに、見たこと
Quatuor animalia quae cherubi ([Ezek.] cap. i. et cap. x.); 四つの生き物、それらはケルビム〔であった〕 (エゼキエル第1, 10章)。
Quod novum templum, et novam terram, et angelum metientem illa (cap. xl. ad xlviii.); 新しい神殿と新しい地(=庭)、また天使がそれらを測ったこと(第40-48章)。
Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes; エルサレムへ連れ去られたこと、またそこに忌まわしいものを見た。
et quoque in Chaldaeam, in captivitatem (cap. viii. et cap. xi.). そしてまたカルデヤの中に(連れて行かれた) (第8, 11章)。
Simile factum est cum Sacharia, 同様のものがゼカリヤに生じた、
Quod viderit Virum equitantem inter myrtos ([Sach.] cap. i. 8. seq.); ミルトスの木の間に馬に乗っている男を見たこと(ゼカリヤ1:8以降)。
Quod viderit quatuor cornua, et dein virum, in cujus manu funiculus mensurae (cap. iii. 1. seq.); 四つの角を、またその後、手の中の測り綱とともに男を見たこと(第2章)。
Quod viderit candelabrum, et duas oleas (cap. iv.1. seq.); 燭台を、また二つのオリーブの木を見たこと(第4章Ⅰ以降)。
Quod viderit volumen volans, et epham (cap. v. 1, 6); 飛んでいる巻き物、またエパ枡を見たこと(5:1, 6)。
Quod viderit quatuor currus exeuntes inter duos montes, et equos (cap. vi.1. seq.). 二つの山の間から出てくる四つの戦車と馬を見たこと(5;1以降)。
Pariter cum Daniele, 同じくダニエルに、
Quod viderit quatuor bestias ascendentes e mari ([Dan.] cap. vii. 1. seq.); 海から上がってくる四つの獣を見たこと(ダニエル7:1以降)。
Tum pugnas arietis et hirci (cap. viii. 1. seq.); なおまた雄羊と雄ヤギの戦い〔を見たこと〕 (8:1以降)。
Quod viderit angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo (cap. ix.). 天使ガブリエルを見た、また彼と大いに話したこと(第9章)。
[Tum quoque,] (なおまたそして)
Quod puer Elisaei viderit currus et equos igneos circum Elisaeum: エリシャの少年がエリシャのまわりの火の戦車と馬を見たこと――
et quod illos viderit, cum aperti sunt ejus oculi [(2 Reg. vi. 15)]. また彼を見たこと、その目が開かれているとき(列王記Ⅱ6:17)。
Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in mundo spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: みことばの中のこれらと他の多くのものから、明らかである、それらに関して、それらは霊界の中に生じる、主の来臨の前と後に、多くの者に見られた――
quid mirum, quod etiam nunc inchoante ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma a Domino e caelo? 何が不思議か(驚くべきことか)、さらにまた〔見られても〕、今や、教会が始まって〔いる時〕、すなわち、天界から新しいエルサレムが降って〔いる時〕?
@1. descriotam pro “discriptam” 「discriptam」の代わりにdescriotam
* NOTA EDITORES.―Ab Auctuore hic paragraphus signis citationis inclusus est. *編集者の注――著者によりこの文節は引用のしるしで囲まれている。
(3)訳文
26. 再び、私は、前に話しに出したような、天界と地獄の間にある霊たちの世界の中で行なわれ、また言われた、また天界の社会の中にあるような〔これから〕続くものを〝真理〟として断言する。らっぱ〔を持った〕また案内者の天使はその〔社会〕からであった。
だれが、キリスト教界の中で天界について、そして楽しさについて、またそこの幸福について何らかのものを知ったか? ある者に彼の霊の視覚を開くこと、そして示すことまた教えることが主の喜ばれるところでないなら。
似たものが霊界の中に存在することは、使徒のヨハネにより見られて、聞かれたものからはっきりと明らかである、それらは「黙示録」の中に述べられている――例えば、
七つの燭台の真ん中に人の子を見たこと。天の中の幕屋、神殿、箱、祭壇。七つの封印で封じられた書(巻き物)、それが開かれ、またここから出て来る馬。王座のまわりに四つの生き物。それぞれの部族から十二千の選ばれた者。深淵からのぼってくるイナゴ。竜とミカエルとのその戦い。男の子を産み、そして竜のために荒野の中に逃げる女。一つは海から、もう一つは地から上って来る二つの獣。緋色の獣の上に座っている女。火と硫黄の池の中に投げ込まれた竜。白い馬や大宴会。新しい天と新しい地。門、城壁またその土台に関して描かれた降る「聖なるエルサレム」。なおまた、いのちの水の川、また毎月、実を結んでいるいのちの木。
ほかに多くのもの、それらすべてはヨハネに見られた、そして見られた時、霊に関して霊界の中に、また天界の中にいた。
ほかにも、それらは主の復活後に使徒たちに見られた、例えば、それらはその後、ペテロに(使徒の働き第11章)。なおまたそれらはパウロに見られ、聞かれた。
さらに、それらは預言者に、例えば、エゼキエルに、
四つの生き物を見たこと、それらはケルビムであった(エゼキエル第1, 10章)。
新しい神殿と新しい地(=庭)、また天使がそれらを測ったこと(第40-48章)。
エルサレムへ連れ去られたこと、またそこに忌まわしいものを見た、そしてまたカルデヤの中に(連れて行かれた) (第8, 11章)。
同様のものがゼカリヤに生じた、
ミルトスの木の間に馬に乗っている男を見たこと(ゼカリヤ1:8以降)。
四つの角を、またその後、手の中の測り綱とともに男を見たこと(第2章)。
燭台を、また二本のオリーブの木を見たこと(第4章Ⅰ以降)。
飛んでいる巻き物、またエパ枡を見たこと(5:1, 6)。
二つの山の間から出てくる四つの戦車と馬を見たこと(5;1以降)。
同じくダニエルに、
海から上がってくる四つの獣を見たこと(ダニエル7:1以降)。
なおまた雄羊と雄ヤギの戦い〔を見たこと〕 (8:1以降)。
天使ガブリエルを見た、また彼と大いに話したこと(第9章)。
エリシャの少年がエリシャのまわりの火の戦車と馬を見たこと――また彼をその目が開かれているとき見たこと(列王記Ⅱ6:17)。
みことばの中のこれらと他の多くのものから、霊界の中に生じるそれらに関して、主の来臨の前と後に、多くの者に見られた〔ことが〕明らかである――今や、教会が始まって〔いる時〕、すなわち、天界から新しいエルサレムが降って〔いる時〕さらにまた〔見られても〕、何が不思議か?