(1)原文
16. Circumstabant mensam consiliarii a latere, et consiliarii a cameris, et moderatores, et ex jussu principis complicabant manus, et simul susurrabant laudem votivam ad Dominum, et post hanc ex nutu principis se super toris ad mensam reposuerunt. Et dixit princeps ad decem advenas, "Discumbite etiam vos mecum, ecce ibi sedes vestrae;" et discubuerunt; et aulici prius a principe missi ad ministrandum illis, adstabant illis a tergo. Et tunc dixit illis princeps, "Sumite quisque patellam ex orbibus suis, et postea quisque scutellam ex pyramide;" et desumserunt, et ecce illico novae patellae et scutellae loco illarum superimpositae apparebant; ac cyathi illorum ex fonte saliente e magna pyramide vino implebantur; et comedebant et bibebant.
[2] Post mediam satietatem alloquebatur princeps decem invitatos, et dixit, "Audivi quod in terra, quae sub hoc caelo est, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes vestras de gaudiis coeli et inde felicitate aeterna, et quod protuleritis illas diversimode, quisque secundum jucunda sensuum corporis sui; sed quid jucunda sensuum corporis absque jucundis animae? Est anima quae jucundat illa; jucunda animae in se sunt beatitudines imperceptibiles, sed fiunt plus et plus perceptibiles, sicut descendunt in cogitationes mentis, et ab his in sensationes corporis; in cogitationibus mentis percipiuntur sicut faustitates, in sensationibus corporis sicut jucunditates, et in ipso corpore sicut voluptates; ex his et illis simul est felicitas aeterna; at ex solis posterioribus illa felicitas non est aeterna, sed temporaria, quae finitur et transit, et quandoque fit infelicitas. Vidistis nunc quod omnia gaudia vestra etiam sint gaudia caeli, et excellentiora quam usquam cogitare potuistis, sed usque haec non interius afficiunt animos nostros. [3] Sunt tria, quae ut unum influunt a Domino in animas nostras; haec tria ut unum, seu hoc trinum, sunt amor, sapientia, et usus: at amor et sapientia non existunt nisi idealiter, quia solum in affectione et cogitatione mentis, sed in usu realiter, quia simul in actu et opere corporis; et ubi realiter existunt, ibi etiam subsistunt; et quia amor et sapientia existunt et subsistunt in usu, est usus qui nos afficit, ac usus est fideliter, sincere et sedule obire suae functionis opera: amor usus, et inde studium in usu, continet mentem ne diffluat, et ne circumvagetur, et hauriat omnes cupiditates, quae e corpore et e mundo per sensus cum illecebris influunt, ex quibus vera religionis et vera moralitatis cum suis bonis dissipantur in omnes ventos; at studium mentis in usu continet et colligat illa, et disponit mentem in formam receptibilem sapientiae ex veris illis; et tunc a lateribus exterminat et falsitatum et vanitatum ludibria et ludicra. Sed plura de his audietis ex sapientibus nostrae societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos."
His dictis surrexit princeps, et una cum illo convivae, ac pacem dixit, et mandavit angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, et illis omnes honores civilitatis exhiberet; et quoque ut vocaret viros urbanitatis et affabilitatis, qui illos sermone de variis gaudiis hujus societatis oblectarent.
(2)直訳
16. Circumstabant mensam consiliarii a latere, et consiliarii a cameris, et moderatores, et ex jussu principis complicabant manus, et simul susurrabant laudem votivam ad Dominum, et post hanc ex nutu principis se super toris ad mensam reposuerunt. 食卓のまわりに立った、側近の顧問官は、また宝物の顧問官(会計係)、また監督官たち、また君主の命令から手を合わせた、また一緒に主への祈りを賛美をささやいた(=つぶやいた)。またこの後、君主の身振り(指図)から自分自身を食卓へ列の上に置いた(座った)。
Et dixit princeps ad decem advenas, "Discumbite etiam vos mecum, ecce ibi sedes vestrae;" また、君主は十人の到来者に言った、「あなたがたもまた私と食卓に着け、見よ、そこにあなたがたの席」。
et discubuerunt; また、彼らは食卓に着いた。
et aulici prius a principe missi ad ministrandum illis, adstabant illis a tergo. また廷臣たちは、前もって君主から彼らに仕えるよう送られた(~にされた)、彼らに背後から(そばに)立った。
Et tunc dixit illis princeps, "Sumite quisque patellam ex orbibus suis, et postea quisque scutellam ex pyramide;" またその時。君主は彼らに言った、「それぞれの者が自分の輪から小皿(皿)を取れ、またその後、それぞれの者がピラミッドから小皿☆を」。
☆ 「ピラミッド」とはワイングラスをピラミッド状に積み上げたものと思いますので、ここは「杯」でしょうが、このように書いてあります。
et desumserunt, et ecce illico novae patellae et scutellae loco illarum superimpositae apparebant; また、取った、また見よ、直ちに新しい小皿(皿)と小皿、上に置かれたそれらに代わって現われた。
ac cyathi illorum ex fonte saliente e magna pyramide vino implebantur; そして、それらの杯は大きなピラミッドからわき上がる泉からブドウ酒で満たされた。
et comedebant et bibebant. また、食べた、また飲んだ。
[2] Post mediam satietatem alloquebatur princeps decem invitatos, et dixit, "Audivi quod in terra, quae sub hoc caelo est, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes vestras de gaudiis coeli et inde felicitate aeterna, et quod protuleritis illas diversimode, quisque secundum jucunda sensuum corporis sui; [2] 豊満の中間の後(=〔食事が〕ほどよく満たされた後)、君主が十人の来客に話しかけた、また言った、「私は聞いた、地の中で、それはこの天界の下にある、あなたがたは天界の楽しさとまたここからの永遠の幸福についてあなたがたの思考を明らかにするために招集されたこと、またいろいろな種類のそれらを明らかにした(発表した・示した)(profero)こと、それぞれの者が自分の身体の感覚の快さにしたがって。
sed quid jucunda sensuum corporis absque jucundis animae? しかし、霊魂の快さなしに何が身体の感覚の快さか?
Est anima quae jucundat illa; 霊魂である、それがそれらを楽しむ。
jucunda animae in se sunt beatitudines imperceptibiles, sed fiunt plus et plus perceptibiles, sicut descendunt in cogitationes mentis, et ab his in sensationes corporis; 霊魂の快さは本質的に(それ自体)知覚されることができない幸福の状態である、しかし、さらにまたさらに知覚できる者になる、心の思考の中に下るに応じて、またこれらから身体の感覚の中に。
in cogitationibus mentis percipiuntur sicut faustitates, in sensationibus corporis sicut jucunditates, et in ipso corpore sicut voluptates; 心の思考の中で至福のように知覚される、身体の感覚の中で快さ(快感)のように、また身体そのものの中で欲望のように。
ex his et illis simul est felicitas aeterna; これらとそれらから永遠の幸福は一緒である(=一緒であるものが~である)。
at ex solis posterioribus illa felicitas non est aeterna, sed temporaria, quae finitur et transit, et quandoque fit infelicitas. しかし、後ろに位置するものだけから、それらの幸福は永遠ではない、しかし一時的なもの、それらは終わりにされる、また通り過ぎる、また時々、不幸なものになる。
Vidistis nunc quod omnia gaudia vestra etiam sint gaudia caeli, et excellentiora quam usquam cogitare potuistis, sed usque haec non interius afficiunt animos nostros. 今や、あなたがたは見ている、あなたがたの楽しさは天界の楽しさでもまたあること、またさらにまさったもの、あなたがたがこれまで(かつて)考えることができた以上に、しかしそれでも、これらは内的に私たちの愛を感動させない。
[3] Sunt tria, quae ut unum influunt a Domino in animas nostras; [3] 三つのものがある、それらは一つのものとして主から私たちの霊魂の中に流入する。
haec tria ut unum, seu hoc trinum, sunt amor, sapientia, et usus: これらは一つのものとしての三重の実在(物)(三位一体のもの)、すなわち、これは三重の実在(物)(三位一体のもの)、愛、知恵、また役立ちである。
at amor et sapientia non existunt nisi idealiter, quia solum in affectione et cogitatione mentis, sed in usu realiter, quia simul in actu et opere corporis; しかし、愛と知恵は観念的でないなら存在するようにならない、心の情愛と思考の中にだけ〔存在する〕ので、しかし、役立ちは実際に、同時に身体の活動と働きの中にあるからである。
et ubi realiter existunt, ibi etiam subsistunt; またそこに実際に存在するようになる、そこにさらにまた存続する。
et quia amor et sapientia existunt et subsistunt in usu, est usus qui nos afficit, ac usus est fideliter, sincere et sedule obire suae functionis opera: また愛と知恵は役立ちの中に存在するようになり、また存続するので、役立ちである、それは私たちを働きかける、そして忠実に、自分の職務の働きを誠実にまた勤勉に果たすこと――
amor usus, et inde studium in usu, continet mentem ne diffluat, et ne circumvagetur, et hauriat omnes cupiditates, quae e corpore et e mundo per sensus cum illecebris influunt, ex quibus vera religionis et vera moralitatis cum suis bonis dissipantur in omnes ventos; 役立ちへの愛と、またここから役立ちの中への傾注(熱意)が、心を保つ、散らばらない(発散しない)ように、また歩きまわらない(ぶらつかない)ように、またすべての欲望(欲求)を吸収する、それらは身体からまた世から感覚を通って誘惑とともに流入する、それらから宗教の真理はまた道徳の真理はその善行☆とともにすべての風(方向)の中に追い散らされる。
☆ bonus(善)は複数で「善行」の意味になります。
at studium mentis in usu continet et colligat illa, et disponit mentem in formam receptibilem sapientiae ex veris illis; しかし、役立ちの中への心の傾注(熱意)はそれらを保つ、また集める、また心をそれらの真理からの知恵の容器の形の中へ配列させる(整える)。
et tunc a lateribus exterminat et falsitatum et vanitatum ludibria et ludicra. またその時、脇(複数)から追い払う、また虚偽をまたごまかし(見せかけ)の虚栄また見世物を☆。
☆ 見世物ludicraは「ばかばかしいもの」ludicerのほうがよいかもしれません。
Sed plura de his audietis ex sapientibus nostrae societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos." しかし、これらについての多くのものをあなたがたは私たちの社会の賢明な者から聞く、それらの者を、この正午の後、私はあなたがたへ送る」。
His dictis surrexit princeps, et una cum illo convivae, ac pacem dixit, et mandavit angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, et illis omnes honores civilitatis exhiberet; これらで言って、君主は立ち上がった、また一緒に彼の食卓仲間とともに、そして平和(祝福)を言った☆、また彼らの案内役の天使に命令した、彼らを自分の部屋の中へ追いやるように、また彼らにすべての敬意(名誉)の礼儀を示す。
☆ 「平安(平和)があなたがたにありますように」は挨拶です(ヘブル語で「シャローム」であり、これは今日でも使っています)。
et quoque ut vocaret viros urbanitatis et affabilitatis, qui illos sermone de variis gaudiis hujus societatis oblectarent. そしてまた、上品で愛想のよい男たちを呼ぶように、その者は彼らをこの社会のいろいろな楽しさについての話しを楽しませる(喜ばせる)。
(3)訳文
16. 食卓のまわりに、側近の顧問官、宝物の顧問官、監督官たちは立った、また君主の命令から手を合わせ、一緒に主への祈り、賛美をつぶやいた。またこの後、君主の身振りから食卓の列に座った。
また、君主は十人の到来者に言った、「あなたがたもまた私と食卓に着け、見よ、そこにあなたがたの席」。彼らは食卓に着いた。また、前もって君主から彼らに仕えるようにされた 廷臣たちは、彼らに背後から立った。
またその時。君主は彼らに言った、「それぞれの者が自分の輪から皿を、またその後、それぞれの者がピラミッドから小皿を取れ」。また、取った、すると見よ、直ちに新しいと小皿が、置かれたそれらに代わって現われた。そして、それらの杯は大きなピラミッドからわき上がる泉からブドウ酒で満たされた。また、食べ、飲んだ。
[2] 豊満の中間の後(=〔食事が〕ほどよく満たされた後)、君主は十人の来客に話しかけ、言った。
「私は、この天界の下にある地上で、あなたがたが天界の楽しさとまたここからの永遠の幸福についてあなたがたの思考を明らかにするために招集されたこと、またいろいろな種類のそれらを、それぞれの者が自分の身体の感覚の快さにしたがって明らかにしたことを聞いた。しかし、霊魂の快さなしに何が身体の感覚の快さか? それらを楽しむものは霊魂である。霊魂の快さは本質的に知覚されることができない幸福の状態である、しかし、さらにまたさらに、心の思考の中に、またこれらから身体の感覚の中に下るに応じて知覚できるものになる。心の思考の中で至福のように、身体の感覚の中で快さのように、また身体そのものの中で欲望のように知覚される。これらとそれらからの一緒であるものが永遠の幸福である)。しかし、後ろに位置するものだけからの幸福は永遠ではない、しかし一時的なものであり、それらは終わり、通り過ぎ、また時々、不幸なものになる。
今や、あなたがたは、あなたがたの楽しさは天界の楽しさでもまたあること、また、あなたがたがこれまで(かつて)考えることができた以上にさらにまさったものであることを見ている、しかしそれでも、これらは内的に私たちの愛に働きかけない。
[3] 一つのものとして主から私たちの霊魂の中に流入する三つのものがある。これらは一つのものとしての三重の実在(三位一体)、すなわち、これは愛、知恵、役立ちの三重の実在(三位一体)である――しかし、愛と知恵は心の情愛と思考の中にだけ〔存在する〕ので、観念的でないなら存在するようにならない、しかし、役立ちは実際に存在する、同時に身体の活動と働きの中にあるからである。(またそこに実際に存在するようになり、)そこにさらにまた存続する。また愛と知恵は役立ちの中に存在するようになり、存続するので、それは私たちに働きかける役立ちであり、そして〔それは〕忠実に、自分の職務の働きを誠実にまた勤勉に果たすことである――役立ちへの愛と、またここから役立ちへの熱意が、心を、発散しないように、またぶらつかないように、またすべての欲望を吸収するように保つ、それら〔欲望〕は身体からまた世から感覚を通って誘惑とともに流入し、それらから宗教の真理はまた道徳の真理はその善行とともにすべての方向に追い散らされる。しかし、役立ちへの心の熱意はそれらを保つ、集める、また心をそれらの
原典講読『結婚愛』