(1)原文
14. Cum in his erant, venit nuntius a principe, qui invitavit illos ad comedendum panem secum; et simul tunc duo satellites aulae apportabant vestes byssi, et dixerunt, "Induite has, quia nemo ad mensam Principis admittitur nisi indutus vestibus caeli."
Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum suum, et introducebantur in hypethrum, ambulatorium palatii, et exspectabant principem; et ibi angelus insertabat illos consortiis cum magnatibus et moderatoribus, qui etiam praestolabantur principem. Et ecce post horulam apertae sunt fores, et per unam latiorem ab occidente viderunt ejus introitum in ordine et pompa processionis: praeibant illum consiliarii a latere, post hos consiliarii a cameris, et post hos primarii ex aula; in horum medio fuit princeps, et post illum aulici variae distinctionis, et ultimo satellites; omnes connumerati ad centum et viginti.
[2] Angelus stans ante decem novos advenas, ex vestitu tunc apparentes ut inquilini, accessit cum illis ad principem, et reverenter adduxit illos; et princeps in procedendo non moratus, dixit illis, "Venite mecum ad panem."
Et sequuti sunt in triclinium, et viderunt mensam magnifice apparatam, in medio ejus excelsam pyramidem ex auro cum centum scutellis in triplici ordine super formis suis, super quibus erant panes sacharini, et musta vinorum concreta, cum aliis lautitiis ex pane et vino confectis; ac per mediam pyramidem scaturivit sicut fons saliens cum vino nectareo, cujus vena ex summitate pyramidis dispersit se, et cyathos implevit. Ad latera hujus excelsae pyramidis erant variae formae caelestes ex auro, super quibus erant patinae et patellae cibis omnis generis refertae: formae caelestes, super quibus patinae et patellae, erant formae artis ex sapientia, quae in mundo non aliqua arte exarari, nec voce describi possunt: patinae et patellae erant ex argento, circumcaelatae similibus formis in plano cum sustentaculis suis; cyathi erant ex gemmis pellucentibus. Talis erat apparatus mensae.
(2)直訳
14. Cum in his erant, venit nuntius a principe, qui invitavit illos ad comedendum panem secum; これらの中にいたとき、君主から使者がやって来た、その者は彼らを招待した、自分とパンを食べるために。
et simul tunc duo satellites aulae apportabant vestes byssi, et dixerunt, "Induite has, quia nemo ad mensam Principis admittitur nisi indutus vestibus caeli." また一緒にその時、宮廷の二人の従者が亜麻布の衣を携えてきた、また言った、「これらを着よ、だれも君主の食卓へ入れられないからである、天界の衣服を着てでないなら」。
Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum suum, et introducebantur in hypethrum, ambulatorium palatii, et exspectabant principem; また身に付けた、また自分の天使にゆだねた、また中庭の中へ、宮殿の回廊、導き入れられた、また君主を待った。
et ibi angelus insertabat illos consortiis cum magnatibus et moderatoribus, qui etiam praestolabantur principem. またそこに天使は彼らを交わりの中に入れた、高位(重要)な者と監督官との、それらの者もまた君主を待っていた。
Et ecce post horulam apertae sunt fores, et per unam latiorem ab occidente viderunt ejus introitum in ordine et pompa processionis: また、見よ、数分後、(両開き)の扉が開かれた、また西(側)からの幅広い一つ(の扉)を通って、その入場が見られた、行列の順序正しくまた華麗なもの。
praeibant illum consiliarii a latere, post hos consiliarii a cameris, et post hos primarii ex aula; それを先行した(前を行った)脇から(側近の)顧問官たち、これらの後に部屋の顧問官(宝物の顧問官、会計係)、またこれらの後に宮廷からの主要な者たち。
in horum medio fuit princeps, et post illum aulici variae distinctionis, et ultimo satellites; これらの真ん中に君主がいた、またその後ろに分離されたいろいろな廷臣たち、また最後に護衛たち。
omnes connumerati ad centum et viginti. すべての者は百二十〔人〕まで数えられた。
[2] Angelus stans ante decem novos advenas, ex vestitu tunc apparentes ut inquilini, accessit cum illis ad principem, et reverenter adduxit illos; [2] 新しくやって来た十人の前に立っている天使は、その時、衣服から、よそ者として現われている者たち、彼らとともに君主へ近づいた、またうやうやしく彼らを連れて来た。
et princeps in procedendo non moratus, dixit illis, "Venite mecum ad panem." また進んでいる中の君主はとどまる(=立ち止まる)ことなく、彼らに言った、「私とパンへやって来い」。
Et sequuti sunt in triclinium, et viderunt mensam magnifice apparatam, in medio ejus excelsam pyramidem ex auro cum centum scutellis in triplici ordine super formis suis, super quibus erant panes sacharini, et musta vinorum concreta, cum aliis lautitiis ex pane et vino confectis; また食堂の中へ付いて行った、またみごとに飾られた食卓が見られた、その真ん中に金からの高い(そびえ立つ)ピラミッドが三列の百枚の小皿とともに、その形の上に、それらの上に砂糖パン(=甘いケーキ)があった、また凝縮した(結晶となった)ブドウ酒の汁、パンとブドウ酒からつくられた他のうまいものとともに。
ac per mediam pyramidem scaturivit sicut fons saliens cum vino nectareo, cujus vena ex summitate pyramidis dispersit se, et cyathos implevit. そして真ん中のピラミッドを通ってわき出た、吹き上がる泉のように、ネクタル(神酒)のようにブドウ酒とともに、その流出口(水流)はピラミッドの頂上(先端)から広がっていた、また杯を満たした。
Ad latera hujus excelsae pyramidis erant variae formae caelestes ex auro, super quibus erant patinae et patellae cibis omnis generis refertae: この高い(そびえ立つ)ピラミッドの脇に金から(できた)いろいろな天界の形(=装飾品)があった、それらの上にすべての種類の食べ物でいっぱいの皿と小皿があった――
formae caelestes, super quibus patinae et patellae, erant formae artis ex sapientia, quae in mundo non aliqua arte exarari, nec voce describi possunt: 天界の形は、それらの上に皿と小皿が〔あった☆〕、知恵からの技術(技巧)の形であった、それは世の中で何らかの技術で描くこともできない、言葉で描くこと(述べること)も。
☆ 『真のキリスト教』742番はここにerantがあります。
patinae et patellae erant ex argento, circumcaelatae similibus formis in plano cum sustentaculis suis; 皿と小皿は銀からであった、似た形に全面的に彫刻が施してあった、平面の中に、その支え(支柱)とともに。
cyathi erant ex gemmis pellucentibus. 杯は透明性の(輝く)宝石からであった。
Talis erat apparatus mensae. このようなものが食卓の調度品であった。
(3)訳文
14. これらの中にいたとき、君主から使者がやって来て、その者は彼らを、自分とパンを食べるために招待した。また一緒にその時、宮廷の二人の従者が亜麻布の衣を携えてきて、言った、「これらを着よ、天界の衣服を着てでないなら、だれも君主の食卓へ入れられないからである」。
また身に付け、自分の天使にゆだねて、また、宮殿の回廊、中庭の中へ導き入れられ、君主を待った。またそこで、天使は彼らを、高位な者や監督官との交わりの中に入れた、それらの者もまた君主を待っていた。
また、見よ、しばらくして、(両開き)の扉が開かれ、また西(側)からの幅広い一つ(の扉)を通って、行列の順序正しくまた華麗なその入場が見られた――それを前を行った側近の顧問官たち、これらの後に宝物の顧問官、またこれらの後に宮廷からの主要な者たち――これらの真ん中に君主がいた、またその後ろにいろいろと別々な廷臣たち、また最後に護衛たち。すべての者は百二十〔人〕まで数えられた。
[2] その時、衣服から、よそ者として現われている者たち〔である〕新しくやって来た十人の前に立っている天使は、彼らとともに君主へ近づき、うやうやしく彼らを連れて来た。〔行列を〕進んでいる君主は立ち止まることなく、彼らに言った、「私とパンへやって来い」。
また食堂の中へ付いて行った、みごとに飾られた食卓が、その真ん中に金からの高いピラミッドが三列の百枚の小皿とともに、その形の上に、それらの上に砂糖パン(=甘いケーキ)があった、また凝縮したブドウ酒の汁、パンとブドウ酒からつくられた他のうまいものとともに見られた。
そして真ん中のピラミッドを、吹き上がる泉のように、ネクタル(神酒)のようにブドウ酒とともに通ってわき出た、その水流はピラミッドの頂上から広がっていた、また杯を満たした。
この高いピラミッドの脇に金から(できた)いろいろな天界の形(=装飾品)があった、それらの上にすべての種類の食べ物でいっぱいの皿と小皿があった――。
それらの上に皿と小皿があった天界の形(=装飾品)は、知恵からの技術の形(=装飾品)であった、それは世の中で何らかの技術で描くことも、言葉で述べることもできない。皿と小皿は銀からであった、平面の中に、その支え(支柱)とともに似た形(=装飾品)に全面的に彫刻が施してあった。杯は透明性の宝石からであった。
このようなものが食卓の調度品であった。