原典講読『結婚愛』8

(1)原文
8. Post haec angelus rediit ad domum conventus sapientum ex Christiano orbe, et ad se vocavit illos, qui sibi induxerant fidem, quod gaudia caeli et felicitas aeterna essent delitiae paradisiacae:
His dixit, "Sequimini me, et introducam vos in paradisum, caelum vestrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis aeternae vestrae." Et introduxit illos per excelsam portam, ex ramis et propaginibus nobilium arborum compaginatis exstructam: post introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam. Erat actualiter paradisus in primo ingressu ad coelum, in quem immittuntur illi qui in mundo crediderant quod universum caelum sit unus paradisus, quia vocatur paradisus; ac qui impresserant sibi ideam, quod post mortem sit plenaria requies a laboribus, et quod requies haec non aliud esset, quam animas delitiarum trahere, super rosis ambulare, ex mustis delicatissimis uvarum laetificari, ac festiva repotia celebrare; et quod haec vita non detur nisi in caelesti paradiso.
[2] Ducti ab angelo videbant ingentem multitudinem tam senum quam juvenum, et puerorum, et quoque mulierum et puellarum; triades et triades, ac decades et decades, sedentes super rosetis flectentes{1} serta, quibus ornarent capita senum, brachia juvenum, ac fasciatim pectora puerorum; alias legentes ex arboribus fructus, et in calathis portantes ad sodalitia; alias exprimentes mustum ex uvis, cerasis et acinis in cyathos, et genialiter bibentes; alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas et circumsparsas; alias canentes dulces odas quibus mulciebant praesentium auditus; alias sedentes ad fontes, et aquas salientis venae derivantes in varias formas; alias ambulantes, confabulantes, et spargentes facetias; alias currentes, ludentes, saltantes hic in numeros, et ibi in orbes; alias ingredientes domunculas hortulanas, ut super spondis cubarent; praeter plures alias laetitias paradisiacas.
[3] Postquam haec visa sunt, duxit angelus comites suos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad sedentes in pulcherrimo roseto circumcincto arboribus olivae, aurantii, et citri, qui nutantes tenebant manus sub genis, lugentes, et lachrymantes. Hos alloquuti sunt comites angeli, et dixerunt, "Cur ita sedetis?" Et responderunt, "Est nunc septimus dies a quo in hunc paradisum venimus: cum intravimus, visa est mens nostra sicut elevata in caelum, ac immissa in intimas ejus gaudiorum faustitates; sed post triduum coeperunt faustitates illae hebescere, et in mentibus nostris aboleri, ac fieri insensibiles, et sic nullae; et cum ita exspirata sunt imaginaria nostra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitae nostrae, et facti sumus ambigui de felicitate aeterna, num sit aliqua: et postea vagati sumus per vias et areas, quaesituri portam per quam intravimus; sed vagati sumus per gyros et gyros, ac interrogavimus obvios; ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia paradisiacus hic hortus est spatiosus labyrinthus, qui talis est, ut qui vult exire, penitius intret; 'quare non potestis aliter quam hic manere in aeternum; vos estis in medio ejus, ubi omnes delitiae sunt in suo centro.'" Et porro dixerunt ad comites angeli, "Hic nunc per unum diem et dimidium sedimus, et quia absque spe inveniendi exitum sumus, reposuimus nos super roseto hoc, et spectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia et citros; sed quo plus illa spectamus, eo plus delassatur visus videndo, odoratus odorando, et gustus gustando: haec causa est maestitiae, luctus, et lachrymationis, in quibus vos videtis nos."
[4] His auditis, angelus cohortis dixit illis, "Est hic labyrinthus paradisiacus vere introitus in caelum; novi exitum, et educam vos." His dictis, sedentes surrexerunt, et amplexi angelum, et una cum cohorte ejus comitati sunt illum. Et angelus in via docuit illos, quid gaudium coeleste et inde felicitas aeterna, quod non sint delitiae paradisiacae externae, nisi simul cum illis sint delitiae paradisiacae internae; "delitiae paradisiacae externae sunt modo delitiae sensuum corporis, at delitiae paradisiacae internae sunt delitiae affectionum animae; hae nisi in illis sint, non est vita coelestis, quia non est anima in illis; et omne delitium absque sua correspondente anima, ex continuo elanguescit et torpescit, et plus delassat animum quam labor. Sunt ubivis in caelis horti paradisiaci, et ex his etiam sunt gaudia angelis, et quantum in illis est delitium animae, tantum sunt illa gaudia illis gaudia."
[5] His auditis, quaesiverunt omnes, "Quid est delitium animae, et unde hoc?"
Respondit angelus, "Delitium animae est ex amore et sapientia a Domino; et quia amor est efficiens, et est efficiens per sapientiam, ideo est utriusque sedes in effectu, et effectus est usus. Hoc delitium a Domino influit in animam, et descendit per superiora et inferiora mentis in omnes sensus corporis, et implet se in illis; inde gaudium fit gaudium, et fit aeternum ab Aeterno a Quo. Vidistis paradisiaca; et assevero vobis, quod non aliquid ibi sit, ne quidem foliolum, quod non est ex conjugio amoris et sapientiae in usu; quare si homo in hoc est, est in paradiso caelesti, ita in caelo."
 @1. = plectentes Cf. VCR 737:2. 
 
(2)直訳
8. Post haec angelus rediit ad domum conventus sapientum ex Christiano orbe, et ad se vocavit illos, qui sibi induxerant fidem, quod gaudia caeli et felicitas aeterna essent delitiae paradisiacae: この後、天使はキリスト教界からの賢明集会ったまた自分自身らをんだその自分自身信仰めた、天界しさと永遠幸福楽園(歓喜)であった(ある)
His dixit, "Sequimini me, et introducam vos in paradisum, caelum vestrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis aeternae vestrae." これらのった、「(あなたがたは)するとはあなたがたを楽園れるあなたがたの天界、あなたがたの永遠幸福幸福状態まるために」。
Et introduxit illos per excelsam portam, ex ramis et propaginibus nobilium arborum compaginatis exstructam: またらをくそびえるってれたみごとな横枝からわせた構造。
post introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam. 入場後、彼らをれまわした、遠回りのって地方から地方
Erat actualiter paradisus in primo ingressu ad coelum, in quem immittuntur illi qui in mundo crediderant quod universum caelum sit unus paradisus, quia vocatur paradisus; 実際楽園があった(ある)天界への最初そのらはれられるそのじた、天界全体つの楽園であることそれは楽園(パラダイス)ばれる
ac qui impresserant sibi ideam, quod post mortem sit plenaria requies a laboribus, et quod requies haec non aliud esset, quam animas delitiarum trahere, super rosis ambulare, ex mustis delicatissimis uvarum laetificari, ac festiva repotia celebrare; そして、自分自身観念みつけた、死後労働からのまったくの休息があることまたこの休息のものではないこと、霊魂歓喜ること(いたてる)バラのくことブドウの最も優雅な(豪奢な)ブドウ汁(ブドウ酒)から喜ばさせること、そしてお祭りの宴会を祝うこと。
et quod haec vita non detur nisi in caelesti paradiso. またこの生活天界楽園でないなら存在しないこと
[2] Ducti ab angelo videbant ingentem multitudinem tam senum quam juvenum, et puerorum, et quoque mulierum et puellarum; [2] 天使によりかれたおびただしい群衆、老人若者また少年そしてまた少女
triades et triades, ac decades et decades, sedentes super rosetis flectentes{1} serta, quibus ornarent capita senum, brachia juvenum, ac fasciatim pectora puerorum; 三人集団三人集団、そして十人集団十人集団、バラのっている者、花輪(花冠)げる☆者、それらで老人、若者そして少年帯(輪)ように
この「曲げる者」は「編んでいる者」(plectentes)とすべきかもしれません。注参照。
alias legentes ex arboribus fructus, et in calathis portantes ad sodalitia; 他のところに、木から果実んでいる者、またかごの〔入れて〕運んでいる者、仲間
alias exprimentes mustum ex uvis, cerasis et acinis in cyathos, et genialiter bibentes; 他のところにブドウ(実)らブドウをしぼっている者、サクランボやベリー(漿果、おもにイチゴ)から〕杯またうれしそうにんでいる者。
alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas et circumsparsas; 他のところに、鼻からの芳香せる者、果実そしていをから発散される〔芳香〕、まわりにまきらされたものから
alias canentes dulces odas quibus mulciebant praesentium auditus; 他のところに、甘(心地よい)者、それらで居合わせる聴覚めた
alias sedentes ad fontes, et aquas salientis venae derivantes in varias formas; 他のところに、泉っている者、わき水流をいろいろな者。
alias ambulantes, confabulantes, et spargentes facetias; 他のところに、歩いている者、会話する者、また冗談をまきらす者。
alias currentes, ludentes, saltantes hic in numeros, et ibi in orbes; のところに、走者、遊者、踊者、ここに拍子またそこに
alias ingredientes domunculas hortulanas, ut super spondis cubarent; 他のところに、庭園のあずまやにっている者、長椅子になるために
praeter plures alias laetitias paradisiacas. さらにくの、他のところに、楽園んでいる者。
[3] Postquam haec visa sunt, duxit angelus comites suos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad sedentes in pulcherrimo roseto circumcincto arboribus olivae, aurantii, et citri, qui nutantes tenebant manus sub genis, lugentes, et lachrymantes. [3] これらが見られた後に、天使は自分の仲間を回り道を通ってあちこちへ案内した(導いた)、そして最後に最も美しいバラの花壇の中に座ってる者へ、囲まれた、オリーブの木に、オレンジの木に、またシトロンの木に、その者は、うなだれている者は手をほおの下に保った(頬杖をついた)、悲嘆する者、また涙を流す者〔であった〕。
Hos alloquuti sunt comites angeli, et dixerunt, "Cur ita sedetis?" これらの同行天使たちはしかけたまたった、「なぜそのように(あなたがたは)っているのか?」
Et responderunt, "Est nunc septimus dies a quo in hunc paradisum venimus: またらはえた、「今七日であるそのことからこの楽園たちがやって――
cum intravimus, visa est mens nostra sicut elevata in caelum, ac immissa in intimas ejus gaudiorum faustitates; 私たちがった時、私たちの天界げられたようにられたそしてそのしさの最内部至福れられた
sed post triduum coeperunt faustitates illae hebescere, et in mentibus nostris aboleri, ac fieri insensibiles, et sic nullae; しかし、三日間後、それらの至福がつまらなくなりめた(くなる、飽きがくる)またたちの破壊することそしてじない(無感覚)ことがじることまたこのように(なにもない)
et cum ita exspirata sunt imaginaria nostra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitae nostrae, et facti sumus ambigui de felicitate aeterna, num sit aliqua: またそのようにたちの想像していたしさが消滅したとき、私たちはたちのいのち(生活)のすべての快感われる()ことをれたまた、私たちは、永遠幸福についていがじた、何らかのものであるか
et postea vagati sumus per vias et areas, quaesituri portam per quam intravimus; またその後、私たちはをまた区画(中庭)ってさった、門をさがしたそれをってたちがった
sed vagati sumus per gyros et gyros, ac interrogavimus obvios; しかし、私たちはまたってさったそしてっている(出会った)たち質問した
ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia paradisiacus hic hortus est spatiosus labyrinthus, qui talis est, ut qui vult exire, penitius intret; 彼らからのあるった、門つけられないことこの楽園庭園迷宮であるそれはそのようなものである、出ることをするさらにるような
'quare non potestis aliter quam hic manere in aeternum; 『それゆえあなたがたはなってできないここに永遠にとどまること以外
vos estis in medio ejus, ubi omnes delitiae sunt in suo centro.'" あなたがたはそのにいるそこにすべての歓喜があるその中心』」。
Et porro dixerunt ad comites angeli, "Hic nunc per unum diem et dimidium sedimus, et quia absque spe inveniendi exitum sumus, reposuimus nos super roseto hoc, et spectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia et citros; またさらにらは天使仲間った、「ここに、一日半日私たちはっているまたたちは出口つける希望なしでいるので、私たちはこのバラの花壇ったまたわつぃたちは周囲めるおびただしい()オリーブの木、ブドウの木、オレンジの木、またシトロンの
sed quo plus illa spectamus, eo plus delassatur visus videndo, odoratus odorando, et gustus gustando: しかしそれらをたちがさらにめればめるほどますます、見視覚かぐ嗅覚またわう味覚はうんざりさせられる(くたびれさせられる)――
haec causa est maestitiae, luctus, et lachrymationis, in quibus vos videtis nos." これらがしみ、嘆、落涙理由であるそれらのにあなたがたはたちを」。
[4] His auditis, angelus cohortis dixit illis, "Est hic labyrinthus paradisiacus vere introitus in caelum; [4] これらでいて、集団()〔引率〕天使らにった、「この楽園迷宮天界である
novi exitum, et educam vos." 私は出口を知った(知っている)、あなたがたを導こう」。
His dictis, sedentes surrexerunt, et amplexi angelum, et una cum cohorte ejus comitati sunt illum. これらでわれて、座っているがったまた天使抱擁して(んで)、また集団()一緒