(1)原文
3. Post consultationem Prima Cohors, quae e Septentrione erat, dixit, quod gaudium coeleste, et felicitas aeterna, sint unum cum ipsa vita coeli; "quare unusquisque, qui intrat coelum, quoad vitam intrat in festivitates ejus, non aliter quam qui intrat in nuptias, intrat in harum festivitates; estne coelum coram visu nostro supra nos, ita in loco? ac ibi et non alibi sunt faustitates supra faustitates, ac voluptates supra voluptates; in has infertur homo quoad omnem perceptionem mentis, et quoad omnem sensationem corporis, ex plenitudine gaudiorum loci istius, cum in coelum: quare felicitas coelestis, quae etiam est aeterna, non aliud est quam intromissio coelum, ac intromissio ex Divina gratia."
[2] His dictis, Altera Cohors ex Septentrione ex sua sapientia expromsit hoc augurium; "Gaudium coeleste et felicitas aeterna non aliud sunt, quam laetissima consortia cum angelis, et suavissimae confabulationes cum illis, ex quibus facies continue expansae tenentur in laetitiis, et ora totius consortii in risibus amaenitatis ex blandiloquiis et facetiis. Quid gaudia coelestia quam talium variationes in aeternum."
[3] Tertia Cohors, quae erat Prima ex sapientibus e Plaga occidentali, ex suarum affectionum cogitationibus edidit hoc: "Quid gaudium coeleste et felicitas aeterna aliud, quam epulationes cum Abrahamo, Isaco, et Jacobo, super quorum mensis erunt edulia delicata et opipara, ac vina generosa et nobilia, et post epulas ludi ac choreae virginum et juvenum saltantium ad modos symphoniarum et tibiarum, interjectis cantibus odarum suavissimis? et demum ad vesperam erunt spectacula ex personatis; et post haec iterum epulae; et sic quovis die in aeternum."
[4] His edictis, Quarta Cohors, quae erat secunda e plaga occidentali, enuntiavit suam sententiam, dicens: "Nos fovimus plures ideas de gaudio coelesti, et de felicitate aeterna, et exploravimus varia gaudia et contulimus illa inter se, et conclusimus quod gaudia coelestia sint gaudia paradisiaca; quid aliud coelum quam paradisus, cujus extensio est ab oriente in occidentem, et a meridie in septentrionem, et in illo arbores fructuum et flores delitiarum, in quarum medio est magnifica arbor vitae, circum quam sedebunt beati, vescentes fructibus saporis delicati, ac ornati sertis florum odoris suavissimi? et quod haec aspirante perpetuo vere indies cum infinita varietate enascantur; et renascantur; et quod ex horum ortu et flore perpetuo, et simul extemperie jugiter verna, animi continue renovati non possint aliter quam gaudia indies nova attrahere et respirare, et inde in florentem aetatem, et per hanc in primitivum statum, in quem Adamus et ejus uxor creati sunt, reduci, et sic in paradisum illorum, e terra translatum in coelum, remitti."
[5] Quinta Cohors, quae erat prima ex ingeniosis e plaga meridionali, effata est hoc: "Gaudia coelestia et felicitas aeterna non aliud sunt, quam supereminentia Dominia, et opulentissimae gazae, et inde super-regia magnificentia ac super-illustris splendor. Quod gaudia coeli, et horum fruitio continua, quae est aeterna felicitas, illa sint, perspeximus ex illis in mundo priori, qui potiti sunt illis; et insuper ex eo, quod felices in coelo regnaturi sint cum Domino, ac futuri reges et principes, quia sunt filii Ipsius, qui est Rex regum et Dominus dominorum, et quod sessuri sint super thronis, et quod angeli illis ministraturi sint. Magnificentiam coeli perspeximus ex hoc, quod Nova Hierosolyma, per quam describitur gloria coeli, habitura sit portas, quarum unaquaevis erit una margarita, et plateas ex puro auro, et murum fundatum super lapidibus pretiosis; consequenter quod cuivis in coelum recepto sit sua Aula ex auro et pretiositatibus splendens, ac Dominium ordine ab uno in alterum successurum. Et quia novimus, quod talibus innata sint gaudia, ac insita felicitas, et quod sint sponsiones Dei irrefragabiles, non potuimus aliunde statum felicissimum vitae coelestis deducere."
[6] Post hanc, Sexta Cohors, quae erat Secunda e Plaga meridionali, extulit vocem, et dixit: "Gaudium coeli et ejus aeterna felicitas, non aliud est, quam perpetua glorificatio Dei, festum perennans in aeternum, ac beatissimus cultus cum cantibus et jubilis; et sic constans elevatio cordis ad Deum, cum plena fiducia acceptationis precum et laudum propter Divinam munificentiam beatitudinis illorum." Aliqui ex hac cohorte adjecerunt, quod glorificatio illa futura sit cum magnificis luminaribus, cumque suffitibus fragrantissimis, et cum processionibus pompae, pontifice maximo praeeunte cum buccina magna, sequentibus illum primatibus et clavigeris, magnis et parvis, et post hos viris cum palmis, et mulieribus cum aureis simulachris in manibus.
(2)直訳
3. Post consultationem Prima Cohors, quae e Septentrione erat, dixit, quod gaudium coeleste, et felicitas aeterna, sint unum cum ipsa vita coeli; 協議の後、最初の(第一の)群れは、それは北からであった、言った、天界の楽しさは、また永遠の幸福は、天界の生活そのものと一つであること。
"quare unusquisque, qui intrat coelum, quoad vitam intrat in festivitates ejus, non aliter quam qui intrat in nuptias, intrat in harum festivitates; 「それゆえ、それぞれの者は、その者は天界に入る、生活に関してその祝祭の中に入る、結婚式の中に入る者以外に異ならない、その祝祭の中に入る。
estne coelum coram visu nostro supra nos, ita in loco? 天界はないか、私たちの視覚の前に、私たちの上に、そのように場所の中に?
ac ibi et non alibi sunt faustitates supra faustitates, ac voluptates supra voluptates; そしてそこに、また他の場所に至福はない、至福の上に(越えて)、そして快楽は〔ない〕快楽の上に(越えて)。
in has infertur homo quoad omnem perceptionem mentis, et quoad omnem sensationem corporis, ex plenitudine gaudiorum loci istius, cum in coelum: これらの中へ人間は心のすべての知覚に関して引き入れられる(導かれる)、また身体のすべての感覚に関して、その場所の楽しさの十分さ(充満)から、天界の中に〔いる〕とき。
quare felicitas coelestis, quae etiam est aeterna, non aliud est quam intromissio coelum, ac intromissio ex Divina gratia." それゆえ、天界の幸福は、それは永遠のものでもある、天界の中へ入ること以外の他のものではない、そして主の恵みから(により)入ること。
[2] His dictis, Altera Cohors ex Septentrione ex sua sapientia expromsit hoc augurium; [2] これらが言われて、西からの第二の群れが、自分の知恵からこの予言(占い)を取り出した(明らかにした)。
"Gaudium caeleste et felicitas aeterna non aliud sunt, quam laetissima consortia cum angelis, et suavissimae confabulationes cum illis, ex quibus facies continue expansae tenentur in laetitiis, et ora totius consortii in risibus amaenitatis ex blandiloquiis et facetiis. 「天界の楽しさと永遠の幸福は他のものではない、天使との最も喜び〔である〕交わり(交際)以外の、また彼らとの最も心地よい(甘い)会話、それらから顔は、広がりは絶えず喜びの中に保たれる、また口は、交わりの全部が快い会話とおどけからの魅力ある笑いの中に〔保たれる〕。
Quid gaudia coelestia quam talium variationes in aeternum." 何が天界の楽しさか、このようなものの変化以外に、永遠に?」
[3] Tertia Cohors, quae erat Prima ex sapientibus e Plaga occidentali, ex suarum affectionum cogitationibus edidit hoc: [3] 第三の群れは、それは西の方位からの賢明な者からの最初の(第一の)ものであった、自分の情愛の思考からこのことを出した――
"Quid gaudium coeleste et felicitas aeterna aliud, quam epulationes cum Abrahamo, Isaco, et Jacobo, super quorum mensis erunt edulia delicata et opipara, ac vina generosa et nobilia, et post epulas ludi ac choreae virginum et juvenum saltantium ad modos symphoniarum et tibiarum, interjectis cantibus odarum suavissimis? 「何が天界の楽しさと永遠の幸福か、他のもの、アブラハム、イサク、またヤコブとの祝宴以外の、それらの食卓の上に洗練された(上品な)豪華な食べ物がある、そして優良銘柄の高貴な(みごとな)ワイン、また祝宴(宴会)の後に遊び(慰み)と踊り、娘と若者の楽団や笛の拍子に〔合わせて〕踊る、最も甘美な歌の響きを間に入れて。
et demum ad vesperam erunt spectacula ex personatis; また最後に夕方に、舞台(芝居)〔別訳:俳優〕からの演劇。
et post haec iterum epulae; et sic quovis die in aeternum." またこの後、再び祝宴(宴会)、またこのように毎日、永遠に」。
[4] His edictis, Quarta Cohors, quae erat secunda e plaga occidentali, enuntiavit suam sententiam, dicens: これらが言われて、第四の群れが、それは西の方位からの第二のものであった、自分の見解を発言した、言って――
"Nos fovimus plures ideas de gaudio coelesti, et de felicitate aeterna, et exploravimus varia gaudia et contulimus illa inter se, et conclusimus quod gaudia coelestia sint gaudia paradisiaca; 「私たちは天界の楽しさについて多くの観念を抱いている、また永遠の幸福について、また私たちはいろいろな楽しさを調べた、それらを自分たちの間で(互いに)比較した(confer)、また結論した、天界の楽しさが楽園の楽しさであること。
quid aliud coelum quam paradisus, cujus extensio est ab oriente in occidentem, et a meridie in septentrionem, et in illo arbores fructuum et flores delitiarum, in quarum medio est magnifica arbor vitae, circum quam sedebunt beati, vescentes fructibus saporis delicati, ac ornati sertis florum odoris suavissimi? 何が何らかの天界か、楽園以外、その広がりは東から西の中に、また南から北の中に、またその中に果実の木と歓喜の花が〔ある〕、それらの中央に壮大ないのちの木がある、その周りに祝福されたものが座る、上品な味の実を食べて、そして最も甘美な香りの花の花冠(花輪)で飾られて。
et quod haec aspirante perpetuo vere indies cum infinita varietate enascantur; et renascantur; またこれらが絶え間のない春に吹きかけられて、日々、無限の変化とともに生え出る、また再び生長する。
et quod ex horum ortu et flore perpetuo, et simul extemperie jugiter verna, animi continue renovati non possint aliter quam gaudia indies nova attrahere et respirare, et inde in florentem aetatem, et per hanc in primitivum statum, in quem Adamus et ejus uxor creati sunt, reduci, et sic in paradisum illorum, e terra translatum in coelum, remitti." またこの絶え間のない起こることと開花から、また同時に常に春の調和から、心は絶えず新しくされる(活気づけられる)、異なることができない、日々、新しい楽しさを引きつけることまた呼吸すること(吸い込むこと)、またここから永遠の花園の中に、またこれによって初期の(原始の)状態の中に、その中にアダムとその妻が創造された、戻されること、またこのように彼らの楽園の中に、地から天界の中へ、移された、戻されること」。
[5] Quinta Cohors, quae erat prima ex ingeniosis e plaga meridionali, effata est hoc: [5] 第五の群れは、それは南の方位からの才気ある者たちからの最初のものであった、このことが発言された――
"Gaudia coelestia et felicitas aeterna non aliud sunt, quam supereminentia Dominia, et opulentissimae gazae, et inde super-regia magnificentia ac super-illustris splendor. 「天界の楽しさと永遠の幸福は他のものではない、卓越した支配、また宝物の最も多くの富、またここから王にまさる荘厳さと輝き以上の輝き。
Quod gaudia coeli, et horum fruitio continua, quae est aeterna felicitas, illa sint, perspeximus ex illis in mundo priori, qui potiti sunt illis; 天界の楽しさは、またこの絶え間のない享受は、それは永遠の幸福である、それらである、私たちはそれらから前の世の中で見た(認めた)、その者はそれらで所有した。
et insuper ex eo, quod felices in coelo regnaturi sint cum Domino, ac futuri reges et principes, quia sunt filii Ipsius, qui est Rex regum et Dominus dominorum, et quod sessuri sint super thronis, et quod angeli illis ministraturi sint. また特にそのことから、天界の中の幸福者は主とともに支配すること、そして王や君主になること、その方の息子であるからである、その方は王の王また主の主である、また王座の上に座ること、また天使たちが彼らに仕えること。
Magnificentiam coeli perspeximus ex hoc, quod Nova Hierosolyma, per quam describitur gloria coeli, habitura sit portas, quarum unaquaevis erit una margarita, et plateas ex puro auro, et murum fundatum super lapidibus pretiosis; 天界の荘厳さを私たちはこのことから見た(認めた)、新しいエルサレムが、それによって天界の栄光が描かれている、門が持たれる、それらのそれぞれが一つの真珠であった、また街路は純金から〔できていた〕、また城壁の土台は宝石の上に。
consequenter quod cuivis in coelum recepto sit sua Aula ex auro et pretiositatibus splendens, ac Dominium ordine ab uno in alterum successurum. したがって、天界の中のそれぞれの者は金と輝く宝石からの自分の宮殿を受ける、そして支配は順にある者から他の後継者へ。
Et quia novimus, quod talibus innata sint gaudia, ac insita felicitas, et quod sint sponsiones Dei irrefragabiles, non potuimus aliunde statum felicissimum vitae coelestis deducere." また私たちは知っているので、このようなものに楽しさが内在すること、そして幸福が植え付けられている、また神の誓約は破られないものであること、私たちは他のところから最も幸福な天界の生活を導くことができない。
[6] Post hanc, Sexta Cohors, quae erat Secunda e Plaga meridionali, extulit vocem, et dixit: [6] この後、第六の群れが、それは南の方位からの第二のものであった、声を上げた、また言った――
"Gaudium coeli et ejus aeterna felicitas, non aliud est, quam perpetua glorificatio Dei, festum perennans in aeternum, ac beatissimus cultus cum cantibus et jubilis; 「天界の楽しさとその永遠の幸福は、他のものではない、神への絶え間のない賛美以外の、永遠に続く(持続する)祝祭、そして最も祝福された礼拝、歌と歓呼とともに。
et sic constans elevatio cordis ad Deum, cum plena fiducia acceptationis precum et laudum propter Divinam munificentiam beatitudinis illorum." またこのような神への不変な心の高揚、受け入れの完全な信頼とともに、祈りと称賛を、彼らの幸福の状態への神の寛大さのために」。
Aliqui ex hac cohorte adjecerunt, quod glorificatio illa futura sit cum magnificis luminaribus, cumque suffitibus fragrantissimis, et cum processionibus pompae, pontifice maximo praeeunte cum buccina magna, sequentibus illum primatibus et clavigeris, magnis et parvis, et post hos viris cum palmis, et mulieribus cum aureis simulachris in manibus. 群れからのある者が付け加えた、その賛美(栄光)は壮大な光とともにあること、そして最も香ばしい香をたくことともに、また華麗な行列とともに、最大の高位聖職者が前を進んで、大きな角笛とともに、その高位の者と鍵の運び手が続いて、〔位の〕大きな者と小さな者の、これらの後にシュロ(