(1)原文
2. Quondam mihi visus est angelus sub coelo orientali volans, cui tuba erat in manu et ad os, qui clanxit versus septentrionem, versus occidentem, et versus meridiem. Indutus erat chlamyde, quae ex volatu fluebat retrorsum; et cinctus erat fascia ex pyropis et sapphiris sicut flammante et lucent: pronus volabat, et demisit se lente in terram, quae mihi continens erat: ut tetigit terram, erectus super pede vadit huc illuc, et tunc me viso direxit gressum ad me. Eram in spiritu, et in hoc stabam super colle in plaga meridionali.
Ac cum prope erat, alloquutus illum quaesivi, "Quid rei nunc? audivi clangorem tubae tuae, et vidi descensum tuum per aerem."
Angelus respondit, "Missus sum ad convocandum celebratissimos eruditione, perspicacissimos ingenio, ac eminentissimos nomine sapientiae, qui e regnis Christiani orbis super continente hac terra sunt, ut in hunc collem, ubi tu commoraris, conveniant, et ex pectore expromant mentes, quid in mundo cogitaverant, intellexerant, et sapuerant de Gaudio Caelesti, et de Felicitate Aeterna. [2] Causa legationis meae fuit haec, quod aliqui novi advenae e mundo, in coelestem nostram societatem, quae in oriente est, admissi retulerint, quod ne quidem unus in universo Christiano orbe sciat, quid Gaudium Caeleste, et Felicitas Aeterna, ita quid Caelum. Hoc fratres et consocii mei valde mirati sunt, et mihi dixerunt, 'Descende, conclama et convoca sapientissimos in mundo spirituum, in quem primum colliguntur omnes mortales post excessum e mundo naturali, ob finem, ut ex plurium ore certi reddamur, num veritas sit, quod talis caligo seu tenebrosa ignorantia sit Christianis de futura vita.'"
Et dixit, "Exspecta paulum, et videbis cohortes sapientum huc alluentes; Dominus praeparabit pro illis aedem conventus."
[3] Exspectavi, et ecce post semihoram vidi duas turmas a septentrione, duas ab occidente, et duas a meridie; et sicut venerunt, ab angelo tubae introducti sunt in aedem praeparatam, et ibi occupabant loca illis designata secundum plagas. Erant sex turmae seu cohortes; septima erat ab oriente, quae prae luce reliquis non visa est. Post congregationem aperuit angelus causam convocationis, et rogavit, ut cohortes in ordine expromerent suam sapientiam, de Gaudio Caelesti, et de Felicitate Aeterna: et tunc unaquaevis cohors se glomeravit in orbem, faciebus ad facies conversis, ut illam rem ex ideis in priori mundo captis revocarent, et nunc lustrarent, ac lustratam post consultationem expromerent.
(2)直訳
2. Quondam mihi visus est angelus sub coelo orientali volans, cui tuba erat in manu et ad os, qui clanxit versus septentrionem, versus occidentem, et versus meridiem. かつて私に天使が見られた、東の空の下を飛んでいる、その者に手の中にらっぱがあった、また口に、その者は北に向かってらっぱを吹いた、西に向かって、また南に向かって。
Indutus erat chlamyde, quae ex volatu fluebat retrorsum; マントを着ていた、飛ぶことからそれが後ろへ流れた。
et cinctus erat fascia ex pyropis et sapphiris sicut flammante et lucent: また帯を締めていた、赤めのう(ルビー)とサファイア(青玉)からの束桿☆を、燃えてようなまた輝いて〔ような〕。
☆ fascisは「束」の意味ですが、ここは「帯fasciola」と読み替えます。
pronus volabat, et demisit se lente in terram, quae mihi continens erat: 下方へ飛んだ、また自分を地の中にゆっくり降ろした、それは私に続いていた。
ut tetigit terram, erectus super pede vadit huc illuc, et tunc me viso direxit gressum ad me. 地を触れるために、足の上に立ってあちらこちらに歩いた、またその時、私を見て、私へ向かって歩みを向けた。
Eram in spiritu, et in hoc stabam super colle in plaga meridionali. 私は霊の中にいた、またこの中に私は立った、南の方位の中の丘の上に。
Ac cum prope erat, alloquutus illum quaesivi, "Quid rei nunc? audivi clangorem tubae tuae, et vidi descensum tuum per aerem." そして、彼が近くにいたとき、彼に話しかけて私は質問した、「事柄に何が、今? 私はあなたのらっぱのらっぱの音(音響)を聞いた、また私は空気を通ってあなたの降下を見た」。
Angelus respondit, "Missus sum ad convocandum celebratissimos eruditione, perspicacissimos ingenio, ac eminentissimos nomine sapientiae, qui e regnis Christiani orbis super continente hac terra sunt, ut in hunc collem, ubi tu commoraris, conveniant, et ex pectore expromant mentes, quid in mundo cogitaverant, intellexerant, et sapuerant de Gaudio Caelesti, et de Felicitate Aeterna. 天使は答えた、「私は召集するために派遣された、博学(学問)で最も有名な者を、才能で最も鋭敏なものを、そして知恵の〔ある者として〕名前で最も卓越している者を、その者はキリスト教世界の国から、この地の続いている上にある、この丘の上に、そこにあなたが滞在している、集合させるために、また胸から心を取り出す(明らかにする)、何を世の中で考えたか、理解したか、また知恵を持った(味わった)か、「天界の楽しさ」について、また「永遠の幸福」について。
[2] Causa legationis meae fuit haec, quod aliqui novi advenae e mundo, in coelestem nostram societatem, quae in oriente est, admissi retulerint, quod ne quidem unus in universo Christiano orbe sciat, quid Gaudium Caeleste, et Felicitas Aeterna, ita quid Caelum. [2] 私の派遣の理由はこれであった、世から新しくやって来るある者が、私たちの天界の社会の中に、それは東にある、許されて語った、全キリスト教世界の中の確かに一人も知らないこと、何が天界の楽しさか、また永遠の幸福か、そのように何が天界か。
Hoc fratres et consocii mei valde mirati sunt, et mihi dixerunt, 'Descende, conclama et convoca sapientissimos in mundo spirituum, in quem primum colliguntur omnes mortales post excessum e mundo naturali, ob finem, ut ex plurium ore certi reddamur, num veritas sit, quod talis caligo seu tenebrosa ignorantia sit Christianis de futura vita.'" このことを私の兄弟と仲間は非常に驚いた、また私に言った、「降れ、霊たちの世界の中の最も賢明な者たちを大声で呼べ、また招集せよ、その中に死ぬべき者は最初に集められる、自然界から別れた(出発した)後、目的のために、多くの者の口から私たちが確実に~する、真理であるかどうか、このような無知の暗黒または暗やみがキリスト教徒にある8こと、将来の生活について」。
Et dixit, "Exspecta paulum, et videbis cohortes sapientum huc alluentes; また言った、「少し待て、するとあなたは見る、ここへ到着する(やって来る)賢明な群れを。
Dominus praeparabit pro illis aedem conventus." 主が彼らのために、集合する(ふさわしい)会館を用意する」。
[3] Exspectavi, et ecce post semihoram vidi duas turmas a septentrione, duas ab occidente, et duas a meridie; [3] 私は待った、また見よ、半時間の後、私は北から二つの集団を見た、西から二つの、また南から二つの。
et sicut venerunt, ab angelo tubae introducti sunt in aedem praeparatam, et ibi occupabant loca illis designata secundum plagas. またやって来るに応じて、天使により集団は準備された会館の中に導かれた、またそこに場所を占めた、方角にしたがって彼らに指定された。
Erant sex turmae seu cohortes; 六つの集団または集団(群れ)がいた。
septima erat ab oriente, quae prae luce reliquis non visa est. 第七〔の集団〕は東からであった、それは光のために他の(残りの)者に見られなかった。
Post congregationem aperuit angelus causam convocationis, et rogavit, ut cohortes in ordine expromerent suam sapientiam, de Gaudio Caelesti, et de Felicitate Aeterna: 集まった後、天使は召集の理由を明かした(示した)、また懇願した、群れが順に自分の知恵を取り出す(明らかにする)ように、「天界の楽しさ」について、また「永遠の幸福」について。
et tunc unaquaevis cohors se glomeravit in orbem, faciebus ad facies conversis, ut illam rem ex ideis in priori mundo captis revocarent, et nunc lustrarent, ac lustratam post consultationem expromerent. またその時、それぞれの群れが輪の中に丸く塊った、顔で顔に向けて、その問題を前の世の中で把握した観念から思い出すために、また今や、熟考した、そして考慮(考察)を、協議の後、明らかにした。
(3)訳文
2. かつて私に、東の空の下を飛んでいる天使が見られた、その手の中に、また口にらっぱがあり、北に向かって、西に向かって、また南に向かってらっぱを吹いた。
マントを着ていて、飛ぶことからそれが後ろへ流れた。また燃えて輝いているような赤めのう(ルビー)とサファイア(青玉)からの帯を締めていた。下方へ飛んで、自分を私に続いていた地上にゆっくりと降ろした。地に触れるために、足の上に立って、あちらこちらに歩き、その時、私を見て、私へ向かって歩みを向けた。
私は霊の中にいて、南の方位の中の丘の上に、この中に私は立っていた。
そして、彼が近くにいたとき、彼に話しかけて私は質問した、「今、何の事柄何が〔あるのか〕? 私はあなたのらっぱの音を聞いた、また私は空中を通ってあなたが下るのを見た」。
天使は答えた、「私は、学問で最も有名な者を、才能で最も鋭敏なものを、そして知恵の〔ある者として〕名前で最も卓越している者を召集するために派遣された、その者は、この地の続いている上にあるキリスト教界の国から、この丘の上に、そこにあなたが滞在している、集合させ、また胸から心を取り出す(明らかにする)るためにである、世の中で「天界の楽しさ」について、また「永遠の幸福」について何を考え、理解し、また知恵を持った(味わった)か。
[2] 私が派遣された理由は、世から、東にある私たちの天界の社会の中に、新しくやって来るある者が許されて、『全キリスト教世界の中の確かに一人も、何が天界の楽しさか、また永遠の幸福か、そのように何が天界か知らない』と語ったからである。
このことに私の兄弟と仲間は非常に驚き、私に言った、『降れ、自然界からさった後、その中に死ぬべき者は最初に集められる霊たちの世界の中の最も賢明な者たちを、多くの者の口から私たちが確実にする目的のために、大声で呼べ、招集せよ、将来の生活についてこのような無知の暗黒または暗やみがキリスト教徒にあることが真理であるかどうか』」。
また言った、「少し待て、するとあなたは、ここへやって来る賢明な者の群れを見る。主が彼らのために、集合する会館を用意する」。
[3] 私は待った、すると見よ、半時間の後、私は北から二つ、西から二つ、南から二つの集団を見た。またやって来るに応じて、集団は天使により準備された会館の中に導かれ、またそこに、方角にしたがって彼らに指定された場所を占めた。六つの集団または群れがいた。第七〔の集団〕は東からであ
集まった後、天使は召集の理由を明かし、群れが順に、「天界の楽しさ」について、また「永遠の幸福」について。自分たちの知恵を明らかにするように願った。その時、それぞれの群れが、顔で顔に向けて、その問題を前の世の中で把握した観念から思い出すために輪の中に丸く塊った、また今や、熟考し、そして、協議の後、考察したものを明らかにした。