(1) 原文
820. Omnes qui in mundum spiritualem e terris veniunt, in confessione fidei, et in religione patriae suae in principio tenentur; ita quoque Pontificii; quare semper aliquem repraesentativum pontificem sibi praepositum habent, quem etiam simili ritu adorant quo in mundo. Raro aliquis papa in mundo, post excessum inde, illis praeponitur; sed usque ille qui ante triginta et quadraginta annos pontificali munere functus est, illis praefectus est, ob causam, quia ille corde suo fovit, quod Verbum sanctius esset quam creditur, et quod Dominus colendus esset. Datum est loqui cum illo, et dixit, quod Dominum solum adoret, quia Ipse est Deus, cui omnis potestas est in caelo et in terra, secundum Ipsius verba (Matth. xxviii. 18); et quod invocationes sanctorum sint ludibria: tum quod in mundo intenderit restaurare illam ecclesiam, sed quod non potuerit, propter causas quas dixit. Vidi illum, quando urbs magna septentrionalis, in qua fuerunt Pontificii et simul Reformati, die ultimi judicii destruebatur, in lectica exportatum, et in locum securum translatum. Ad latera societatis magnae, in qua pontificem agit, instituta sunt gymnasia, ad quae illi qui in ancipiti de religione haerent, abeunt; et ibi sunt monachi conversi, qui illos docent de Deo Salvatore Christo, et quoque de sanctitate Verbi; ac monachi illi arbitrio illorum relinquunt avertere animos a sanctificationibus in Ecclesiam Romano-Catholicam introductis. Illi qui recipiunt, introducuntur in amplam societatem, ubi illi qui e cultu papae et sanctorum recesserunt; et cum in illam veniunt sunt sicut qui expergefacti a sopore in vigilia sunt; et sicut qui ex injucundis brumae in amoena primi veris veniunt; et sicut navigans dum portum tangit; et tunc ab illis qui ibi sunt, invitantur ad convivia, et datur illis e cyathis crystallinis bibere nobile vinum: et audivi, quod angeli e caelo ad hospitem demittant patinam, super qua est manna in simili forma, et ex simili sapore, qualis demissa est super castra filiorum Israelis in deserto, quae patina ad convivas circumfertur, et cuivis datur liberum gustandi illam.
(2) 直訳
820. Omnes qui in mundum spiritualem e terris veniunt, in confessione fidei, et in religione patriae suae in principio tenentur; すべての者は、その者は霊界の中に地からやって来る、信仰の告白の中に、また自分の祖国の宗教の中に、最初は、保たれる。
ita quoque Pontificii; そのようにローマカトリック教徒もまた。
quare semper aliquem repraesentativum pontificem sibi praepositum habent, quem etiam simili ritu adorant quo in mundo. それゆえ、常に、ローマ教皇のある象徴(表象するもの)を自分たちに最初に置くものを持つ、その者もまた同様に宗教的儀式(典礼)で崇拝する。
Raro aliquis papa in mundo, post excessum inde, illis praeponitur; まれに世の中のある教皇が、ここから出発の後、彼らの前に置かれる(まさっていると見なされる)。
sed usque ille qui ante triginta et quadraginta annos pontificali munere functus est, illis praefectus est, ob causam, quia ille corde suo fovit, quod Verbum sanctius esset quam creditur, et quod Dominus colendus esset. しかしそれでも、彼は☆、その者は30と40年前にローマ教皇の職務で果たした(fungor)、彼らの上に置かれた、理由のために、彼は自分の心で抱いたので、みことばは信じられているよりも聖なるものであったこと、また主を礼拝しなくてはならなかったこと。
☆ 教皇クレメンス12世(在位1730~1740年)です。
Datum est loqui cum illo, et dixit, quod Dominum solum adoret, quia Ipse est Deus, cui omnis potestas est in caelo et in terra, secundum Ipsius verba (Matth. xxviii. 18); 彼と話すことが与えられた、また〔彼は〕言った、主おひとりを崇拝していること、その方は神であるので、その者に、天の中と地の中に力がある、その方のことばにしたがって(マタイ28:18)。
et quod invocationes sanctorum sint ludibria: また聖徒への祈願は見せかけであること。
tum quod in mundo intenderit restaurare illam ecclesiam, sed quod non potuerit, propter causas quas dixit. また世の中でその教会を復興することに心を向けた、しかし、できなかったこと、〔いくつかの〕理由のために、それ(も)言った。
Vidi illum, quando urbs magna septentrionalis, in qua fuerunt Pontificii et simul Reformati, die ultimi judicii destruebatur, in lectica exportatum, et in locum securum translatum. 私は彼を見た、北の大きな都が、その中にローマカトリック教徒が、また一緒に改革派教会の者がいた、最後の審判の日に破壊された時、〔教皇は〕寝台(寝椅子)の中で運び出された、また安全な場所の中に移された。
Ad latera societatis magnae, in qua pontificem agit, instituta sunt gymnasia, ad quae illi qui in ancipiti de religione haerent, abeunt; 大きな社会の脇に、その中に教皇を駆り立てる、ギムナジウムが設立される、そこへ彼らが、その者は宗教についてはっきりしないものの中で当惑する、出かける。
et ibi sunt monachi conversi, qui illos docent de Deo Salvatore Christo, et quoque de sanctitate Verbi; またそこに回心した修道士たちがいる、その者は彼らを教える、救い主なる神、キリストについて、そしてまたみことばの神聖さについて。
ac monachi illi arbitrio illorum relinquunt avertere animos a sanctificationibus in Ecclesiam Romano-Catholicam introductis. そして、修道士たちは彼らに選択の自由を残す、心を背かせること、ローマカトリック教会の中で導入された奉献〔の儀式〕から。
Illi qui recipiunt, introducuntur in amplam societatem, ubi illi qui e cultu papae et sanctorum recesserunt; 彼らは、その者は受け入れた、広い社会の中に導き入れられる、そこに彼らが、その者は教皇と聖徒の礼拝から引き下がった。
et cum in illam veniunt sunt sicut qui expergefacti a sopore in vigilia sunt; またその中にやって来るとき、深い眠りから目覚めた者のようである、目覚めの中にいる。
et sicut qui ex injucundis brumae in amoena primi veris veniunt; また、不快な冬から春の最初の楽しさのやって来る者のよう〔である〕。
et sicut navigans dum portum tangit; また航海する者のよう〔である〕港に触れた時。
et tunc ab illis qui ibi sunt, invitantur ad convivia, et datur illis e cyathis crystallinis bibere nobile vinum: またその時、彼らから、その者はそこにいる、祝宴(宴会)へ招待される、また彼らから与えられる、水晶の杯から高貴なワインを飲むこと。
et audivi, quod angeli e caelo ad hospitem demittant patinam, super qua est manna in simili forma, et ex simili sapore, qualis demissa est super castra filiorum Israelis in deserto, quae patina ad convivas circumfertur, et cuivis datur liberum gustandi illam. また私は聞いた、天使たちが天界から来客(もてなす者)☆へ皿が降ろされること、その上に似た形のマナがある、また似た味からの、荒野の中でイスラエル民族の宿営の上に降ろされたような、その皿が宴会の参加仲間(客)へ持ってまわされる、またそれぞれの者に自由が与えられるそれを味わう。
☆ hospesは、①訪問者(来客)と②歓待する者、の二つの意味があります、このどちらでしょうか(英訳は後者としています)、どちらでも同じことになりますが。
(3) 訳文
820. 霊界の中に地からやって来るすべての者は、最初は、信仰の告白の中に、また自分の祖国の宗教の中に保たれる。そのようにローマカトリック教徒もまた。それゆえ、常に、ローマ教皇のある象徴(表象するもの)を自分たちに最初に置くものを持ち、その者もまた同様に宗教的儀式(典礼)で崇拝する。
まれに世の中のある教皇が、世を去った後、彼らの前に置かれる。しかしそれでも、30と40年前にローマ教皇の職務を果たし者☆が、彼らの上に置かれた、その理由は、彼は、みことばは信じられているよりも聖なるものであること、また主を礼拝しなくてはならないことを自分の心で抱いたからである。
彼と話すことが与えられた、また〔彼は〕、主は神であり、その方のことばにしたがって(マタイ28:18)、その方に、天の中と地の中に力があるので、その方おひとりを崇拝していること、また聖徒への祈願は見せかけであることを言った。
また世の中でその教会を復興することに心を向けた、しかし、〔いくつかの〕理由のために、できなかったことも言った。
私は彼(教皇)を見た、北の大きな都が、その中にローマカトリック教徒が、また一緒に改革派教会の者がいた、最後の審判の日に破壊された時、〔教皇は〕寝台(寝椅子)の中で運び出された、また安全な場所の中に移された。
大きな社会の脇に、その中に教皇を駆り立て、ギムナジウムが設立される、そこへ宗教についてはっきりしないものの中で当惑する者が、出かける。またそこに回心した修道士たちがいて、その者は彼らを、救い主なる神、キリストについて、そしてまたみことばの神聖さについて教える。そして、修道士たちは彼らに、ローマカトリック教会の中で導入された奉献〔の儀式〕から心を背かせることの選択の自由を残す。
〔背くことを〕受け入れた者は、広い社会の中に導き入れられ、そこに、教皇と聖徒の礼拝から引き下がった者がいる。またその中にやって来るとき、深い眠りから目覚めて、目覚めの中にいる者のようである。また、不快な冬から春の最初の楽しさのやって来る者のよう〔である〕。また港に触れた時も航海する者のよう〔である〕。またその時、そこにいる者から、祝宴(宴会)へ招待され、また彼らから、水晶の杯から高貴なワインを飲むことが与えられる。また私は聞いた、天使たちが天界からもてなす者へ皿を降ろす、その上に荒野の中でイスラエル民族の宿営の上に降ろされたような似た形の、また似た味のマナがあり、その皿が来客へ持ってまわされ、それぞれの者にそれを味わう自由が与えられることを。
☆ 教皇クレメンス12世(在位1730~1740年)です。