原典講読『真のキリスト教』810,811,812

(1) 原文
810. Audivi postea plures causas, cur praedicatores illi deprivantur sacerdotio. Dixerunt quod primaria sit, quod non ex Verbo et sic ex spiritu Dei sermones suos conforment, sed ex rationali suo lumine et sic ex spiritu proprio. Primordia quidem sicut praeludia ex Verbo depromunt, sed haec modo tangunt labiis, et sicut non sapida deserunt; et mox eligunt quoddam sapidum ex propria intelligentia, quod ut lautitias ore volvunt et super lingua versant, et sic docent. Dixerunt, quod inde non plus spirituale insit concionibus illorum, quam quod inest cantibus oscinum; et quod sint allegorica exornata sicut sunt capillamenta pulchre cincinnata et farina hordei dealbata super capite calvo. Mystica sermonum illorum de justificatione per solam fidem aequiparabant coturnicibus e mari conjectis super castra filiorum Israelis, ex quibus ad plura millia mortui sunt (Num. xi.): at theologica de charitate et fide simul aequiparabant mannae e caelo. Quondam audivi presbyteros illorum de sola fide inter se loquentes; et vidi quoddam simulacrum ab illis formatum, quod solam fidem illorum repraesentabat; hoc apparuit in lumine eorum, quod erat phantasiae, sicut magnus gigas; sed cum immissa est lux e caelo, apparuit illud superius sicut monstrum, et inferius sicut serpens; quo viso recesserunt, et ab adstantibus conjectum est in stagnum.
 
(2) 直訳
810. Audivi postea plures causas, cur praedicatores illi deprivantur sacerdotio. その後、私は多くの理由を聞いた、それらの説教者がなぜ祭司職を剥奪されるか。
Dixerunt quod primaria sit, quod non ex Verbo et sic ex spiritu Dei sermones suos conforment, sed ex rationali suo lumine et sic ex spiritu proprio. 彼らは言った、主要な(第一)のものであること、みことばから、このように神の霊からでなく自分の説教を形作る、しかし、自分の理性的な光(ルーメン)から、またこのようにプロプリウムの霊から。
Primordia quidem sicut praeludia ex Verbo depromunt, sed haec modo tangunt labiis, et sicut non sapida deserunt; 始まりは確かに前置き(導入箇所)のように、みことばから取り出す(表に出す)、しかしこれらは唇で触れるだけである、うまい(風味がある)のでないように見捨てる。
et mox eligunt quoddam sapidum ex propria intelligentia, quod ut lautitias ore volvunt et super lingua versant, et sic docent. またじきに、プロプリウムの知性からの、あるうまい(風味がある)のを選ぶ、それをおいしいもののように口でころがす、また舌の上でひっくり返す、またこのように教える。
Dixerunt, quod inde non plus spirituale insit concionibus illorum, quam quod inest cantibus oscinum; 彼らは言った、ここから彼らの説教(談話)に霊的なものはさらに内在しない、鳴鳥(めいちょう)の歌に内在するものよりも。
et quod sint allegorica exornata sicut sunt capillamenta pulchre cincinnata et farina hordei dealbata super capite calvo. また飾られた寓意物語であるものは、美しい巻き毛のかつら、また白くされた大麦の粉(髪粉) のようである、禿げた頭の上に。
Mystica sermonum illorum de justificatione per solam fidem aequiparabant coturnicibus e mari conjectis super castra filiorum Israelis, ex quibus ad plura millia mortui sunt (Num. xi.): 信仰のみによる義認についての彼らの神秘的な説教は、海からのウズラに例えた(=似ている)、イスラエル民族の宿営の上に投げつけられた、それらから多くの千〔人〕が死んだ(民数記第11章)。
at theologica de charitate et fide simul aequiparabant mannae e caelo. しかし、仁愛と信仰ついて一緒の神学は、天界からのマナに例えた(=似ている)
Quondam audivi presbyteros illorum de sola fide inter se loquentes; かつて私は彼らの長老(聖職者)が信仰のみについて自分たちの間で話しているのを聞いた。
et vidi quoddam simulacrum ab illis formatum, quod solam fidem illorum repraesentabat; また私は彼らにより形作られたある像を見た、それは彼らの信仰のみを表象した。
hoc apparuit in lumine eorum, quod erat phantasiae, sicut magnus gigas; これは彼らの光(ルーメン)の中で見えた、それは幻想のものであった、大きな巨人のように。
sed cum immissa est lux e caelo, apparuit illud superius sicut monstrum, et inferius sicut serpens; しかし、天界から光(ルークス)が入れられたとき、それは上部が怪物のように見えた、また下部はヘビのように。
quo viso recesserunt, et ab adstantibus conjectum est in stagnum. それを見ると、彼らは去った、またそばに立った者により池の中に投げ込まれた。
 
(3) 訳文
810. その後、私は、それらの説教者がなぜ祭司職を剥奪されるか多くの理由を聞いた。
 彼らは、主要なのものであることを言った、みことばから、このように神の霊からでなく、しかし、自分の理性的な光(ルーメン)から、またこのようにプロプリウムの霊から自分の説教を形作ること。
 始まりは確かに前置きのように、みことばから取り出す、しかしこれらは唇で触れるだけであり、風味がないものであるかのように捨てる。またじきに、プロプリウムの知性からの、風味のあるものを選び、それをおいしいものかのように口でころがす、また舌の上でひっくり返す、またこのように教える。
彼らは言った、ここから彼らの説教(談話)に霊的なものは、鳴鳥(めいちょう)の歌に内在するものよりもさらに内在しない。また飾られた寓意物語は、禿げた頭の上の美しい巻き毛のかつら、また白い髪粉 のようである。
 信仰のみによる義認についての彼らの神秘的な説教は、海から来て、イスラエル民族の宿営の上に投げつけられた〔もたらされた〕ウズラに似ている、それらから〔食べて〕数千〔人〕が死んだ(民数記第11章)。しかし、仁愛と信仰ついて一緒の神学は、天界からのマナに似ている
 かつて私は彼らの長老(聖職者)が信仰のみについて自分たちの間で話しているのを聞いた。また私は彼らにより作られたある像を見た、それは彼らの信仰のみを表象していた。これは彼らの幻想のものであった光(ルーメン)の中で、大きな巨人のように見えた。しかし、天界から光(ルークス)が入れられたとき、それは上部が怪物のように、また下部はヘビのように見えた。それを見ると、彼らは去った、またそばに立った者により池の中に投げ込まれた。
 
(1) 原文
811. Altera magna urbs Londinum etiam nuncupata, non est in meditullio Christiano, sed dissita ab illa ad septentrionem; in illam post mortem veniunt, qui interius mali sunt. In medio ejus est aperta communicatio cum inferno, a quo etiam per vices absorbentur.
 
(2) 直訳
811. Altera magna urbs Londinum etiam nuncupata, non est in meditullio Christiano, sed dissita ab illa ad septentrionem; さらにまたロンドンと呼ばれたもう一つの大きな都は、キリスト教徒の中央の中にない、しかし、それから遠く離れて、北に〔ある〕。
in illam post mortem veniunt, qui interius mali sunt. その中に死後、〔彼らは〕やって来る、その者は内的に悪い者である。
In medio ejus est aperta communicatio cum inferno, a quo etiam per vices absorbentur. その真ん中に地獄との交通(連絡)開かれている、そこからもまた時々、のみ込まれる。
 
(3) 訳文
811. さらにまたロンドンと呼ばれたもう一つの大きな都は、キリスト教徒の中央の中にない、しかし、それから遠く離れて、北に〔ある〕。その中に死後、内的に悪い者がやって来る。
 その真ん中に地獄との交通(連絡)開かれている、そこからもまた、時々、のみ込まれる。
 
(1) 原文
812. Ex illis qui ex Anglia in mundo spirituali sunt, perceptum est quod illis sit duplex theologia, una ex doctrina fidei illorum, et altera ex doctrina charitatis; ex doctrina fidei illis qui sacerdotio initiantur, et ex doctrina charitatis plures e laicis, imprimis illi qui in Scotia et in confiniis ejus commorantur. Cum his solifidiani timent movere lites, quoniam hi pugnant cum illis tam ex Verbo quam ex ratione. Doctrina haec charitatis exstat in oratione quovis die Sabbathi praelecta in templis coram illis qui Sacramentum Cenae obeunt; in qua aperte dicitur quod si non in charitate sunt, et mala ut peccata non fugiunt, se in damnationem aeternam conjiciant; et quod alioqui, si ad Sanctam Communionem accederent, diabolus in illos intraturus esset sicut in Judam.
 
(2) 直訳
812. Ex illis qui ex Anglia in mundo spirituali sunt, perceptum est quod illis sit duplex theologia, una ex doctrina fidei illorum, et altera ex doctrina charitatis; 彼らから、その者は霊界の中のイギリスからである、知覚された、彼らに二重の神学のようなものがあること、一つは信仰の教えから、またもう一つは仁愛の教えから。
ex doctrina fidei illis qui sacerdotio initiantur, et ex doctrina charitatis plures e laicis, imprimis illi qui in Scotia et in confiniis ejus commorantur. 信仰の教えから〔のものが〕彼らに〔ある〕その者は祭司職に導かれる、仁愛の教えからの〔ものが〕平信徒からの多くの者に〔ある〕、特に彼らに、その者はスコットランドの中に、またその辺境の中に滞在する。
Cum his solifidiani timent movere lites, quoniam hi pugnant cum illis tam ex Verbo quam ex ratione. そのときこれらの唯信論者☆たちは論争を喚起する(動かす)ことを恐れる、これらの者は彼らと戦うので、みことばからも、理性からも。
唯信論者とは信仰のみの義認を主張する者たち。
Doctrina haec charitatis exstat in oratione quovis die Sabbathi praelecta in templis coram illis qui Sacramentum Cenae obeunt; 仁愛のこの教えは祈りの中に示されている、安息日ごとに朗唱されたもの、神殿(教会)中で彼らの前に、その者は聖餐の礼典に臨む。
in qua aperte dicitur quod si non in charitate sunt, et mala ut peccata non fugiunt, se in damnationem aeternam conjiciant; その中に、公然と言われている、もし仁愛の中にいない、また悪を罪として避けないなら、自分自身を永遠の断罪(有罪)中へ投げ込むこと。
et quod alioqui, si ad Sanctam Communionem accederent, diabolus in illos intraturus esset sicut in Judam. またそうでなければ、もし聖餐式に近づくなら、悪魔が彼らの中に入る、ユダの中へのように。
 
(3) 訳文
812. 霊界の中のイギリスからの者から、彼らに二重の神学のようなものがあることが知覚された、一つは信仰の教えから、またもう一つは仁愛の教えからである。祭司職に導かれる者に信仰の教えからのものがあり、その者は、仁愛の教えからのものが平信徒からの多くの者に、特にスコットランドに、またその辺境の中に滞在する者にある。
そのとき、これらの唯信論者〔信仰のみの義認を主張する者〕たちは論争を起こすことを恐れる、これらの者は、みことばからも、理性からも彼らと戦うので。
 仁愛のこの教えは、教会の中で聖餐の礼典に臨む者の前に、安息日ごとに朗唱された祈りの中に示されている。その中に、もし仁愛の中にいない、また悪を罪として避けないなら、自分自身を永遠の断罪(有罪)中へ投げ込むこと、またそうでなくて、もし聖餐式に近づくなら、悪魔がユダの中へのように、彼らの中に入ることが公然と言われている。