原典講読『真のキリスト教』797(直訳[3],[4])

[3.] Quando hoc perceperunt angeli, qui super caput ejus erant, et hoc audiverunt angeli, qui illi, dum extra domum suam erat, adsociati fuerunt, recesserunt; [3] 天使たちがこのことを知覚した時、その上方にいたまたこのことを天使たちはいたその、彼、自分にいた時、仲間となった(交際した)引き下がった。
nam cuivis advenae in principio associantur angeli. なぜなら、到着するそれぞれの者に最初は天使たちが仲間となるからである。
Hoc facto, post aliquot septimanas, inceperunt illa quae usui illi erant in conclavi, obscurari et demum evanescere, et tandem usque eo, ut ibi nihil praeter mensam, chartas, et atramentarium remaneret; このことが行なわれて、数週間後、それらが始まった、それらは彼に部屋の中で使われたものであった、暗いもの(不明瞭なもの)にされることまたついに消えること、また最後にそこまでも、そこに机、紙、またペンとインク〔特にインク瓶〕のほかに何も残らないように。
et insuper conclave ejus quoad parietes apparuit incrustatum calce, et pavimentum materia lateritia flava obductum, et ipse in rudiore veste: またそのうえ、彼の部屋は壁に関して石灰(calux)で塗りたてられて見えた、また舗床は黄色のれんがの物質でおおわれた、また彼自身は粗末な衣服の中に。
quod cum miratus est, et circum se quaesivit, cur illa, responsum tulit, quia charitatem ab ecclesia removit, quae tamen ejus cor est. それを驚いたとき、また自分のまわりに質問した、なぜ、それらが、答えが与えられた(fero)、教会から仁愛が遠ざかった(追い払われた)らである、それはそれでもその心臓である。
Sed quia toties contradixit, et perrexit scribere de fide, ut unico essentiali ecclesiae, ac medio salutis, ac plus et plus removere charitatem, subito sibi visus est sub terra in quodam ergastulo, ubi similes erant; しかし、これほど何度も反駁したので、また信仰について書くことを続けた(pergo)、教会の唯一の本質的なものとして、そして救いの手段、そしてさらにまたさらに仁愛を遠ざけること、突然に自分自身に見られた、地の下に、ある強制収容所〔激しい労働を伴なう収容所〕の中に、そこに似た者がいた。
et dum voluit inde exire, retentus est, et ei denuntiatum, quod non alia sors maneat illos, qui charitatem et bona opera extra fores ecclesiae ejiciunt. またそこから出ることを欲した時、引き止められた、また彼に威嚇(おどしの宣告)、彼らに他の運命は残っていないこと、その者は仁愛と善の働きを教会の扉の外に投げ出した。
At quoniam unus inter Reformatores ecclesiae erat, ex mandato Domini inde exemptus est, et remissus in conclave suum prius, ubi solum mensa, charta et atramentarium erant; しかし、教会の改革者の間の一人であったので、主の命令からここから解放された(eximo)、また前の自分の部屋の中に戻された、そこに机だけがあった、紙とペンとインク〔特にインク瓶〕。
at usque ex ideis confirmatis illevit chartas simili errore, quare non potuit custodiri, quin alternis demitteretur ad captivos sodales, et alternis emitteretur. しかし、それでも、確信の観念から同様の間違いを紙に塗りつけた、それゆえ、守られ(統制され)ることができなかった、むしろ交替で囚われた仲間へ降ろされた、また交替で送り出された。
Cum emissus est, apparuit indutus pelle hirsuta, quoniam fides absque charitate est frigida. 送り出されたとき、もじゃもじゃの毛皮を着て見られた、仁愛なしの信仰は冷たいので。
[4.] Narravit mihi ipse, quod alia camera a parte postica sua, adjuncta esset, in qua erant tres mensae, quibus assidebant ei similes, qui charitatem etiam in exsilium ejecerunt, et quod ibi etiam quarta mensa quandoque apparuerit, super qua monstrosa in variis formis visa sunt, a quibus tamen non deterrefacti sunt. [4] 彼自身が私に語った、他の部屋がその後ろの部分から、接合されていた、その中に三つの机があった、それらに彼に似た者たちがそばに座っていた、その者もまた仁愛を追放(=exilium)の中に追い出した、またそこにさらにまた第四の机が時々見られる、その上にいろいろな形の中で奇怪なものが見られる、それらにより、それでもこわがることはしない。
Dixit quod cum his locutus sit, et quod ab illis indies confirmatus. 彼は言った、これらの者と話したこと、また彼らから日々、確信したこと。
At vero post aliquod tempus percitus timore, coepit aliquid de charitate exarare, sed quod uno die inscripsit chartae, altero non vidit; しかし、ある時間の後、恐れを知覚して、仁愛について何らかもののを書き始めた、しかし、ある日に仁愛を書いた、他の〔日に〕見えないこと。
hoc enim fit unicuique ibi, dum aliquid ex solo externo homine immittit chartae, et non simul ab interno, ita ex coacto et non ex libero, ex se oblitteratur. このこともまたそれぞれの者にそこに生じる、何らかのものを外なる人だけから紙に持ち込むとき、また一緒に内なる〔人〕から、そのように強制から、また自由からでなく、それ自体から消し去られる。