(1) 原文
789. Praeterea de hac ecclesia, qualis futura est, reliqui Prophetae multis in locis praedixerunt, ex quibus haec pauca adducentur. Apud Sachariam,
"Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux:…in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma;…et Jehovah erit in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (xiv. 7-9).
Apud Joelem,
"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte;…et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (iv. [B.A. iii.] 17-21).
Apud Jeremiam,
"Tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (iii. 17; Apoc.xxi. 24, 26).
Apud Esaiam,
"Oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et … funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20).
[2.] In his locis per "Hierosolymam" intelligitur Sancta Hierosolyma nova, descripta in Apocalypsi (xxi.); per quam intelligitur Nova Ecclesia. Iterum apud Esaiam,
"Exibit virga de trunco Jischaji,…et erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum ejus. Quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos;… juvenca et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum;…quin ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae; quia plena erit terra scientia Jehovae. …Fiet in die illo, Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, …gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 1, 5-10).
Quod talia nondum in ecclesiis, et minus in ultima, exstiterint, notum est. Apud Jeremiam,
"Ecce dies venientes,…quibus pangam foedus novum;… et hoc erit foedus….dabo legem meam in medio eorum, et super cor scribam illam, eroque illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum…. omnes cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 31-34; Apoc. xxi. 3).
[3.] Quod haec in ecclesiis ante hac non data sint, etiam notum est, causa fuit quia non adiverunt Deum visibilem, quem omnes cognoscent, et quia Ipse est Verbum, seu Lex, quam ponet in medio eorum, et super cor scribet illam. Apud Esaiam,
"Propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat;…et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris…, et cidaris regni in manu Dei tui;….beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur….. Ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum Ipso;….et vocabunt illos, [1]populum sanctitatis, [2]redemptos Jehovae, et tu vocaberis quaesita urbs, et non deserta" ([[3]lxii. 1-4, 11, 12]).
@1 populum pro “populous” (vide A.C., n. 6281). @2 redemptos pro “redempti” (vide A.C., n. 6281). @3 cap. lxii. 1-4, 11, 12 (cum exemplo Auctoris).
(2) 直訳
789. Praeterea de hac ecclesia, qualis futura est, reliqui Prophetae multis in locis praedixerunt, ex quibus haec pauca adducentur. さらに、この教会について、どのようなものになるか、他の預言者の多くの箇所に予言された、それらからここにわずかなものが提示される。
Apud Sachariam, 「ゼカリヤ(書)」のもとに
"Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux: 「一つの日がある、それはエホバに知られている、〔その日に〕日も夜もない、夕の時のまわりに、光がある。
…in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma; ……その日に、エルサレムから生きている水が出る。
…et Jehovah erit in Regem super totam terram; ……またエホバは全地の上の王の中にいる。
in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (xiv. 7-9). その日に、エホバは一つになる、またその方の名前は一つ」(14:7-9)。
Apud Joelem, 「ヨエル(書)」のもとに
"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; 「その日の中にある、山々は新しいブドウ酒をしたたらせる、また丘々は乳を流す。
…et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (iv. [B.A. iii.] 17-21). また、エルサレムは世代と世代の中で座る(住む)」(4:17-21)。
Apud Jeremiam, 「エレミヤ(書)」のもとに、
"Tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (iii. 17; Apoc.xxi. 24, 26). 「その時、エルサレムはエホバの王座と呼ばれる、またすべての国(国民)はエホバの名前のためにエルサレムを集める、もはや歩きもしない、自分の悪の心の強くすることの後」(3:17、黙示録21:24, 26)。
Apud Esaiam, 「イザヤ(書)」のもとに、
"Oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; 「あなたの目はエルサレムを見る、静かな住まい、天幕は、それは散らされない。
non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et … funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20). そのくいは永久に取り去られない、また……その綱は引き離されない」(33:20)。
[2.] In his locis per "Hierosolymam" intelligitur Sancta Hierosolyma nova, descripta in Apocalypsi (xxi.); [2] これらの箇所の中に「エルサレム」によって、聖なる〔都〕新しいエルサレムが意味される、「黙示録」の中に描かれた(第21章)。
per quam intelligitur Nova Ecclesia. それによって新しい教会が意味される。
Iterum apud Esaiam, 再び「イザヤ(書)」のもとに、
"Exibit virga de trunco Jischaji,…et erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum ejus. 「エッサイの幹から枝が出る……また、義がその方の腰の帯になる、また〝真理〟がそのももの帯。
Quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos; それゆえ、オオカミは子羊と滞在する、またヒョウは子ヤギと、子牛と若いライオンと肥えたもの〔家畜〕は一緒に、そして小さい少年がそれらを導く。
… juvenca et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum; ……若い雌牛と雄クマは食う、一緒にそれらの子は伏せる。
…quin ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; ……そのようにではなく、吸う者はマムシの穴の上で遊ぶ、またバジリスクのほら穴の上で、乳離れさせられた者は自分の手を動かす。
non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae; 悪は行なわれない、わたしの聖なる全山の中でもそれ自体を害さない。
quia plena erit terra scientia Jehovae. エホバへの知識が地を満たすからである。
…Fiet in die illo, Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, …gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 1, 5-10). ……その日に生じる、エッサイの根が、それは民のしるしの中に(として)立つ……国(国民)は求める、またその方の休息は栄光になる」(11:5-10)。
Quod talia nondum in ecclesiis, et minus in ultima, exstiterint, notum est. このようなことがまだ教会の中に、またまして〔教会の〕最後のものの中に、存在しなかったことが、よく知られている。
Apud Jeremiam, 「エレミヤ(書)」のもとに、
"Ecce dies venientes,…quibus pangam foedus novum; 「見よ、日々がやって来る……そこで、私は新しい契約を結ぶ。
… et hoc erit foedus….dabo legem meam in medio eorum, et super cor scribam illam, eroque illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum…. omnes cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 31-34; Apoc. xxi. 3). ……これは契約となる……わたしはわたしの律法を彼らの真ん中に与える、また心の上にそれらを書く、そして私は彼らに神の中になる☆、また彼らはわたしに民の中になる……すべての者はわたしを知る、彼らの最小の者から彼らの最大の者まで」(31:31-34、黙示録21:3)。
☆ eroque=ero(私はなる)+que(そして)
[3.] Quod haec in ecclesiis ante hac non data sint, etiam notum est, causa fuit quia non adiverunt Deum visibilem, quem omnes cognoscent, et quia Ipse est Verbum, seu Lex, quam ponet in medio eorum, et super cor scribet illam. [3] これらのことが前のこの教会の中に存在しなかったことは、さらにまたよく知られている、理由があった、目に見える神に近づかなかったからである、その者をすべての者が認める、またその方はみことば、すなわち、律法である、それを彼らの真ん中に置く、またそれを心の上に書く。
Apud Esaiam, 「イザヤ(書)」のもとに、
"Propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat; 「エルサレムのために、わたしは休まない、その義が輝きのように出る時までは、そしてその救いが明かりのように燃える。
…et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; ……またあなたに新しい名前が呼ばれる、それをエホバの口が発声する。
et eris corona decoris…, et cidaris regni in manu Dei tui; またあなたは美しい冠となる……また神の手の中の王のかぶり物に。
….beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. ……エホバはあなたの中で喜ぶ、またあなたの地は夫を与えられる。
…. Ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum Ipso; ……見よ、あなたの救いが来る、見よ、その報酬がその方に。
….et vocabunt illos, [1]populum sanctitatis, [2]redemptos Jehovae, et tu vocaberis quaesita urbs, et non deserta" ([[3]lxii. 1-4, 11, 12]). ……また彼らを呼ぶ、聖なる民と、エホバにあがなわれた者と、また、あなたは捜し求めた都と呼ばれる、また見捨てられない」(62:1-4, 11, 12)。
@1 populum pro “populous” (vide A.C., n. 6281). 注1 「populous」の代わりにpopulum (著者の写し(本)に)
@2 redemptos pro “redempti” (vide A.C., n. 6281). 注2 「redempti」の代わりにredemptos (『天界の秘義』6281番参照)
@3 cap. lxii. 1-4, 11, 12 (cum exemplo Auctoris). 注3 cap. lxii. 1-4, 11, 12(著者の写し(本)に)
(3) 訳文
789. さらに、この教会について、どのようなものになるか、他の預言者の多くの箇所に予言された、それらからここにわずかなものが提示される。
「ゼカリヤ書」に
「一つの日がある、それはエホバに知られている、〔その日に〕日も夜もない、夕の時あたりに光がある。……その日に、エルサレムから生け水が出る。……またエホバは全地の上の王になる。その日に、エホバは一つに、またその方の名前は一つになる」(14:7-9)。
「ヨエル書」に
「その日に、山々は新しいブドウ酒をしたたらせる、また丘々は乳を流す。また、エルサレムは世代と世代の中に住む」(4:17-21)。
「エレミヤ書」に、
「その時、エルサレムはエホバの王座と呼ばれ、すべての国はエホバの名前のためにエルサレムに集めり、自分の悪の心の強くすることの後、もはや歩きもしない、」(3:17、黙示録21:24, 26)。
「イザヤ書」に、
「あなたの目は、静かな住まいエルサレムを見る、〔その〕天幕は散らされない。そのくいは永久に取り去られない、また……その綱は引き離されない」(33:20)。
[2] これらの箇所の中に「エルサレム」によって、「黙示録」の中に描かれた聖なる〔都〕新しいエルサレムが意味される(第21章)。それによって新しい教会が意味される。
再び「イザヤ書」に、
「エッサイの幹から枝が出る……義がその方の腰の帯に、また〝真理〟がそのももの帯になる。
それゆえ、オオカミは子羊と、またヒョウは子ヤギと、子牛と若いライオンと肥えたもの〔家畜〕は一緒に滞在する、そして小さい少年がそれらを導く。……若い雌牛と雄クマは食う、一緒にそれらの子は伏せる。……そのようにではなく、〔乳を〕吸う者はマムシの穴の上で、またバジリスクのほら穴の上で遊ぶ、乳離れさせられた者は自分の手を動かす。悪は行なわれない、わたしの聖なる全山の中でもそれ自体を害さない。エホバへの知識が地を満たすからである。……その日に、エッサイの根が生じる、それは民のしるしとして立つ……国は求める、またその方の休息は栄光になる」(11:5-10)。
このようなことが、いまだ教会の中に、またまして〔教会の〕最後のものの中に、存在しなかったことが、よく知られている。
「エレミヤ書」に、
「見よ、日々がやって来る……その日に、私は新しい契約を結ぶ。……これは契約となる……わたしはわたしの律法を彼らの真ん中に与え、また心の上にそれらを書く、そして私は彼らに神となる、また彼らはわたしに民となる……すべての者は、彼らの最小の者から彼らの最大の者まで、わたしを知る」(31:31-34、黙示録21:3)。
[3] これらのことが前のこの教会の中に存在しなかったこと、さらにまたよく知られていることには理由があった、目に見える神に近づかなかったからである、その者をすべての者が認め、またその方は、みことば、すなわち、律法であり、それを彼らの真ん中に置き、またそれを心の上に書かれた〔のであった〕。
「イザヤ書」に、
「エルサレムのために、わたしは休まない、その義が輝きのように出て、そしてその救いが明かりのように燃える時までは。……あなたも新しい名前が呼ばれ、それをエホバの口が発声する。あなたは美しい冠……神の手の中の王のかぶり物になる。……エホバはあなたの中で喜び、あなたの地は夫を与えられる。……見よ、あなたの救いが来る、見よ、その報酬がその方に〔ある〕。……また彼らを、聖なる民、エホバにあがなわれた者と呼ぶ、また、あなたは捜し求めた都、見捨てられない都と呼ばれる」(62:1-4, 11, 12)。