原典講読『真のキリスト教』782(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
782. Quod nova ecclesia per "Novam Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" (Apoc. xxi.), intelligatur, est quia Hierosolyma fuit metropolis in terra Canaane, et ibi erat templum, altare, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus, ad quem tribus vicibus in anno omnis masculus totius terrae mandatus est venire. Tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in suo templo, et postea ibi glorificavit Humanum Suum; inde est, quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia. Quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, constat perspicue ex propheticis in Veteri Testamento de ecclesia nova a Domino instauranda, quod illa ibi dicatur Hierosolyma. [2.] Ipsa loca solum adducentur, ex quibus quisque ratione interiore praeditus videre potest, quod per illam ibi intelgatur ecclesia. Sint modo haec loca inde:
 
"Ecce Ego creans caelum novum et terram novam,… non commemorabuntur priora: … ecce… Ego creaturus Hierosolymam exsultationem, et populum ejus laetitiam, ut exsultem super Hierosolyma, et laeter super populo meo….Tunc lupus et agnus pascent simul …. non malum facient,…in toto monte sanctitatis meae" (Esai. [1]lxv. 17-19, 25).
"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat. Tunc videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris [[2] in manu Jehovae], et cidaris regni in manu Dei tui. …. Beneplacebit [3]Jehovae in te, et terra tua maritabitur. …. Ecce salus tua veniet, ecce merces Ejus cum Ipso: …. et vocabunt illos [4]populum…sanctitatis, [5]redemptos Jehovae; et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta" (Esai. lxii. 1-4, 11, 12).
[3.] "Excitare, excitare, indue robur tuum Zion; indue vestes decoris tui Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma. …. Cognoscet populus…nomen meum, in die illo; nam Ego Ille qui loquor, ecce Me;…consolatus Jehovah populum suum, redemit Hierosolymam" (Esai. iii. 1, 2, 6, 9).
"Jubila filia Zionis,…laetare ex omni corde filia Hierosolymae; …Rex Israelis….in medio tui; ne time malum amplius;…. laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore [6]suo, exsultabit super te cum jubilo;…dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae" (Zephan. iii. 14-17, 20).
"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus,…dicens Hierosolymae, Habitaberis" (Esai. xliv. 24, 26).
"Sic dixit Jehovah, Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis, et mons Jehovae Zebaoth mons sanctitatis" (Sach. viii. 3, 20-23).
"Tunc cognoscetis, quod ego Jehovah Deus tuus, habitans in Zione, monte sanctitatis, et erit Hierosolyma sanctitas:…. et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte:…et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (Joel iv.[B.A. iii.] 17-21).
[4.] "In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam;…. et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, Sanctus dicetur,..omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma" (Esai. iv. 2, 3).
"In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium;…nam e Zione exibit Doctrina, et Verbum Jehovae ex Hierosolyma" (Mich. iv. 1, 2, 8).
"In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (Jerem. iii. 17).
"Specta Zionem urbem festi stati nostri, oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et funes ejus non avellentur" (Esai. xxxiii. 20).
(Praeter etiam alibi, ut Esai. xxiv. [7]23; xxxvii. 32; lxvi. 10-14; Sach. xii. 3. 6-10; xiv. 8, 11, 12, 21; Malach. iii. [8]4; Psalm. cxxii. 1-7; Psalm. [9]cxxxvii. 4-6.)
 
[5.] Quod per "Hierosolymam" ibi intelligatur ecclesia a Domino instauranda, et non Hierosolyma a Judaeis habitata, patet ex singulis descriptionis ejus in locis allatis; ut quod Jehovah Deus creaturus caelum novum et terram novam, et quoque tunc Hierosolymam; et quod haec futura sit corona decoris et cidaris regni; quod vocanda sit sanctitas, et urbs veritatis, thronus Jehovae, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; quod ibi lupus et agnus pascent simul: et dicitur quod ibi "montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte, et illa sedebit in generationem et generationem;" praeter plura: etiam de populo ibi, quod sanctus, omnis Scriptus ad vitam, quod dicendi redempti Jehovae. Praeterea in omnibus illis locis agitur de adventu Domini, imprimis de adventu Ipsius secundo, quando Hierosolyma talis erit, qualis ibi describitur: prius enim non maritata est, hoc est, facta Sponsa et Uxor Agni, sicut de Nova Hierosolyma in Apocalypsi dicitur. [6.] Prior ecclesia seu hodierna intelligitur per "Hierosolymam," apud Danielem, et initium ejus ibi describitur per haec:
 
"Scito … et percipito, ab exitu verbi, ad usque restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem; postea septimanis sexaginta et duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum" (ix. 25);
 
at finis ejus describitur ibi per haec:
 
"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem " (vers. 27, ibi).
 
Ultima haec sunt quae intelliguntur per haec Domini verba apud Matthaeum:
 
"Cum… videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, probe notet" (xxiv. 15).
 
Quod per " Hierosolymam" in supra allatis locis non intellecta sit Hierosolyma a Judaeis habitata, constare potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda (Ut Jerem. v. 1 ; vi. 6, 7; vii. 17, 18 seq.; viii. seq. ix. 10, 11, 13 seq. [B.A. 11, 12, 14, seq.]; xiii. 9, 10, 14; xiv. 16; Thren. i. 8, 9, 17; Ezech. iv. 1 ad fin.; v. 9 ad fin.; xii. 18, 19; xv. 6-8; xvi. 1-63; xxiii. 1-[10]49; Matth. xxiii. 37, 38; Luc. xix. 41-44; xxi. 20-22; xxiii. 28-30; praeter multis aliis in locis);
 
et quoque ubi vocatur Sodoma, (Esai. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48, et alibi).
 
   @1 ixv. (cum exemplo Auctoris,) pro “xiv.” @2 in manu Jehovae:sic exemplum Auctoris. @3 Jehovae pro “Jehovah”  @4 populum pro “populous” (vide A.C., n. 6281). @5 redemptos pro “redempti” (vide A.C., n.6281). @6 suo (cum exemplo Auctoris,) pro “tuo” @7 23 pro “3:” vide Apoc. Rev., n. 880. @8 4 (cum exemplo Auctoris,) pro “2, 4” @9 cxxxvii. (cum exemplo Auctoris,) pro “cxxx.” @10 49 (cum exemplo Auctoris,) pro “40”
 
(2) 直訳
782. Quod nova ecclesia per "Novam Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" (Apoc. xxi.), intelligatur, est quia Hierosolyma fuit metropolis in terra Canaane, et ibi erat templum, altare, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus, ad quem tribus vicibus in anno omnis masculus totius terrae mandatus est venire. 新しい教会が「神から天界を通って降る新しいエルサレム」(「黙示録」第21)によって意味されることは、エルサレムがカナンの地の首都であったからである、またそこに神殿があった、祭壇が、いけにえが行なわれた、そのように神的な礼拝その者が、それへ年の中で三度、全地のすべての男性は、やって来ることが命じられた。
Tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in suo templo, et postea ibi glorificavit Humanum Suum; なおまた、エルサレムの中にいた主は、またその神殿の中で教えた、またその後、そこにご自分の人間性を栄化した。
inde est, quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia. ここからである、「エルサレム」によって教会が意味されること。
Quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, constat perspicue ex propheticis in Veteri Testamento de ecclesia nova a Domino instauranda, quod illa ibi dicatur Hierosolyma. 「エルサレム」によって教会が意味されることは、旧い約束の中の預言書からはっきりと明らかである、主により設立される新しい教について、それはそこにエルサレムと言われていること。
[2.] Ipsa loca solum adducentur, ex quibus quisque ratione interiore praeditus videre potest, quod per illam ibi intelgatur ecclesia. [2] それ自体の箇所だけが提示される、それらから、内的な理性を授かっただれでも見ることができる、それによってそこに教会が理解される☆。
ここにミスプリがあります。intelligaturです、初版は正しいです。
Sint modo haec loca inde: ここから単にこれらの箇所だけがある――
 
"Ecce Ego creans caelum novum et terram novam,… non commemorabuntur priora: 「見よ、わたしは新しい天と新しい地を創造する……前のものは思い出されない。
… ecce… Ego creaturus Hierosolymam exsultationem, et populum ejus laetitiam, ut exsultem super Hierosolyma, et laeter super populo meo. ……見よ……わたしはエルサレムを創造して歓喜〔とする〕、またその民を喜び〔とする〕、エルサレムの上に小躍りが〔ある〕ように、またわたしの民の上にさらに嬉しく。
…Tunc lupus et agnus pascent simul …. non malum facient,…in toto monte sanctitatis meae" (Esai. [1]lxv. 17-19, 25). ……その時、狼と子羊は一緒に食う……悪は行なわれない……わたしの聖なる全部の山の中で」(イザヤ65:17-19, 25)
"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat. 「シオンのために、わたしは黙らない、またエルサレムのために、わたしは休息しない、その義が輝きのように出てくる時までは、そしてその救いが明かりのように燃える。
Tunc videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam; その時、国々はあなたの義を見る、またすべての王があなたの栄光を。
et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; また、あなたに新しい名前が呼ばれる、それを主の口が発声する。
et eris corona decoris [[2] in manu Jehovae], et cidaris regni in manu Dei tui. また、あなたは(エホバの手の中の)さわしい王冠となる、またあなたの神の手の中の王のかぶり物に〔なる〕。
…. Beneplacebit [3]Jehovae in te, et terra tua maritabitur. ……あなたの中で主の喜ぶところである、またあなたの地は夫が与えられる。
…. Ecce salus tua veniet, ecce merces Ejus cum Ipso: ……見よ、あなたの救いがくる、見よ、その報酬がその方とともに。
….et vocabunt illos [4]populum…sanctitatis, [5]redemptos Jehovae; ……また彼らを聖なる民と呼ぶ、エホバのあがなわれた者と。
et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta" (Esai. lxii. 1-4, 11, 12). また、あなたは求められた都と呼ばれる、見捨てられた〔と呼ばれ〕ない」(イザヤ62:1-4, 1, 12)

コメントを残す