(1) 原文
775. Simile est cum homine ecclesiae in concreto seu in composito, quemadmodum est cum homine individuo seu in particulari. Homo in concreto seu composito, est ecclesia inter plures; et homo in individuo seu particulari, est ecclesia in unoquovis inter illos plures. Secundum ordinem Divinum est, ut communia sint et particularia, et ut utraque simul in unaquavis re sint, et quod particularia alioqui non existant et subsistant; sicut non quicquam particulare intus in homine, nisi communia sint, quibus circumdentur. Particularia in homine sunt viscera et horum partes, et communia sunt involucra, quae non solum sunt circum totum hominem, sed etiam circum singula viscera, et circum singulas partes eorum. Simile est in omni bestia, ave et verme; et simile in omni arbore, frutice, et semine; nec potest sonus dari ex fidibus et per flatum, nisi communissimum sit, ex quo singula modulaminis trahunt suum commune, ut existant. Simile etiam est cum omni sensu corporis, ut cum visu, auditu, olfactu, gustu et tactu; et quoque simile est cum omni sensu interno, qui sunt mentis. Haec illustrationis causa adducta sunt, ut sciatur quod etiam in ecclesia sint communia et particularia, et quoque communissima; et quod inde sit, quod quatuor ecclesiae praecesserint in ordine, ex qua progressione ortum est communissimum ecclesiae, et successive commune et particulare cujusvis. In homine etiam sunt duo communissima, ex quibus omnia communia et singula particularia ejus trahunt suam existentiam: duo illa communissima in corpore sunt cor et pulmo, in spiritu ejus voluntas et intellectus; ex his et illis pendent omnia vitae ejus tam in communi quam in particulari, quae sine illis dilaberentur et emorerentur. Simile foret cum universo caelo angelico, et cum universo genere humano, immo cum universo mundo creato, nisi a Deo, Ipsius Amore et Sapientia, omnia in communi, et singula in particulari, penderent.
(2) 直訳
775. Simile est cum homine ecclesiae in concreto seu in composito, quemadmodum est cum homine individuo seu in particulari. 凝固した(一つになった)または合成された教会の人間に同様である、個々の(個人的な)人間にどのようであるか、または個別の。
Homo in concreto seu composito, est ecclesia inter plures; 凝固した(一つになった)または合成された人間は、多くの者の間の教会である。
et homo in individuo seu particulari, est ecclesia in unoquovis inter illos plures. また個々の(個人的な)または個別の人間は、それらの多くの者の間のそれぞれの教会である。
Secundum ordinem Divinum est, ut communia sint et particularia, et ut utraque simul in unaquavis re sint, et quod particularia alioqui non existant et subsistant; 神的な秩序にしたがっている、共通のものと個別のものがあること、またそれぞれの事柄の中に〔その〕二つのものが同時にあること、またそうでなければ、個別のものは存在しない、また存続しない。
sicut non quicquam particulare intus in homine, nisi communia sint, quibus circumdentur. ~のように、人間の中の内部にどんな個別のものもない、共通なものがないなら、それらで取り囲まれる。
Particularia in homine sunt viscera et horum partes, et communia sunt involucra, quae non solum sunt circum totum hominem, sed etiam circum singula viscera, et circum singulas partes eorum. 人間の中の個別のものは内臓とその部分である、また共通のものは包み(被膜)である、それらは人間全体のまわりだけでなく、個々の内臓のまわりもまた〔その被膜〕である、またそれ個々の部分。
Simile est in omni bestia, ave et verme; 同様である、すべての獣、鳥と虫に。
et simile in omni arbore, frutice, et semine; また同様〔である〕、すべての木、灌木と種に。
nec potest sonus dari ex fidibus et per flatum, nisi communissimum sit, ex quo singula modulaminis trahunt suum commune, ut existant. 音は弦楽器からまた管楽器(息)によって存在することができない、共通のものがないなら、それから抑揚(調子)の個々のものはその共通のものを得ないなら、存在するようになるために。
Simile etiam est cum omni sensu corporis, ut cum visu, auditu, olfactu, gustu et tactu; さらにまた同様である、身体のすべての感覚に、例えば、視覚、聴覚、嗅覚、味覚と触覚に。
et quoque simile est cum omni sensu interno, qui sunt mentis. そしてまた同様である、すべての内的な感覚に、それらは心のものである。
Haec illustrationis causa adducta sunt, ut sciatur quod etiam in ecclesia sint communia et particularia, et quoque communissima; これらの説明の理由が提示された、知られるために、教会の中にもまた共通のものと個別のものがあること、そしてまた最も共通のもの(普遍的なもの)。
et quod inde sit, quod quatuor ecclesiae praecesserint in ordine, ex qua progressione ortum est communissimum ecclesiae, et successive commune et particulare cujusvis. またここからであること、四つの教会が順に先行したこと、その進展から教会の最も共通のもの(普遍的なもの)が出てきた、また継続的にそれぞれの共通なものと個々のものが。
In homine etiam sunt duo communissima, ex quibus omnia communia et singula particularia ejus trahunt suam existentiam: 人間の中にもまた二つの最も共通のもの(普遍的なもの)がある、それらからすべての共通なものとその個別のものの個々のものがその実在を得ている。
duo illa communissima in corpore sunt cor et pulmo, in spiritu ejus voluntas et intellectus; 身体の中のそれらの最も共通のもの(普遍的なもの)は心臓と肺である、彼の霊の中で意志と理解力。
ex his et illis pendent omnia vitae ejus tam in communi quam in particulari, quae sine illis dilaberentur et emorerentur. これら(意志と理解力)とそれら(心臓と肺)から彼のいのちのすべてのものがかかっている、共通なものの中〔にあるもの〕も、個別のものの中〔にあるもの〕も、それら〔いのちのすべてのもの〕はそれらなしに解体する(崩壊する)また死に絶える。
Simile foret cum universo caelo angelico, et cum universo genere humano, immo cum universo mundo creato, nisi a Deo, Ipsius Amore et Sapientia, omnia in communi, et singula in particulari, penderent. 天使の全天界に同様になる、また全人類に、それどころか、創造された全世界に、神から(に)、その方の愛と知恵がないなら、共通なものの中のすべてのものが、また個別のものの中の個々のものが、かかっている。
(3) 訳文
775. 個々のまたは個別の人間がどのようであるかは、一つになったまたは合成された教会の人間と同様である。
一つになったまたは合成された人間は、多くの者の間の教会である。また個々のまたは個別の人間は、それらの多くの者の間のそれぞれの教会である。
共通のものと個別のものがあり、それぞれの事柄の中に〔その〕二つのものが同時にあること、またそうでなければ、個別のものは存在しない、また存続しないことは、神的な秩序にしたがっている。そのように、人間の中の内部に共通なものがないならどんな個別のものもない、その共通なもので取り囲まれている。
人間の中の個別のものは内臓とその部分であり、共通のものは包み(被膜)である。それらは人間全体のまわりだけでなく、個々の内臓、またそれ個々の部分のまわり〔の被膜〕である。
すべての獣、鳥と虫に同様である。また、すべての木、灌木と種に同様〔である〕。音は弦楽器からまた管楽器によって存在することができない、共通のものがないなら、それから存在するようになるために抑揚(調子)の個々のものはその共通のものを得ないなら。
さらにまた、身体のすべての感覚に、例えば、視覚、聴覚、嗅覚、味覚と触覚に同様である。そしてまた、すべての内的な感覚に同様である、それらは心のものである。
これらの説明が提示されたのは、教会の中にもまた共通のものと個別のもの、そしてまた最も普遍的なものがあることが知られるためである。またここから、四つの教会が順に先行し、その進展から教会の最も普遍的なものが、また継続的にそれぞれの共通なものと個々のものが出てきた。
人間の中にもまた二つの最も普遍的なものがあり、それらからすべての共通なものとその個別のものの個々のものがその実在を得ている。身体の中のそれらの最も普遍的なものは心臓と肺、彼の霊の中で意志と理解力である。これら(意志と理解力)とそれら(心臓と肺)から、共通なものの中〔にあるもの〕も、個別のものの中〔にあるもの〕も、彼のいのちのすべてのものがかかっている、それら〔いのちのすべてのもの〕はそれらなしに崩壊し、死に絶える。
天使の全天界に、また全人類に、それどころか、創造された全世界に、神の愛と知恵がないなら同様になる。共通なものの中のすべてのものが、また個別のものの中の個々のものが、神にかかっている。
日: 2016年1月11日
原典講読『真のキリスト教』776
(1) 原文
776. Legitur multis in locis, quod Dominus venturus sit in nubibus caeli (Ut Matth. xvii. 5: xxiv. 30; xxvi. 64; Marc. (ix. 7;) xiv. 61, 62; Luc. ix. 34, 35; xxi. 27; Apoc. i. 7; xiv. 14; Dan. vii. 13).
Sed hactenus nemo novit, quid per "nubes caeli" intellectum est; crediderunt, quod in illis in Persona appariturus sit. Quod autem per "nubes caeli" intelligatur Verbum in sensu litterae, et per "gloriam" et "virtutem," in quibus etiam tunc venturus (Matth. xxiv. 30), intelligatur sensus spiritualis Verbi, hactenus latuit, quia nemo huc usque ne quidem conjectura assecutus est, quod aliquis sensus spiritualis, qualis hic in se est, in Verbo sit. Nunc quia a Domino mihi apertus est sensus Verbi spiritualis, et mihi datum est una cum angelis et spiritibus in mundo eorum sicut unus ex illis esse, detectum est, quod per "nubem caeli" intelligatur Verbum in sensu naturali, et per "gloriam" Verbum in sensu spirituali, et per "virtutem" potentia Domini per Verbum. Quod "nubes caeli" illud significet, videri potest ex his locis in Verbo:
"Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo,…et in magnificentia super nubibus" (Deutr. xxxiii. 26, 27).
"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalm. lxviii. 5 [B.A. 4]).
"Jehovah equitans super nube levi" (Esai. xix. 1).
[2.] "Equitare" significat instruere in Divinis veris ex Verbo, "equus" enim significat intellectum Verbi (videatur Apoc. Rev., n. 298). Quis non videt, quod Deus non equitet super nubibus? Porro,
Deus "equitavit super cherubis,…et posuit…tentorium suum… nubes caelorum" (Psalm. xviii. 11-13 [B.A. 10, 11]):
"cherubi" etiam significant Verbum (videatur Apoc. Rev., n. 239, 672).
Jehovah "ligat aquas in nubibus suis,…et expandit super" solium "nubem suam" (Hiob. xxvi. 8, 9).
"Date robur [1]Deo,…robur super nubibus" (Psalm. lxviii. 35 (B.A. 34)).
"[2]Creabit Jehovah super omne habitaculum..Zionis…nubem interdiu; ….nam super omne gloria obtegumentum" (Esai. iv. 5).
Verbum in sensu litterae etiam repraesentabatur per nubem in qua descendit Jehovah super Montem Sinai, cum Legem promulgavit; illa Legis, quae tunc promulgata sunt, fuerunt primitiae Verbi. [3.] Ad confirmationem etiam addenda sunt haec. In mundo spirituali sunt nubes aeque sicut in mundo natura]i, sed ex alia origine. In mundo spirituali sunt nubes lucidae quandoque supra caelos angelicos, at nubes furvae super inferna. Nubes lucidae super caelos angelicos, significant obscuritatem ibi ex sensu litterali Verbi, at cum dissipantur illae nubes, significant quod in [3]charitate ejus sint ex sensu spirituali: at nubes furvae super inferna significant falsificationem et profanationem Verbi. Quod "nubes" in mundo spirituali talia significent, est origo, quia lux, quae procedit a Domino ut Sole ibi, significat Divinum Verum; quare Ipse vocatur Lux (Joh. i. 9; xii. 35). Inde est, quod Ipsum Verbum, quod in adytis templorum ibi reservatur, candida luce circumcinctum appareat; et obscuritas ejus inducitur per nubes.
@1 Deo (cum exemplo Auctoris,) pro “Jehovae” @2 Creabit (cum exemplo Auctoris,) pro “Creavit” @3 Ab editiore hic legeretur claritate pro “chariate”
(2) 直訳
776. Legitur multis in locis, quod Dominus venturus sit in nubibus caeli (Ut Matth. xvii. 5: xxiv. 30; xxvi. 64; Marc. (ix. 7;) xiv. 61, 62; Luc. ix. 34, 35; xxi. 27; Apoc. i. 7; xiv. 14; Dan. vii. 13). 多くの箇所の中に読まれる、主が天の雲の中にやって来ること(例えばマタイ17:5、24:30、26:64、マルコ(9:7)、14:61, 62、ルカ9:34, 35、21:27、黙示録1:7、14:14、ダニエル7:13)。
Sed hactenus nemo novit, quid per "nubes caeli" intellectum est; しかし、今までだれも知らなかった、何が「天の雲」によって意味されるか。
crediderunt, quod in illis in Persona appariturus sit. 彼らは信じた、それらの中に、人物の中に現われること。
Quod autem per "nubes caeli" intelligatur Verbum in sensu litterae, et per "gloriam" et "virtutem," in quibus etiam tunc venturus (Matth. xxiv. 30), intelligatur sensus spiritualis Verbi, hactenus latuit, quia nemo huc usque ne quidem conjectura assecutus est, quod aliquis sensus spiritualis, qualis hic in se est, in Verbo sit. けれども、「天の雲」によって文字どおりの意味の中のみことばが意味されること、また「栄光」と「力」によって、それらの中にもまたその時、やって来る(マタイ24:30)、みことばの霊的な意味が意味される、今まで隠れていた、だれもここまで、決して推測を遂げなかった、何らかの霊的な意味が、これが本質的にどんなものであるか、みことばの中にある。
Nunc quia a Domino mihi apertus est sensus Verbi spiritualis, et mihi datum est una cum angelis et spiritibus in mundo eorum sicut unus ex illis esse, detectum est, quod per "nubem caeli" intelligatur Verbum in sensu naturali, et per "gloriam" Verbum in sensu spirituali, et per "virtutem" potentia Domini per Verbum. 今や、主により私にみことばの霊的な意味が開かれたので、また私に一緒に与えられた天使と霊たちと、彼らの世界の中で、彼らから一つであるようにいること、明かされた、「天の雲」によって自然的な意味の中のみことばが意味されること、また「栄光」によって霊的な意味の中のみことば、また「力」によってみことばを通しての主の力(能力)。
Quod "nubes caeli" illud significet, videri potest ex his locis in Verbo: 「天の雲」がそれを意味することは、みことばの中のこれらの箇所から見られることができる――
"Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo,…et in magnificentia super nubibus" (Deutr. xxxiii. 26, 27). 「エシュルンよ、神のような〔者は〕ない、天の中に馬に乗る……また雲の上に荘厳の中に」(申命記33:26)。
"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalm. lxviii. 5 [B.A. 4]). 「神を歌え、その方の名前をほめたたえよ、雲の上に(馬に)乗る者を称賛せよ」(詩篇68:4)。
"Jehovah equitans super nube levi" (Esai. xix. 1). 「エホバは軽い雲の上に(馬に)乗る」(イザヤ19:1)。
[2.] "Equitare" significat instruere in Divinis veris ex Verbo, "equus" enim significat intellectum Verbi (videatur Apoc. Rev., n. 298). [2] 「馬に乗ること」はみことばから神的な真理を(in)教えることを意味する、というのは、「馬」はみことばの理解(力)を意味するから(『啓示された黙示録』298番に見られる)。
Quis non videt, quod Deus non equitet super nubibus? だれが見ないか? 神が雲の上に馬に乗らないこと。
Porro, さらに、
Deus "equitavit super cherubis,…et posuit…tentorium suum… nubes caelorum" (Psalm. xviii. 11-13 [B.A. 10, 11]): 神は、「ケルブの上に(馬に)乗った……また自分の天幕(住居)を置いた……天の雲に」(詩篇18:10, 11)。
"cherubi" etiam significant Verbum (videatur Apoc. Rev., n. 239, 672). 「ケルブ」もまたみことばを意味する(『啓示された黙示録』239, 672番に見られる)。
Jehovah "ligat aquas in nubibus suis,…et expandit super" solium "nubem suam" (Hiob. xxvi. 8, 9). エホバは、「自分の雲の中に水を結ぶ……また自分の雲を王座の上に広げる」(ヨブ記268, 9)。
"Date robur [1]Deo,…robur super nubibus" (Psalm. lxviii. 35 (B.A. 34)). 「神に力強さを与えよ……雲の上に力」(詩篇68:34)。
"[2]Creabit Jehovah super omne habitaculum..Zionis…nubem interdiu; 「エホバはすべてのもの上に自分の住まいを創造される……シオンの……昼間に雲を。
….nam super omne gloria obtegumentum" (Esai. iv. 5). ……なぜなら、すべての栄光の上の覆い〔であるからである〕」(イザヤ4:5)。
Verbum in sensu litterae etiam repraesentabatur per nubem in qua descendit Jehovah super Montem Sinai, cum Legem promulgavit; 文字どおりの意味の中のみことばもまた雲によって表象される、その中にエホバは下った、シナイ山の上で、律法を布告したとき。
illa Legis, quae tunc promulgata sunt, fuerunt primitiae Verbi. その律法は、それはその時、布告された、みことばの初穂(始まり)であった。
[3.] Ad confirmationem etiam addenda sunt haec. [3] さらにまた、強くすること(確証)のためにこれらが加えられる(言い足される)。
In mundo spirituali sunt nubes aeque sicut in mundo natura]i, sed ex alia origine. 霊界の中に自然界と等しく雲がある、しかし、別の起源から。
In mundo spirituali sunt nubes lucidae quandoque supra caelos angelicos, at nubes furvae super inferna. 霊界の中に輝く雲がある、時々、天使の空の上に、しかし、黒ずんだ雲が地獄の上に。
Nubes lucidae super caelos angelicos, significant obscuritatem ibi ex sensu litterali Verbi, at cum dissipantur illae nubes, significant quod in [3]charitate ejus sint ex sensu spirituali: 天使の空の上の輝く雲は、そこにみことばの文字どおりの意味からの暗いこと(光をさえぎること)を意味する、しかし、それらの雲が散らされるとき、〔天使が〕彼の仁愛の中にいることを意味する、霊的な意味から。
at nubes furvae super inferna significant falsificationem et profanationem Verbi. しかし、地獄の上の黒ずんだ雲は、みことばの虚偽化と不純化を意味する。
Quod "nubes" in mundo spirituali talia significent, est origo, quia lux, quae procedit a Domino ut Sole ibi, significat Divinum Verum; 霊界の中の「雲」がそのようなものを意味することは、起源である、光は、それはそこの太陽としての主から発出する、神的な真理を意味するからである。
quare Ipse vocatur Lux (Joh. i. 9; xii. 35). それゆえ、その方は光と呼ばれる(ヨハネ1:9、12:35)。
Inde est, quod Ipsum Verbum, quod in adytis templorum ibi reservatur, candida luce circumcinctum appareat; ここからである、みことばそのものが、それはそこに神殿の至聖所の中に保存されている、白く輝く光で取り巻かれて見られる。
et obscuritas ejus inducitur per nubes. またその暗さ(不明瞭)が雲によってひき起こされる。
@1 Deo (cum exemplo Auctoris,) pro “Jehovae” 注1 「Jehovae」の代わりにDeo (著者の写し(本)に)
@2 Creabit (cum exemplo Auctoris,) pro “Creavit” 注2 「Creavit」の代わりにCreabit (著者の写し(本)に)
@3 Ab editiore hic legeretur claritate pro “chariate” 注3 「chariate」の代わりに編集者によりここにclaritate が読まれる
(3) 訳文
776. 主が天の雲の中にやって来ることが多くの箇所の中に読まれる(例えばマタイ17:5、24:30、26:64、マルコ(9:7)、14:61, 62、ルカ9:34, 35、21:27、黙示録1:7、14:14、ダニエル7:13)。
しかし、何が「天の雲」によって意味されるか、今までだれも知らなかった。それらの中に、人物の中に現われることを信じた。
けれども、「天の雲」によって文字どおりの意味の中のみことばが意味されること、またその時、それらの中にもまたやって来る「栄光」と「力」によって(マタイ24:30)、みことばの霊的な意味が意味されることは、今まで隠れていた。だれも、これまで、みことばの中にある何らかの霊的な意味が、これが本質的にどんなものであるか、決して推測を遂げなかった〔からである〕。
今や、主により私にみことばの霊的な意味が開かれ、また天使と霊たちと、彼らの世界の中で、彼らから一つであるようにいることが私に一緒に与えられたので、「天の雲」によって自然的な意味の中のみことばが、また「栄光」によって霊的な意味の中のみことばが、また「力」によってみことばを通しての主の力が意味されることが明かされた。
「天の雲」がそれを意味することは、みことばの中のこれらの箇所から見られることができる――
「エシュルンよ、神のような〔者は〕ない、天の中に……また雲の上に荘厳の中に乗る」(申命記33:26)。
「神を歌え、その方の名前をほめたたえよ、雲の上に乗る者を称賛せよ」(詩篇68:4)。
「エホバは軽い雲の上に乗る」(イザヤ19:1)。
[2] 「馬に乗ること」はみことばから神的な真理を教えることを意味する、というのは、「馬」はみことばの理解(力)を意味するから(『啓示された黙示録』298番に見られる)。
神が雲の上に乗らないことをだれが見ないか?
さらに、
神は、「ケルブの上に乗り……また自分の天幕を……天の雲に置いた」(詩篇18:10, 11)。
「ケルブ」もまたみことばを意味する(『啓示された黙示録』239, 672番に見られる)。
エホバは、「自分の雲の中に水を結び……自分の雲を王座の上に広げる」(ヨブ記268, 9)。
「神に力強さを帰せ……雲の上に力」(詩篇68:34)。
「エホバはシオンのすべてのもの上にご自分の住まいを……昼間に雲を創造される。……なぜなら、すべての栄光の上の覆い〔であるからである〕」(イザヤ4:5)。
文字どおりの意味の中のみことばもまた、シナイ山の上で律法を布告したとき、(その中に)エホバが下った雲によって表象される。その時、布告されたその律法は、みことばの初穂(始まり)であった。
[3] さらにまた、確証のためにこれらが加えられる。
霊界の中に自然界と等しく雲がある、しかし、別の起源から。
霊界の中に、時々、天使の空の上に輝く雲がある、しかし、地獄の上に黒ずんだ雲が〔ある〕。
天使の空の上の輝く雲は、そこにみことばの文字どおりの意味からの暗いことを意味する、しかし、それらの雲が散らされるとき、霊的な意味から〔天使が〕彼の仁愛の中にいることを意味する。しかし、地獄の上の黒ずんだ雲は、みことばの虚偽化と不純化を意味する。
霊界の中の「雲」がそのようなものを意味することは、光がそこの太陽としての主から発出する神的な真理を意味するという起源からである、それゆえ、その方は光と呼ばれる(ヨハネ1:9、12:35)。
ここから、みことばそのものが白く輝く光で取り巻かれて見られ、それはそこの神殿の至聖所の中に保存されている。またその暗さは雲によってひき起こされる。