(1) 原文
766. Dominus apud omnem hominem est praesens, ac urget et instat ut recipiatur; et dum homo recipit Illum, quod fit cum agnoscit Ipsum pro suo Deo Creatore, Redemptore, et Salvatore, est primus adventus Ipsius, qui vocatur diluculum. Ex hoc tempore incipit homo quoad intellectum in spiritualibus illustrari, et progredi in sapientiam plus et plus interiorem; et sicut illam a Domino recipit, ita progreditur per mane in diem, et hic dies perstat apud illum in senium usque ad mortem; et post hanc in caelum ad Ipsum Dominum venit, et ibi tametsi senex mortuus est, reducitur in mane suae aetatis, ac inchoamenta sapientiae in mundo naturali implantatae continuat in aeternum.
(2) 直訳(665番は原著にありません)
766. Dominus apud omnem hominem est praesens, ac urget et instat ut recipiatur; 主はすべての人間のもとに現在される、そして受け入られるようにしきりに促す、また迫る。
et dum homo recipit Illum, quod fit cum agnoscit Ipsum pro suo Deo Creatore, Redemptore, et Salvatore, est primus adventus Ipsius, qui vocatur diluculum. また、人間がその方を受け入れる時、それはその方を創造の神、あがない主、また救い主として認めるとき生じる、主の最初の到来である、それは夜明けと呼ばれる。
Ex hoc tempore incipit homo quoad intellectum in spiritualibus illustrari, et progredi in sapientiam plus et plus interiorem; このときから人間は始める、理解力に関して霊的なものの中で照らされること、また知恵の中に進むこと、さらにまたさらに内的なもの〔へ〕。
et sicut illam a Domino recipit, ita progreditur per mane in diem, et hic dies perstat apud illum in senium usque ad mortem; またそれ〔知恵〕を主から受けるほど(~に応じて)、そのように朝を通って日の中に進む、またこれの日は続く彼のもとで老年の中へ死までも。
et post hanc in caelum ad Ipsum Dominum venit, et ibi tametsi senex mortuus est, reducitur in mane suae aetatis, ac inchoamenta sapientiae in mundo naturali implantatae continuat in aeternum. またこの後、天界の中で主そのものへやって来る、またそこでは、たとえ老人が(で)死んでも、自分の朝の年齢の中に戻される、そして自然界の中で植え付けられた知恵の始まりが永遠に続ける。
(3) 訳文
766. 主はすべての人間のもとに現在され、そして受け入られるようにしきりに促し、迫られる。また、人間がその方を受け入れる時、それはその方を創造の神、あがない主、また救い主として認めるとき生じ、主の最初の到来であり、それは夜明けと呼ばれる。
このときから人間は、理解力に関して霊的なものの中で照らされ、また知恵の中に、さらにまたさらに内的なもの〔へ〕進み始める。またそれ〔知恵〕を主から受けるほど、そのように朝を通って日の中に進む、またこの日は彼のもとで老年の中へ死までも続く。またこの後、天界の中で主ご自身へやって来る、またそこでは、たとえ老人で死んでも、自分の朝の年齢の中に戻され、そして自然界の中で植え付けられた知恵の始まりが永遠に続く。
(1) 原文
767. Homo qui in fide in Dominum est, et in charitate erga proximum, est ecclesia in particulari. Ecclesia in communi ex similibus componitur. Hoc mirabile est, quod omnis angelus aspiciat Dominum, in quacunque conversione corporis et faciei sit, ante se; est enim Dominus Sol caeli angelici; hic est qui coram oculis eorum, dum in spirituali meditatione sunt, apparet. Simile fit apud hominem in mundo, in quo est ecclesia, quoad visum ejus spiritus; sed quia hic obvelatur visu naturali, cui adblandiuntur reliqui sensus, quorum objecta sunt talia quae corporis et mundi sunt, ignoratur hic status spiritus ejus. Hic aspectus Domini in quacunque conversione, trahit originem ex eo, quod omne verum, ex quo sapientia et fides, et omne bonum, per quod amor et charitas, sint a Domino, et quod sint Domini apud illum; et inde unumquodvis verum sapientiae est sicut speculum in quo Dominus, et omne bonum amoris est imago Domini: inde hoc mirabile est. [2.] Spiritus autem malus perpetuo se avertit a Domino, et jugiter spectat ad suum amorem, et hoc quoque in omni conversione corporis et faciei ejus: causa eadem est, sed vice versa; nam omne malum est in quadam forma imago amoris regnantis ejus, et falsum inde sistit illam imaginem ut in speculo. [3.] Quod tale quid etiam implantatum sit naturae, concludi potest a quibusdam germinationibus inter herbacea, quibus circumstipantur, quod enitentur super illa in altum, ut aspiciant solem; tum quod aliquae ab oriente ad occasum diei se vertant ad illum, ut sic sub ejus auspicio maturescant. Nec in dubio sum, quin omni termiti et palmiti cujusvis arboris similis conatus et nisus insit; sed quia illis non elasticum flexionis et conversionis est, subsistit actus. Quod etiam omnes gurgites aquae et syrtes oceani sponte sua circumferantur secundum communem solis progressum, patet inquisitori. [4.] Quid non homo, qui ad imaginem Dei creatus est, nisi insitum illum conatum et nisum a Creatore per dotem liberi sui arbitrii aliunde vertat? Hoc quoque assimilari potest sponsae, quod aliquid imaginis sponsi visu spiritus sui jugiter ferat, et in ejus donis, sicut in speculis, illum videat, ac adventum illius discupiat, et quod venientem excipiat gaudio, in quod amor pectoris ejus exultat.
(2) 直訳
767. Homo qui in fide in Dominum est, et in charitate erga proximum, est ecclesia in particulari. 人間は、その者は主への信仰の中にいる、また隣人に対する仁愛の中に、個別的な教会である。
Ecclesia in communi ex similibus componitur. 全般的な教会は似た者たちから構成される。
Hoc mirabile est, quod omnis angelus aspiciat Dominum, in quacunque conversione corporis et faciei sit, ante se; これは驚くべきことである、すべての天使は主を眺めていること、身体と顔でどんな回転(方向転換)の中にいても、自分自身の前に。
est enim Dominus Sol caeli angelici; というのは、主は、天使の天界の太陽であるから。
hic est qui coram oculis eorum, dum in spirituali meditatione sunt, apparet. これ〔太陽〕である、それが彼らの目の前に、見られる、霊的な熟考の中にいる時。
Simile fit apud hominem in mundo, in quo est ecclesia, quoad visum ejus spiritus; 世の中の人間のもとに同様に生じる、その〔人間の〕中に教会がある、彼の霊的な視覚に関して。
sed quia hic obvelatur visu naturali, cui adblandiuntur reliqui sensus, quorum objecta sunt talia quae corporis et mundi sunt, ignoratur hic status spiritus ejus. しかし、これは自然的な視覚でおおわれる(隠される)、それ〔自然的な視覚〕に残りの感覚が惑わされる、それらの対象はこのようなものである、それらは身体と世のものである、〔それで〕この彼の霊の状態が知られない。
Hic aspectus Domini in quacunque conversione, trahit originem ex eo, quod omne verum, ex quo sapientia et fides, et omne bonum, per quod amor et charitas, sint a Domino, et quod sint Domini apud illum; この主の外観は、どんな回転(方向転換)の中でも、そのことから起源を得ている、すべての真理は、そこから知恵と信仰〔がある〕、またすべての善は、それによって愛と仁愛〔がある〕、主からである、また彼のもとの主のものであること。
et inde unumquodvis verum sapientiae est sicut speculum in quo Dominus, et omne bonum amoris est imago Domini: またここから、どんな知恵の真理も、鏡のようである、その中に主〔が映る〕、またすべての愛の善は主の映像である。
inde hoc mirabile est. ここから、この驚くべきことがある。
[2.] Spiritus autem malus perpetuo se avertit a Domino, et jugiter spectat ad suum amorem, et hoc quoque in omni conversione corporis et faciei ejus: [2] けれども、悪霊は永久に(絶え間なく)自分自身を主から背かせる、また常に自分の愛を眺める、またこのこともまた彼の身体と顔でどんな回転(方向転換)の中でも。
causa eadem est, sed vice versa; 理由は同じものである、しかし、逆に。
nam omne malum est in quadam forma imago amoris regnantis ejus, et falsum inde sistit illam imaginem ut in speculo. なぜなら、すべての悪は彼の支配愛の映像のある種の形の中にあるからである、また虚偽はここからその映像を鏡の中のように示す。
[3.] Quod tale quid etiam implantatum sit naturae, concludi potest a quibusdam germinationibus inter herbacea, quibus circumstipantur, quod enitentur super illa in altum, ut aspiciant solem; [3] このような何かもまた自然に植え付けられていることが、草本の間の何らかの発芽(生育)から結論されることができる、それらでまわりに群がる、それはどうにか進もうとされる、それらの上に、高さの中で、太陽を眺めるために。
tum quod aliquae ab oriente ad occasum diei se vertant ad illum, ut sic sub ejus auspicio maturescant. なおまた、あるものは日の東から西へ、それ自体をそれへ向ける、その統制(指導)の下にのように熟成するために。
Nec in dubio sum, quin omni termiti et palmiti cujusvis arboris similis conatus et nisus insit; 私は疑いの中にもいない、~ではないこと、すべての小枝と枝に、木のそれぞれの、同様の努力と活動が内在する。
sed quia illis non elasticum flexionis et conversionis est, subsistit actus. しかし、それらに曲げることと向きを変えることの弾力がないので、活動は止まる。
Quod etiam omnes gurgites aquae et syrtes oceani sponte sua circumferantur secundum communem solis progressum, patet inquisitori. すべての水の渦や大海の砂洲もまた自発的に(無意識に)太陽の全般的な進行にしたがって回転させられることが、調査者に明らかである。
[4.] Quid non homo, qui ad imaginem Dei creatus est, nisi insitum illum conatum et nisum a Creatore per dotem liberi sui arbitrii aliunde vertat? [4] 何が人間にないか? その者は神の像に創造されている、それを植え付けられていないなら、創造主から努力と活動を、自分に与えられた選択の自由によって、別の場所へ向ける。
Hoc quoque assimilari potest sponsae, quod aliquid imaginis sponsi visu spiritus sui jugiter ferat, et in ejus donis, sicut in speculis, illum videat, ac adventum illius discupiat, et quod venientem excipiat gaudio, in quod amor pectoris ejus exultat. このこともまた花嫁に例えられることができる、花婿の映像の何らかのものが自分の霊の視覚に常に抱く(受ける)、また彼の贈り物の中に、鏡の中のように、彼を見る、そして彼の到来を激しく欲する、またやって来ることを楽しんで迎える、そのことの中でその胸の愛が小躍りして喜ぶ。
(3) 訳文
767. 主への信仰の中に、また隣人に対する仁愛の中にいる人間は、個別的な教会である。全般的な教会は似た者たちから構成される。
すべての天使は、身体と顔でどんな回転(方向転換)の中にいても、自分自身の前に主を眺めているが、これは驚くべきことである。というのは、主は、天使の天界の太陽であるから。霊的な熟考の中にいる時、この太陽が彼らの目の前に見られる。
世の中の人間に、その〔人間の〕中に教会がある者に、彼の霊的な視覚に関して、同様に生じる。しかし、これは自然的な視覚でおおわれ、それ〔自然的な視覚〕に〔よって〕残りの感覚が惑わされる、それらの対象は身体と世のものであるようなものである、〔それで〕この彼の霊の状態が知られない。
どんな方向転換の中でも、主のこの外観は、すべての真理が、そこから知恵と信仰〔がある〕、またすべての善は、それによって愛と仁愛〔がある〕、主からであり、また彼のもとの主のものであることから起源を得ている。またここから、どんな知恵の真理も、鏡のようである、その中に主〔が映る〕、またすべての愛の善は主の映像である――ここから、この驚くべきことがある。
[2] けれども、悪霊は絶え間なく主から背き、また常に自分の愛を眺める、またこのこともまた彼の身体と顔でどんな回転(方向転換)の中でも〔そうする〕――理由は同じである、しかし、逆である。なぜなら、すべての悪は彼の支配愛の映像のある種の形の中にあり、また虚偽はここからその映像を鏡の中のように示すからである。
[3] このような何かもまた自然に植え付けられていることが、草本の間の何らかの生育から結論されることができる。それらはまわりに群がり、太陽を眺めるために、どうにか高さの中でそれらの上に進もうとする。なおまた、あるものは東から西へ、太陽にしたがってそれ自体を向ける、熟成するためにその統制(指導)の下にあるかのように。
木のそれぞれのすべての小枝と枝に同様の努力と活動が内在することを私は疑わない。しかし、それらに曲げることと向きを変えることの弾力がないので、活動は止まる。
すべての水の渦や大海の砂洲もまた自発的に太陽の全般的な進行にしたがって回転させられることが、調査者に明らかである。
[4] 神の像に創造されていて、創造主から努力と活動を植え付けられていないなら、何が人間にないか? その者は自分に与えられた選択の自由によって、別の場所へ向ける。
このことは花嫁にもまた例えられることができる、花婿の映像の何らかのものを自分の霊の視覚に常に抱き、また彼の贈り物の中に、鏡の中のように、彼を見て、そして彼の到来を激しく欲し、またやって来るとき楽しんで迎え、そのことその胸の愛が小躍りして喜ぶ。