(1) 原文
764. Quoniam status successivi ecclesiae in communi et in particulari, per quatuor tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems, et per quatuor tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox, in Verbo describuntur, et quia hodierna ecclesia in Christianismo est nox, sequitur, quod nunc instet mane, hoc est, primum ecclesiae novae. Quod successivi status ecclesiae, per quatuor status lucis diei in Verbo describantur, constat ex his locis ibi:
"Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc…justificabitur sanctum;….visio vesperae et mane,…veritas est" (Dan. viii. 14, [1]26).
"Ad Me clamans e Seir…,[2]Custos, quid de nocte? Dixit custos, venit mane, etiamque nox" (Esai. xxi. 11, 12).
"Venit finis, venit mane super te, habitator terrae; ecce dies venit, exivit mane" (Ezech. vii. 6, 7, 10).
"Jehovah…in mane, in mane judicium suum dabit in lucem, nec deerit" (Zeph. iii. 5).
"Deus in medio ejus,… adjuvabit [3]eam Deus cum spectat mane"(Psalm. xlvi. 6 [B.A. 5]).
"Exspectavi Jehovam, exspectat…anima mea Dominum a custodientibus mane, custodientes mane,…quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem" (Psalm. cxxx. 5-8).
[2.] In his locis per "vesperam" et "noctem" intelligitur ultimum tempus ecclesiae, et per "mane" primum ejus. Ipse Dominus etiam vocatur Mane in his locis:
"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis,…Ille sicut lux mane,…mane sine nubibus" (2 Sam. xxiii. 3, 4).
"Ego sum radix et genus Davidis, stella splendida et matutina" (Apoc. xxii. 16).
"Ex utero aurorae tibi ros juventutis tuae" (Psalm. cx. 3):
haec de Domino. Quoniam Dominus est Mane, ideo etiam e sepulcro surrexit primo mane, inchoaturus novam ecclesiam (Marc. xvi. 2, 9). [3.] Quod adventus Domini exspectandus sit, constat manifeste ex praedictione de illo a Domino, apud Matthaeum:
"Considente" Jesu "super Monte Olivarum, accesserunt ad Ipsum discipuli…,dicentes, Dic nobis,…quodnam signum Tui adventus et consummationis saeculi?" (xxiv. 3.)
"Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis…, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria" (ibid. vers. 29, 30; Marc. xiii. 26; Luc. xxi. 27).
"Sicut dies Noe, sic etiam erit adventus Filii hominis… propterea vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (ibid. vers. 37, 39, 44, 46).
Apud Lucam:
"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (xviii. 8.)
Apud Johannem:
Jesus dixit de Johanne, "Si illum volo manere donec venio" (xxi. 22, 23).
[4.] In Actis Apostolorum:
Dum viderunt Jesum sublatum in caelum, "viri duo stabant apud illos in vestitu albo, et dicebant, Jesus, qui sublatus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis Ipsum euntem in caelum"(i.9-11).
In Apocalypsi:
"Dominus Deus sanctorum prophetarum, misit angelum suum ad monstrandum servis suis, quae oportet fieri. Ecce venio…; beatus, qui servat [4]verba prophetiae libri hujus; et ecce venio…, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (xxii. 6, 7, 12).
Et adhuc,
"Ego Jesus misi angelum meum ad testandum vobis haec in ecclesiis; Ego sum Radix et Genus Davidis, stella splendida et matutina…Spiritus et sponsa dicunt, Veni; et qui audit, dicito Veni; et qui sitit, Venito; et qui vult, sumito aquam vitae gratis" (ibid. vers. 16, 17).
Et adhuc,
"Dicit, qui testatur haec. Etiam venio..; Amen, etiam veni Domine Jesu. Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis, Amen"(ibid. vers. 20, 21).
@1 26 (cum exemplo Auctoris,) pro “16” @2 Custos (cum exemplo Auctoris,) pro “Custos, custos” @3 eam pro “eum” (ut in Ind. Bibl., s. v. Mane. @4 verba prohetiae (cum exemplo Auctoris,) pro “mandata”
(2) 直訳
764. Quoniam status successivi ecclesiae in communi et in particulari, per quatuor tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems, et per quatuor tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox, in Verbo describuntur, et quia hodierna ecclesia in Christianismo est nox, sequitur, quod nunc instet mane, hoc est, primum ecclesiae novae. 全般的なものの中で、また個別のものの中で、教会の継続的な状態が、年の四つの時によって、それらは春、夏、秋と冬である、また日の四つの時によって、それらは朝、(真)昼、夕(方)と夜である、みことばの中で描かれているので、またキリスト教界の中の今日の教会は夜であるので、~いえる、今や朝が差し迫っていること、すなわち、新しい教会の最初。
Quod successivi status ecclesiae, per quatuor status lucis diei in Verbo describantur, constat ex his locis ibi: 教会の継続的な状態は、日の光の四つの状態によって描かれていることはこれらの箇所からそこに明らかである――
"Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc…justificabitur sanctum; 「夕と朝まで、二千三百……聖所は義とされる。
….visio vesperae et mane,…veritas est" (Dan. viii. 14, [1]26). 夕と朝の幻は……真理(真実)である」(ダニエル8:14, 26)。
"Ad Me clamans e Seir…,[2]Custos, quid de nocte? 「私に呼ぶ者がセイルから……夜回りよ、夜について何か?
Dixit custos, venit mane, etiamque nox" (Esai. xxi. 11, 12). 夜回りは言った、朝が来る、そして夜もまた」(イザヤ21:11, 12)。
"Venit finis, venit mane super te, habitator terrae; 「終わりが来る、あなたの上に朝が来る、地の住民よ。
ecce dies venit, exivit mane" (Ezech. vii. 6, 7, 10). 見よ、日が来る、朝は去った」(エゼキエル7:6, 7, 10)。
"Jehovah…in mane, in mane judicium suum dabit in lucem, nec deerit" (Zeph. iii. 5). 「エホバは……朝に、朝に自分の審判を光の中に置く(与える)、欠けない(ヘブル原文は「失敗しない」)」(ゼパニヤ3:5)。
"Deus in medio ejus,… adjuvabit [3]eam Deus cum spectat mane"(Psalm. xlvi. 6 [B.A. 5]). 「神はその真ん中に〔いる〕……朝を見るとき神はそれ〔都(女性)〕を助ける」(詩篇46:5)。
"Exspectavi Jehovam, exspectat…anima mea Dominum a custodientibus mane, custodientes mane,…quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem" (Psalm. cxxx. 5-8). 「私はエホバを待ち望んだ、私の霊魂は主を待ち望む、朝に夜周りにより、朝に夜周りが〔待ち望むように〕……その方に最大のあがないが〔ある〕ので、また、その方はイスラエルをあがなう」(詩篇130:5-8)。
[2.] In his locis per "vesperam" et "noctem" intelligitur ultimum tempus ecclesiae, et per "mane" primum ejus. [2] これらの箇所の中に、「夕」と「夜」によって、教会の最後の時が意味される、また「朝」によってその最初のものが。
Ipse Dominus etiam vocatur Mane in his locis: 主その方自身もまたこれらの箇所の中で「朝」と呼ばれている――
"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis,…Ille sicut lux mane,…mane sine nubibus" (2 Sam. xxiii. 3, 4). 「イスラエルの神は言った、イスラエルの岩は私に話した……その者は朝の光のよう〔である〕……雲なしの朝」(サムエルⅡ23:3, 4)。
"Ego sum radix et genus Davidis, stella splendida et matutina" (Apoc. xxii. 16). 「わたしはダビデの根と民族である、輝くまた朝の星」(黙示録22:19)。
"Ex utero aurorae tibi ros juventutis tuae" (Psalm. cx. 3): 「あけぼのの胎からあなたに、あなたの若者の露が〔ある〕」(詩篇110:3)。
haec de Domino. これらは主について〔である〕。
Quoniam Dominus est Mane, ideo etiam e sepulcro surrexit primo mane, inchoaturus novam ecclesiam (Marc. xvi. 2, 9). 主は「朝」であるので、それゆえ、さらにまた墓から朝の最初に起き上がった、新しい教会を始める(ために)(マルコ16:2, 9)。
[3.] Quod adventus Domini exspectandus sit, constat manifeste ex praedictione de illo a Domino, apud Matthaeum: [3] 主の到来が期待されたことは、主によるその方についての予言からはっきりと明らかである、「マタイ(福音書)」のもとに――
"Considente" Jesu "super Monte Olivarum, accesserunt ad Ipsum discipuli…,dicentes, Dic nobis,…quodnam signum Tui adventus et consummationis saeculi?" (xxiv. 3.) イエスは「オリーブ山の上に座って〔いると〕、その方に弟子たちが近づいた……言って、私たちに言え……あなたの到来と世の完了のしるしは何か?」(24:3)。
"Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: 「それらの日の苦難の後、太陽は暗くされる、また月はその光を与えない、また星は天から落ちる、また天の力は揺り動かされる――
et tunc apparebit signum Filii hominis…, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria" (ibid. vers. 29, 30; Marc. xiii. 26; Luc. xxi. 27). またその時、人の子のしるしが……現われる、また人の子が天の雲の中にやって来るのを見る、力と栄光とともに」(同書29, 30節、マルコ13:26、ルカ21:27)。
"Sicut dies Noe, sic etiam erit adventus Filii hominis… propterea vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (ibid. vers. 37, 39, 44, 46). 「ノアの日のように、そのようである、人の子の到来もまた……このためにあなたがたは準備せよ、あなたがたは何の時間に(か)考えないからである、人の子がやって来る」(同書37, 39, 44, 46節)。
Apud Lucam: 「ルカ(福音書)」のもとに――
"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (xviii. 8.) 「人の子がやって来る〔時〕、地の上に信仰を見つけるのか?」(18:8)。
Apud Johannem: 「ヨハネ(福音書)」のもとに――
Jesus dixit de Johanne, "Si illum volo manere donec venio" (xxi. 22, 23). イエスはヨハネについて言った、「もし、彼をわたしが欲しても、残ることを、わたしが来るまで」(21:22, 23)。
[4.] In Actis Apostolorum: [4] 「使徒の働き」の中に――
Dum viderunt Jesum sublatum in caelum, "viri duo stabant apud illos in vestitu albo, et dicebant, Jesus, qui sublatus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis Ipsum euntem in caelum"(i.9-11). 天の中へ上げられた(tollo)イエスを見ている時、「二人の男が彼らのもとに立った、白い衣の中で、また言った、イエスは、その者はあなたがたから天の中に上げられた、このようにやって来る、あなたがたが天の中に行くその方を見るように」(1:9-11)。
In Apocalypsi: 「黙示録」の中に――
"Dominus Deus sanctorum prophetarum, misit angelum suum ad monstrandum servis suis, quae oportet fieri. 「聖なる預言者たちの神、主は自分の天使を自分のしもべに示すために遣わした、すぐに起こるべきことを。
Ecce venio…; 見よ、わたしは……来る。
beatus, qui servat [4]verba prophetiae libri hujus; 幸いだ、この書の予言のことばを守る(保つ)者は。
et ecce venio…, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (xxii. 6, 7, 12). また見よ、わたしは来る……またわたしの報酬はわたしに〔ある〕、わたしは、それぞれの者にその働きにしたがって与える」(22:6, 7, 12)。
Et adhuc, またさらに、
"Ego Jesus misi angelum meum ad testandum vobis haec in ecclesiis; 「わたしイエスは、わたしの天使を遣わした、(諸)教会の中にこれらのことばで証しするために。
Ego sum Radix et Genus Davidis, stella splendida et matutina… わたしはダビデの根と民族である、輝くまた朝の星……
Spiritus et sponsa dicunt, Veni; 霊と花嫁は言う、来い。
et qui audit, dicito Veni; また聞く者は、言え(未来)、来い。
et qui sitit, Venito; また、渇いている者は、来い(未来)。
et qui vult, sumito aquam vitae gratis" (ibid. vers. 16, 17). また欲する者は、いのちの水をただで取れ」(同書、16, 17節)。
Et adhuc, またさらに、
"Dicit, qui testatur haec. 「言う、その者はこれらを証しする。
Etiam venio..; さらにまた、わたしは来る。
Amen, etiam veni Domine Jesu. アーメン、さらにまた、来い、主イエスよ。
Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis, Amen"(ibid. vers. 20, 21). 主イエス・キリストの恵みがあなたがたすべてのものに〔あるように〕、アーメン」(同書、20, 21節)。
@1 26 (cum exemplo Auctoris,) pro “16” 注1 「16」の代わりに26(著者の写し(本)に)
@2 Custos (cum exemplo Auctoris,) pro “Custos, custos” 注2 「Custos, custos」の代わりにCustos(著者の写し(本)に)
@3 eam pro “eum” (ut in Ind. Bibl., s. v. Mane.) 注3 「eum」の代わりにeam( 『聖書の索引』の中に〔にある〕ように、「Mane」参照)
@4 verba prohetiae (cum exemplo Auctoris,) pro “mandata” 注4 「mandata」の代わりにverba prohetiae(著者の写し(本)に)
(3) 訳文
764. 全般的なものの中で、また個別のものの中で、教会の継続的な状態が、春、夏、秋と冬である年の四つの時によって、また朝、昼、夕、夜である一日の四つの時によって、みことばの中で描かれているので、またキリスト教界の中の今日の教会は夜であるので、今や朝が差し迫っている、すなわち、新しい教会の最初であることがいえる。
教会の継続的な状態は、一日の光の四つの状態によって描かれていることはこれらの箇所からそこに明らかである――
「夕と朝まで二千三百……聖所は義とされる。夕と朝の幻は……真実である」(ダニエル8:14, 26)。
「セイルから、私に呼ぶ者が……夜回りよ、夜について何か? 夜回りは言った、朝が来る、そして夜もまた」(イザヤ21:11, 12)。
「終わりが来る、地の住民よ、あなたの上に朝が来る。見よ、日が来る、朝は去った」(エゼキエル7:6, 7, 10)。
「エホバは……朝に、朝に自分の審判を光の中に置く、失敗することはない」(ゼパニヤ3:5)。
「神はその真ん中に〔いる〕……朝を見るとき神はそれ〔都〕を助ける」(詩篇46:5)。
「私はエホバを待ち望んだ、私の霊魂は主を待ち望む、朝に夜周りにより、朝に夜周りが〔待ち望むように〕……その方に最大のあがないが〔ある〕、また、その方はイスラエルをあがなうので」(詩篇130:5-8)。
[2] これらの箇所の中に、「夕」と「夜」によって、教会の最後の時が、また「朝」によってその最初のものが意味される。主ご自身もまたこれらの箇所の中で「朝」と呼ばれている――
「イスラエルの神は言われた、イスラエルの岩は私に話された……その者は朝の光のよう〔である〕……雲のない朝」(サムエルⅡ23:3, 4)。
「わたしはダビデの根と民族である、輝くまた朝の星」(黙示録22:19)。
「あけぼのの胎から、あなたに、あなたの若者の露が〔ある〕」(詩篇110:3)。
これらは主について〔である〕。
主は「朝」であるので、それゆえ、さらにまた墓から朝早くに起き上がった、新しい教会を始める(ためである)(マルコ16:2, 9)。
[3] 主の到来が期待されたことは、主によるその方についての予言からはっきりと明らかである、「マタイ福音書」に――
イエスは「オリーブ山の上に座って〔いると〕、その方に弟子たちが近づいた……言って……あなたの到来と世の完了のしるしは何か? 私たちに言ってください」(24:3)。
「それらの日の苦難の後、太陽は暗くされ、月はその光を与えず、星は天から落ち、天の力は揺り動かされる――またその時、人の子のしるしが……現われる、また人の子が、力と栄光とともに天の雲の中にやって来るのを見る」(同書29, 30節、マルコ13:26、ルカ21:27)。
「ノアの日のように、人の子の到来もまたそのようである……このためにあなたがたは準備せよ、あなたがたは人の子がやって来るのが何の時間か考えないからである」(同書37, 39, 44, 46節)。
「ルカ福音書」に――
「人の子がやって来る〔時〕、地上に信仰を見つけるのか?」(18:8)。
「ヨハネ福音書」に――
イエスはヨハネについて言った、「もし、わたしが、わたしが来るまで、彼が残ることを欲しても」(21:22, 23)。
[4] 「使徒の働き」の中に――
天の中へ上げられたイエスを見ている時、「白い衣の二人の男が彼らのもとに立った、また言った、イエスは、その者はあなたがたから天の中に上げられた、あなたがたが天の中に行くその方を見るように、このようにやって来られる」(1:9-11)。
「黙示録」の中に――
「聖なる預言者たちの神、主は自分の天使を、すぐに起こるべきことを自分のしもべに示すために遣わされた。見よ、わたしは……来る。この書の予言のことばを守る者は幸いである。また見よ、わたしは来る……またわたしの報酬はわたしに〔ある〕、わたしは、〔それを〕それぞれの者にその働きにしたがって与える」(22:6, 7, 12)。
またさらに、
「わたしイエスは、わたしの天使を、諸教会の中にこれらのことばで証しするために遣わした。わたしはダビデの根と民族、輝くまた朝の星である……霊と花嫁は言う、来てください。また聞く者は、言え、来てください。また、渇いている者は、来い。また欲する者は、いのちの水をただで取れ」(同書、16, 17節)。
またさらに、
「言う、その者はこれらを証しする。さらにまた、わたしは来る。アーメン、さらにまた、来てくださいい、主イエスよ。主イエス・キリストの恵みがあなたがたすべてのものに〔あるように〕、アーメン」(同書、20, 21節)。
原典講読『真のキリスト教』764
[IV.]
QUOD POST HANC NOCTEM SEQUATUR MANE;
ET QUOD ADVENTUS DOMINI SIT ILLUD.
この夜の後に朝が続くこと。
また主の来臨がそれであること。