原典講読『真のキリスト教』747

(1) 原文
747. Post haec duxit angelus illos ad domum nuptiarum, et janitor aperuit fores; et mox intra limen recepti et salutati ab angelo misso a sponso, ac introducti sunt, et adducti ad sedes pro illis designatas; et mox invitati in antithalamum, ubi viderunt in medio mensam, super qua positum erat magnificum candelabrum instructum septem calamis et scyphis ex auro; et ad parietes pendebant lychnaria ex argento; ex quibus accensis apparuit atmosphaera sicut aurea: et viderunt ad latera candelabri binas mensas, super quibus in triplici ordine repositi erant panes; et in quatuor angulis mensas super quibus erant cyathi crystallini.
[2.] Dum illa lustrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, et viderunt sex virgines exeuntes, et post illas sponsum et sponsam, tenentes se manibus, et ducentes se ad solium quod e regione candelabri positum erat, super quo se reposuerunt, sponsus ad sinistram, et sponsa ad dextram ejus, et sex virgines constiterunt ad latus solii juxta sponsam. Sponsus indutus erat pallio ex purpura lucente, et tunica ex bysso splendente, cum ephodo, super quo erat bractea aurea adamantibus circumobsita; et bracteae insculptus erat pullus aquilae, insigne nuptiale hujus societatis caeli: et sponsi caput tegebat cidaris. Sponsa autem amicta erat chlamyde coccinea, et sub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, et sub pectore zona aurea, et super capite corona ex auro cum insitis rubinis.
[3.] Cum ita consederunt, convertit se sponsus ad sponsam, ac imposuit digito ejus annulum aureum, et deprompsit armillas et collarium ex unionibus, et alligabat armillas super poplites manuum ejus, et collarium circum collum ejus, et dixit, "Accipe haec pignora;" et dum illa accepit, osculatus est illam, et dixit, "Nunc mea es," et vocavit illam suam uxorem.
Hoc facto clamaverunt invitati, "Sit benedictio:" hoc clamavit quisque per se, et dein omnes simul; unus a principe missus vice ejus etiam acclamavit; et eo momento implebatur antithalamus illo fumo aromatico, quod erat signum benedictionis e caelo.
Et tunc ministri ex duabus mensis juxta candelabrum sumpserunt panes, et ex mensis in angulis cyathos nunc vino impletos, et dederunt cuivis invitato suum panem et suum cyathum, ac ederunt et biberunt.
Post haec surrexerunt maritus et ejus uxor, sequentibus sex virginibus cum argenteis nunc accensis lampadibus in manibus usque ad limen; ac conjuges intraverunt thalamum; et clausa est janua.
 
(2) 直訳
747. Post haec duxit angelus illos ad domum nuptiarum, et janitor aperuit fores; この後、天使は彼らを結婚式の家へ導いた、また門番が扉を開けた。
et mox intra limen recepti et salutati ab angelo misso a sponso, ac introducti sunt, et adducti ad sedes pro illis designatas; またすぐに(間もなく)入り口に内で、花婿から遣わされた天使により受け入れられ、また挨拶された、そして導き入れられた、また席へ連れて来られた、彼らのために指定された。
et mox invitati in antithalamum, ubi viderunt in medio mensam, super qua positum erat magnificum candelabrum instructum septem calamis et scyphis ex auro; またすぐに(間もなく)控えの間(室)の中に招かれた、そこに中央の中に食卓を見た、その上に荘厳な燭台が置かれていた、金からできた七つの枝とろうそく受けを装備した。
et ad parietes pendebant lychnaria ex argento; また壁に銀からできた突き出し燭台がつり下げられていた(=取り付けられていた)
ex quibus accensis apparuit atmosphaera sicut aurea: 火が灯ったそれらから金色のような雰囲気が現われた(見られた)
et viderunt ad latera candelabri binas mensas, super quibus in triplici ordine repositi erant panes; また燭台のわきに二つの部分の(対になった)卓を見た、それらの上に三重の順序の中に(=三列に)パンが置かれていた。
et in quatuor angulis mensas super quibus erant cyathi crystallini. また四つの隅の中に食卓、それらの上に水晶の杯があった。
[2.] Dum illa lustrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, et viderunt sex virgines exeuntes, et post illas sponsum et sponsam, tenentes se manibus, et ducentes se ad solium quod e regione candelabri positum erat, super quo se reposuerunt, sponsus ad sinistram, et sponsa ad dextram ejus, et sex virgines constiterunt ad latus solii juxta sponsam. [2] それらを観察した時、見よ、寝室の近く(次)の部屋からの扉が開かれた、また出てくる六人の乙女を見た、またその後、花婿と花嫁を、手で自分たちを握って、また席へ自分たちを導いて、それは燭台の真向かいに(e regione)に位置にあった、その上に座った、花婿は左側に、また花嫁は右側に、また六人の乙女は花嫁の近く(次)の脇に定まった。
Sponsus indutus erat pallio ex purpura lucente, et tunica ex bysso splendente, cum ephodo, super quo erat bractea aurea adamantibus circumobsita; 花婿は紫色から輝いて外衣を着ていた、また亜麻布から輝いて(光を放って)着を、エポデとともに、その上に金の金属板があった、ダイヤモンドでまわりを巻いた。
et bracteae insculptus erat pullus aquilae, insigne nuptiale hujus societatis caeli: また金属板にワシのひな(子ワシ)が刻まれていた、この天界の社会の結婚式のしるし。
et sponsi caput tegebat cidaris. また花婿の頭はかぶり物(頭飾り)でおおわれた(被った)
Sponsa autem amicta erat chlamyde coccinea, et sub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, et sub pectore zona aurea, et super capite corona ex auro cum insitis rubinis. けれども、花嫁の衣装は深紅色のマントであった、またその下に刺繍されたローブ(トーガ)、首から足まで、また胸の下に金の帯、また頭の上に金からできた冠、ルビーで植え付けられた、ともに。
[3.] Cum ita consederunt, convertit se sponsus ad sponsam, ac imposuit digito ejus annulum aureum, et deprompsit armillas et collarium ex unionibus, et alligabat armillas super poplites manuum ejus, et collarium circum collum ejus, et dixit, "Accipe haec pignora;" [3] そのように着席した時、花婿は花嫁へ自分自身を向きを変えた、そしてその指に金の指輪をはめた(据えた)、真珠からできた腕輪と首飾りを取り出した、また腕輪をその手の手首の上につけた、また首飾りをその首のまわりに、また言った、「これらのしるしを受け取れ」。
et dum illa accepit, osculatus est illam, et dixit, "Nunc mea es," et vocavit illam suam uxorem. また彼女が受け取ったとき、彼女をキスした、また言った、「今や、あなたは私のものである」、また彼女を自分の妻と呼んだ。
Hoc facto clamaverunt invitati, "Sit benedictio:" これが行なわれて、招待された客たちは叫んだ、「祝福あれ――」
hoc clamavit quisque per se, et dein omnes simul; これをそれぞれの者が叫んだ、個々に(per se)、またその後、すべての者が同時に(一緒に)
unus a principe missus vice ejus etiam acclamavit; 君主から遣わされたある者が、彼〔君主〕の代わりにさらにまた叫んだ。
et eo momento implebatur antithalamus illo fumo aromatico, quod erat signum benedictionis e caelo. またその瞬間に、控えの間は芳香のその煙で満ちた、それは天界からの祝福のしるしであった。
Et tunc ministri ex duabus mensis juxta candelabrum sumpserunt panes, et ex mensis in angulis cyathos nunc vino impletos, et dederunt cuivis invitato suum panem et suum cyathum, ac ederunt et biberunt. またその時、仕える者たちが燭台の近くの二つの食卓からパンを取った、また隅の中の食卓から杯を、今や、ブドウ酒で満たされた、また招待されたそれぞれの者に与えた、自分のパンをまた自分の杯を、そして彼らは食べた、また飲んだ。
Post haec surrexerunt maritus et ejus uxor, sequentibus sex virginibus cum argenteis nunc accensis lampadibus in manibus usque ad limen; この後、夫とその妻は立ち上がった、続くもので、六人の乙女で、今や手の中に灯された銀製の明かりで、入り口まで。
ac conjuges intraverunt thalamum; そして配偶者たち(夫婦)は寝室へ入った。
et clausa est janua. また扉が閉ざされた。
 
(3) 訳文
747. この後、天使は彼らを結婚式の家へ導いた、また門番が扉を開けた。またすぐに入り口の内で、花婿から遣わされた天使により受け入れられ、また挨拶され、そして導き入れられ、また、彼らのために指定された席へ連れて来られた。またすぐに控えの間の中に招かれた、そこの中央に食卓を見た、その上に、金からできた七つの枝とろうそく受けを装備した荘厳な燭台が置かれていた。また壁には銀からできた突き出し燭台が取り付けられていた。火が灯されそれらから金色のような雰囲気が見られた。また燭台のわきに二つの卓を見た、それらの上に三列にパンが置かれていた。また四隅に食卓があり、それらの上に水晶の杯があった。
 [2] それらを観察していた時、見よ、寝室の近くの部屋の扉が開かれ、出てくる六人の乙女を、またその後、花婿と花嫁を見た、手を握って、また席へ自分たちを導いて、その席は燭台の真向かいの位置にあった、その上に花婿は左側に、また花嫁は右側に、また六人の乙女は花嫁の近くの脇に定められた〔席に〕座った。
 花婿は紫色から輝いて外衣を、また亜麻布から輝いて(光を放って)着を、エポデとともに着ていた、その〔エポデの〕上に、ダイヤモンドでまわりを巻いた金の金属板があった。また金属板にこの天界の社会の結婚式のしるしであるワシのが刻まれていた。また花婿の頭には頭飾りがあった
 けれども、花嫁の衣装は、深紅色のマント、またその下に首から足まで刺繍されたローブ、また胸の下に金の帯、また頭の上にルビーの植え付けられた金からできた冠とともにであった。
 [3] そのように着席した時、花婿は花嫁へ向きを変え、そしてその指に金の指輪をはめ、真珠からできた腕輪と首飾りを取り出し、腕輪をその手首の上に、また首飾りをその首のまわりにつけ、言った、「これらのしるしを受け取れ」。また彼女が受け取ったとき、彼女にキスし、言った、「今や、あなたは私のものである」、また彼女を自分の妻と呼んだ。
 これが行なわれて、招待された客たちは叫んだ、「祝福あれ――」。これをそれぞれの者が個々に、またその後、すべての者が一緒に 叫んだ。君主から遣わされた者が、君主の代わりにさらにまた叫んだ。またその瞬間に、控えの間は芳香の煙で満ちた、それは天界からの祝福のしるしであった。
 またその時、仕える者たちが燭台の近くの二つの食卓からパンを、また隅の中の食卓から今や、ブドウ酒で満たされた杯を取った、また招待されたそれぞれの者に、自分のパンをまた自分の杯を与えた、そして彼らは食べた、また飲んだ。
 この後、夫とその妻は立ち上がり、六人の乙女が今や手の中に灯された銀製の明かりで、入り口まで続いた。そして配偶者たち(夫婦)は寝室へ入った。扉が閉ざされた。

原典講読『真のキリスト教』748(原文と直訳[1])

(1) 原文
748. Postea locutus est angelus ductor cum invitatis de decem comitibus suis, quod ex mandato introduxerit illos, et monstaverit illis magnifica palatii principis, et mirifica ibi, et quod epulati sint ad mensam cum illo; et quod postea locuti sint "cum sapientibus nostris;" ac petiit, "ut liceat illis etiam vobiscum sociare aliquem sermonem." Et accesserunt, et collocuti sunt.
Et unus sapiens ex viris nuptiarum dixit, "Intelligitis quid significant illa quae vidistis?"
Dixerunt quod parum; et tunc quaesiverunt illum, cur sponsus nunc maritus in tali vestitu fuit. Respondit, quod sponsus nunc maritus repraesentaverit Dominum, ac sponsa nunc uxor repraesentaverit ecclesiam, quia nuptiae in caelo repraesentant conjugium Domini cum Ecclesia; "inde est quod super illius capite esset cidaris, et ille indutus pallia, tunica, et ephodo, sicut Aharon; et quod super sponsae nunc uxoris capite esset corona, et illa induta chlamyde sicut regina; sed cras erunt aliter amicti, quia repraesentatio haec modo perstat hodie."
[2.] Quaesiverunt iterum, "Quia ille repraesentavit Dominum, et illa Ecclesiam, cur illa ad dextram ejus sedit?"
Respondit sapiens, "Quia duo sunt quae faciunt conjugium Domini et Ecclesiae, amor et sapientia, ac Dominus est Amor, et Ecclesia est Sapientia, et sapientia ad dextram amoris est, sapit enim homo ecclesiae sicut a se, et sicut sapit, recipit amorem a Domino; dextra etiam significat potentiam, et potentia amori est per sapientiam: sed ut dictum est, post nuptias mutatur repraesentatio, nam tunc maritus repraesentat sapientiam, et uxor sapientiae ejus amorem, verum hic amor non est amor prior, sed est amor secundarius, qui est a Domino uxori per sapientiam mariti; amor Domini, qui est amor prior, est amor sapiendi apud maritum; quare post nuptias ambo simul, maritus et ejus uxor, repraesentant ecclesiam.
[3.] Quaesiverunt denuo, "Cur non vos viri stetistis ad latus sponsi nunc mariti, sicut sex virgines steterunt ad latus sponsae nunc uxoris?"
Respondit sapiens, "Causa est, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus sex significat omnes et completum."
At dixerunt, "Quid hoc?"
Respondit, "’Virgines’ significant ecclesiam, et ecclesia est ex utroque sexu; quare etiam nos quoad ecclesiam sumus virgines; quod ita sit, constat ex his in Apocalypsi,
 
"Hi sunt, qui cum mulieribus non inquinati sunt, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit" (xiv. 4):
 
et quia "virgines" significant ecclesiam, ideo Dominus assimilavit illam
 
"Decem virginibus invitatis ad nuptias" (Matth. [1]xxv. 1 seq.):
 
et quia per Israelem, Zionem et Hierosolymam, significatur ecclesia, ideo toties in Verbo dicitur "Virgo et filia Israelis, Zionis et Hierosolymae:" Dominus etiam describit conjugium suum cum Ecclesia his verbis apud Davidem,
 
"Regina ad dextram tuam in auro [2]optimo Ophiris, ….de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam amicae ejus ….venient in palatium Regis"" (Psalm. xlv. 10-16 [B. A. 9-15]).
 
[4.] Postea dixerunt, "Numne conveniens est, ut aliquis sacerdos adsit et ministret in his?"
Respondit sapiens, "Hoc in terris est conveniens, non autem in caelis, propter repraesentationem Ipsius Domini et Ecclesiae; hoc in terris non sciunt; at usque apud nos administrat sacerdos desponsationes, et consensum audit, recipit, confirmat et consecrat: consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia."
 
   @1 xxv. pro “xxiv.” @2 optimo pro “opimo:”vide Ap. Exp., n. 863b; tum Ind. Bible., s. v. Aurum.
 
(2) 直訳
748. Postea locutus est angelus ductor cum invitatis de decem comitibus suis, quod ex mandato introduxerit illos, et monstaverit illis magnifica palatii principis, et mirifica ibi, et quod epulati sint ad mensam cum illo; その後、案内者の天使は招待されている者と話した、自分の十人の仲間について、命令から彼らを導き入れたこと、また彼らに君主の宮殿の荘厳なものを示した、またそこに驚くべきもの、また彼らとともに食卓へごちそうを食べた(宴会に出席した)こと。
et quod postea locuti sint "cum sapientibus nostris;" また、その後、話したこと「私たちの知恵のある者と」。
ac petiit, "ut liceat illis etiam vobiscum sociare aliquem sermonem." そして、求めた(懇願した)、「彼らにもまた許すように、あなたがたと何らかの会話をともにする(伝達する)と」。
Et accesserunt, et collocuti sunt. また近づいた、また談話した。
Et unus sapiens ex viris nuptiarum dixit, "Intelligitis quid significant illa quae vidistis?" また結婚式の男からのある賢明な者が言った、「あなたがたは理解する、それらが何を意味するか、それらをあなたがたは見る?」
Dixerunt quod parum; 彼らは言った、わずかなもの〔である〕こと。
et tunc quaesiverunt illum, cur sponsus nunc maritus in tali vestitu fuit. またその時、彼を質問した、なぜ、花婿は、今や、夫、そのような衣装であったか。
Respondit, quod sponsus nunc maritus repraesentaverit Dominum, ac sponsa nunc uxor repraesentaverit ecclesiam, quia nuptiae in caelo repraesentant conjugium Domini cum Ecclesia; 答えた、花婿は、今や、夫、主を表象すること、そして、花嫁は、今や、妻、教会を表象すること、天界の中の結婚式は教会との主の結婚を表象するからである。
"inde est quod super illius capite esset cidaris, et ille indutus pallia, tunica, et ephodo, sicut Aharon; 「ここからである、彼の頭の上にかぶり物(頭飾り)あったこと、また彼は外衣、下着(シャツ)、またエポデを着ていた、アロンのような。
et quod super sponsae nunc uxoris capite esset corona, et illa induta chlamyde sicut regina; また花嫁、今や、妻の頭の上に、冠があった、また彼女はマントを着ていた、女王のように。
sed cras erunt aliter amicti, quia repraesentatio haec modo perstat hodie." しかし、明日に異なって衣装である(未来)、この表象は今日だけ続くからである」。