原典講読『真のキリスト教』746(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
746. Inter loquendum famulus accurrit et nuntiavit, quod octo sapientes ex jussu principis adsint, et velint intrare; quo audito angelus exivit, et excepit illos, et introduxit: et mox sapientes post consociationis solennia et decora, primum loquebantur cum illis de sapientiae initiis et incrementis, quibus immiscuerunt varia de ejus successu, et quod sapientia apud angelos nusquam finem habeat et desinat, sed quod crescat et augeatur in aeternum.
His auditis angelus cohortis dixit illis, "Princeps noster ad mensam locutus est cum illis de sapientiae sede, quod sit in usu; loquamini, si placet, cum illis etiam de eo."
Et dixerunt, "Homo primum creatus, imbutus est sapientia et ejus amore, non propter se, sed propter communicationem ejus cum aliis a se: inde sapientiae sapientum inscriptum est, ut non quisquam sibi soli sapiat et vivat nisi simul aliis; inde societas, quae alioqui non foret; vivere aliis est usus facere; usus sunt vincula ejus, quae totidem sunt quot usus boni, ac usus sunt numero infiniti. Sunt usus spirituales qui sunt amoris in Deum, et amoris erga proximum; sunt usus morales et civiles, qui sunt amoris societatis et civitatis in qua homo est, ac sociorum et civium cum quibus est; sunt usus naturales, qui sunt amoris mundi et ejus necessitatum; et sunt usus corporei, qui sunt amoris conservationis sui propter superiores usus. [2.] Omnes hi usus inscripti sunt homini, et sequuntur in ordine, unus post alterum, et cum simul sunt, unus est in altero. Illi qui in primis usibus sunt, qui sunt spirituales, etiam in sequentibus sunt, et hi sunt sapientes; illi autem qui non in primis, et usque in secundis et inde sequentibus sunt, non ita sapientes sunt, sed solum ex moralitate et civilitate externa apparent sicut sint; illi qui non in primis et secundis sunt, sed in tertiis et quartis, nihil minus quam sapientes sunt, nam sunt satanae, amant enim solum mundum, et se ex mundo; at illi qui modo in quartis sunt, omnium minime sapientes sunt, sunt enim diaboli, quia sibi solis vivunt, et si aliis, est unice propter se. [3.] Praeterea cuivis amori est suum jucundum, vivit enim amor per hoc, ac jucundum amoris usuum est jucundum caeleste, quod sequentia jucunda ordine intrat, et secundum ordinem successionis exaltat illa, ac aeternat illa." Post haec enumeraverunt delicias caelestes procedentes ex amore usus, et dixerunt quod sint myriades myriadum, et quod in illas intrent qui in caelum: et porro de amore usus per sermones sapientiae protraxerunt diem cum illis usque ad vesperam.
[4.] Sed circa vesperam venit cursor amictus linteo ad decem advenas comites angeli, ac invitavit illos ad nuptias sequente die celebrandas; et advenae valde laetati sunt, quod etiam visuri sint nuptias in caelo. Post hoc, ducti sunt ad quendam consiliarium a latere, et cenaverunt cum illo; et post cenam redierunt, et secesserunt ab invicem, quisque in suum cubiculum, et dormiverunt usque ad mane.
Et tunc evigilati audiebant cantum virginum et puellarum e domibus circum forum, de quo supra. Canebatur tunc affectio amoris conjugialis; ex cujus suavitate penitus affecti et perciti, percipiebant beatam amoenitatem insitam gaudiis suis, quae elevabat illa, et innovabat illa. Cum tempus erat, dixit angelus, "Accingite vos, et induite vestes caeli, quas princeps noster ad vos miserat." Ac induerunt, et ecce vestes splendebant sicut ex luce flammea; et quaesiverunt angelum, "Unde hoc?" Respondit, "Quia ad nuptias ituri estis; apud nos tunc splendent vestes, et fiunt nuptiales."
 
(2) 直訳
746. Inter loquendum famulus accurrit et nuntiavit, quod octo sapientes ex jussu principis adsint, et velint intrare; 話すこと(動名詞)の間に、召使いが急行した(走り寄った)、また伝えた)、君主の命令から八人の賢明な者がいること、また入ることを欲している。
quo audito angelus exivit, et excepit illos, et introduxit: そのことを聞いて、天使は出た、また彼らを受け入れた、また導き入れた――
et mox sapientes post consociationis solennia et decora, primum loquebantur cum illis de sapientiae initiis et incrementis, quibus immiscuerunt varia de ejus successu, et quod sapientia apud angelos nusquam finem habeat et desinat, sed quod crescat et augeatur in aeternum. またすぐに、賢明な者は習慣的なまたふさわしい(礼儀正しい)交わり〔=挨拶〕の後、最初に彼らに話した、知恵の始まりと増大について、それらにいろいろなものが混合していること、その進行(推移)について、また天使のもとの知恵は決して終わりを持たない、また終えない(消えない)、しかし、永遠に増大する、また成長すること。
His auditis angelus cohortis dixit illis, "Princeps noster ad mensam locutus est cum illis de sapientiae sede, quod sit in usu; これらで聞いて、集団の天使は彼らに言った、「私たちの君主は食卓で彼らに話した知恵の座(場所)について、役立ちの中にあること。
loquamini, si placet, cum illis etiam de eo." あなたがたは話せ、もし喜びであるなら、彼らにももたそのことについて」。
Et dixerunt, "Homo primum creatus, imbutus est sapientia et ejus amore, non propter se, sed propter communicationem ejus cum aliis a se: また彼らは言った、「創造された最初の人間は、知恵が吹きこまれた、またその愛が、自分自身のためでない、しかし、自分自身から他の者とその伝達のために――
inde sapientiae sapientum inscriptum est, ut non quisquam sibi soli sapiat et vivat nisi simul aliis; ここから賢明な者の知恵が刻み込まれた、だれも自分自身にだけ賢明である、また生きないように、同時に他の者とでないなら。
inde societas, quae alioqui non foret; ここから、社会が〔ある〕、それはそうでなければ存在しなかった。
vivere aliis est usus facere; 他の者に生きることは役立ちを行なうことである。
usus sunt vincula ejus, quae totidem sunt quot usus boni, ac usus sunt numero infiniti. 役立ちはその結びつけるもの(きずな)ある、それらはそれだけ多くある(同数ある)、善の役立ちと同数の、そして役立ちは数で無限である。
Sunt usus spirituales qui sunt amoris in Deum, et amoris erga proximum; 霊的な役立ちがある、それは神への愛のものである、また隣人に対する愛のもの。
sunt usus morales et civiles, qui sunt amoris societatis et civitatis in qua homo est, ac sociorum et civium cum quibus est; 道徳的また市民的な役立ちがある、それは社会のまた市民の愛である、その中に人間がいる、そして仲間の、市民の〔社会〕、それらの者ともにいる。
sunt usus naturales, qui sunt amoris mundi et ejus necessitatum; 自然的ながある、それは世の愛(世俗愛)のものである、またその必需品の。
et sunt usus corporei, qui sunt amoris conservationis sui propter superiores usus. また形体的な(物質的な)愛がある、それは自分に維持(保存)愛である、さらに高い役立ちのための。
[2.] Omnes hi usus inscripti sunt homini, et sequuntur in ordine, unus post alterum, et cum simul sunt, unus est in altero. [2] これらのすべての役立ちは人間に刻み込まれている、また順に続いている、あるものの後にもう一つのもの、また一緒に存在するとき、あるものがもう一つのものの中にある。
Illi qui in primis usibus sunt, qui sunt spirituales, etiam in sequentibus sunt, et hi sunt sapientes; 彼らは、その者は最初(第一)役立ちの中にいる、それは霊的なものである、さらにまた続く者の中にいる、またこれらの者は賢明なものである。
illi autem qui non in primis, et usque in secundis et inde sequentibus sunt, non ita sapientes sunt, sed solum ex moralitate et civilitate externa apparent sicut sint; けれども、彼らは、その者は最初(第一)役立ちの中にいない、またそれでも第二の〔役立ちの〕中に、またここから続くものの中にいる、そのように賢明ではない、しかし道徳(礼儀正しさ)と丁重なこと(礼儀)らだけである、外なるものはそのように見える。
illi qui non in primis et secundis sunt, sed in tertiis et quartis, nihil minus quam sapientes sunt, nam sunt satanae, amant enim solum mundum, et se ex mundo; 彼らは、第一と第二の〔役立ちの〕中にいない者、しかし、第三と第四の〔役立ちの〕中に〔いる〕、決して~ない☆、知恵のある者〔である〕、
なぜなら、サタンであるからである、というのは世だけを愛するから、また世から自分自身を。
nihil minus quamで「決して~でない、ほど遠い」の意味です。
at illi qui modo in quartis sunt, omnium minime sapientes sunt, sunt enim diaboli, quia sibi solis vivunt, et si aliis, est unice propter se. しかし、彼らは、第四の〔役立ちの〕中にだけいる、すべての者の最小に知恵のある(賢明な)者である、というのは、悪魔であるから、自分自身〔のため〕にだけ生きる、またもし他の者〔のため〕になら、〔それでもやはり〕もっぱら自分自身のためである。