原典講読『真のキリスト教』742(原文と直訳[1])

(1) 原文
742. Cum in his erant, venit nuntius a principe, qui invitavit illos ad comedendum panem secum; et simul tunc duo satellites aulae apportabant vestes byssi, et dixerunt, "Induite has, quia nemo ad mensam principis admittitur nisi indutus vestibus caeli."
Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum suum, et introducebantur in hypethrum, ambulatorium palatii, et exspectabant principem; et ibi angelus insertabat illos consortiis cum magnatibus et moderatoribus, qui etiam praestolabantur principem. Et ecce post horulam apertae sunt fores, et per unam latiorem ab occidente viderunt ejus introitum in ordine et pompa processionis: praeibant illum consiliarii a latere, post hos consiliarii a cameris, et post hos primarii ex aula: in horum medio fuit princeps, et post illum aulici variae distinctionis, et ultimo satellites; omnes connumerati ad centum et viginti.
[2.] Angelus stans ante decem novos advenas, ex vestitu tunc apparentes ut inquilini, accessit cum illis ad principem, et reverenter adduxit illos; et princeps in procedendo non moratus, dixit illis, "Venite mecum ad panem."
Et secuti sunt in triclinium, et viderunt mensam magnifice apparatam, in medio ejus excelsam pyramidem ex auro cum centum scutellis in triplici ordine super formis suis, super quibus erant panes saccharini, et musta vinorum concreta, cum aliis lautitiis ex pane et vino confectis; ac per mediam pyramidem scaturivit sicut fons saliens cum vino nectareo, cujus vena ex summitate pyramidis dispersit se, et cyathos implevit. Ad latera hujus excelsae pyramidis erant variae formae caelestes ex auro, super quibus erant patinae et patellae cibis omnis generis refertae: formae caelestes, super quibus erant patinae et patellae, erant formae artis ex sapientia, quae in mundo non aliqua arte exarari, nec voce describi possunt: patinae et patellae erant ex argento, circumcaelatae similibus formis in plano cum sustentaculis suis; cyathi erant ex gemmis pellucentibus. Talis erat apparatus mensae.
 
(2) 直訳
742. Cum in his erant, venit nuntius a principe, qui invitavit illos ad comedendum panem secum; これらの中にいたとき、君主から使者がやって来た、その者は彼らを招待した、自分とパンを食べるために。
et simul tunc duo satellites aulae apportabant vestes byssi, et dixerunt, "Induite has, quia nemo ad mensam principis admittitur nisi indutus vestibus caeli." また一緒にその時、宮廷の二人の従者が亜麻布の衣を携えてきた、また言った、「これらを着よ、だれも君主の食卓へ入れられないからである、天界の衣服を着てでないなら」。
Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum suum, et introducebantur in hypethrum, ambulatorium palatii, et exspectabant principem; また身に付けた、また自分の天使にゆだねた、また中庭の中へ、宮殿の回廊、導き入れられた、また君主を待った。
et ibi angelus insertabat illos consortiis cum magnatibus et moderatoribus, qui etiam praestolabantur principem. またそこに天使は彼らを交わりの中に入れた、高位(重要)者と監督官との、それらの者もまた君主を待っていた。
Et ecce post horulam apertae sunt fores, et per unam latiorem ab occidente viderunt ejus introitum in ordine et pompa processionis: また、見よ、数分後、(両開き)の扉が開かれた、また西(側)からの幅広い一つ(の扉)通って、その入場が見られた、行列の順序正しくまた華麗なもの。
praeibant illum consiliarii a latere, post hos consiliarii a cameris, et post hos primarii ex aula: それを先行した(前を行った)脇から(側近の)顧問官たち、これらの後に部屋の顧問官(宝物の顧問官、会計係)、またこれらの後に宮廷からの主要な者たち。
in horum medio fuit princeps, et post illum aulici variae distinctionis, et ultimo satellites; これらの真ん中に君主がいた、またその後ろに分離されたいろいろな廷臣たち、また最後に護衛たち。
omnes connumerati ad centum et viginti. すべての者は百二十〔人〕まで数えられた。

コメントを残す