(1) 原文
741. Post haec angelus dixit illis, "Nondum est meridies diei; venite mecum in principis nostri hortum, palatio huic contiguum." Et iverunt, ac in introitu dixit, "En hortus magnificus prae hortis in caelesti hac societate."
At responderunt, "Quid dicis? non hic est hortus; videmus modo unam arborem, ac in ramis et in vertice ejus sicut fructus ex auro, et sicut folia ex argento, et horum oras exornatas smaragdis; et sub illa arbore infantes cum alumnis illorum."
Ad haec angelus voce inspirata dixit, "Haec arbor est in medio horti, et a nobis vocatur arbor nostri caeli, et a quibusdam arbor vitae. Sed pergite, et appropinquate, et aperientur oculi vestri, et videbitis hortum."
Ac fecerunt ita, et aperti sunt oculi, et videbant arbores uberrimas fructibus saporis, circumligatas vitibus pampineis, quarum vertices cum fructibus nutabant versus arborem vitae in medio. [2.] Arbores hae in continua serie consitae erant, quae exibat et pergebat in perennes orbes seu gyros sicut perpetuae helicis; erat perfecta helix arborea, in qua species post species continue secundum nobilitates fructuum sequebantur: principium circumgyrationis distabat ab arbore in medio insigni intervallo, ac intervallum coruscabat jubare lucis, ex quo arbores gyri splendebant splendore successivo et continuato a primis ad ultimas: primae arbores erant omnium praestantissimae, fructibus opimis luxuriantes, vocatae paradisiacae, nusquam visae quia non datae nec dabiles in terris mundi naturalis; post has excipiebant arbores olei; post has arbores vini; post has arbores fragrantiae; ac ultimo arbores ligni utiles ad fabricas. Hic et ibi in hac helice arborea seu in hoc gyro erant sedilia formata ex adductis et complicatis propaginibus arborum a tergo, ac opimata et exornata fructibus illarum. In perpetuo illo orbe arboreo erant ostia, quae patebant in floreta, et ab his in vireta, distincta in areas et toros.
[3.] Comites angeli his visis exclamabant, "En caelum in forma: quocunque vertimus acies oculorum nostrorum, influit aliquid caeleste paradisiacum, quod est ineffabile."
His auditis angelus gavisus est, et dixit, "Omnes horti nostri caeli sunt formae repraesentativae seu typi beatitudinum caelestium in suis originibus, et quia influxus harum beatitudinum elevavit mentes vestras, clamavistis, ‘En caelum in forma;‘ at illi, qui non recipiunt illum influxum, spectant paradisiaca haec non aliter quam silvestria; et omnes illi recipiunt influxum, qui in amore usus sunt; at illum non recipiunt, qui in amore gloriae sunt, et non ex usu." Postea exposuit et docuit, quid singula horti istius repraesentabant et significabant.
(2) 直訳
741. Post haec angelus dixit illis, "Nondum est meridies diei; この後、天使は彼らに言った、「まだ~でない、日の正午。
venite mecum in principis nostri hortum, palatio huic contiguum." 私と来い、私たちの君主の庭園の中に、これに宮殿に隣接する」。
Et iverunt, ac in introitu dixit, "En hortus magnificus prae hortis in caelesti hac societate." また行った、そして入り口(門)の中で言った、「見よ! 天界のこれらの社会の中の庭園に比べて(よりも)荘厳な庭園を」。
At responderunt, "Quid dicis? non hic est hortus; しかし、答えた、「何をあなたは言う? これは庭園ではない。
videmus modo unam arborem, ac in ramis et in vertice ejus sicut fructus ex auro, et sicut folia ex argento, et horum oras exornatas smaragdis; 私たちは単に一つの木を見る、そして枝の中にまたその先端の中に金からの実のようなものを、また銀からの葉のようなものを、またそれらのへりはエメラルドで飾られている。
et sub illa arbore infantes cum alumnis illorum." またその木の下に幼児を、彼らの乳母とともに」。
Ad haec angelus voce inspirata dixit, "Haec arbor est in medio horti, et a nobis vocatur arbor nostri caeli, et a quibusdam arbor vitae. これに天使は(息を)吹き込んだ声で言った、「この木は庭園の真ん中にある、また私たちにより、私たちの天界の木と呼ばれている、またある者により、いのちの木と。
Sed pergite, et appropinquate, et aperientur oculi vestri, et videbitis hortum." しかし、進め、また近づけ、するとあなたがたの目が開かれる、また庭園を見る」。
Ac fecerunt ita, et aperti sunt oculi, et videbant arbores uberrimas fructibus saporis, circumligatas vitibus pampineis, quarum vertices cum fructibus nutabant versus arborem vitae in medio. そして、そのように行なわれた、また目が開かれた、また味のある実で豊饒な(たわわに実った)木を見た、ブドウのつるを巻きつけたブドウ(の木)、それらのてっぺんは実とともに真ん中のいのちの木の方向に傾いていた。
[2.] Arbores hae in continua serie consitae erant, quae exibat et pergebat in perennes orbes seu gyros sicut perpetuae helicis; [2] これらの木は連続の連鎖(つながり)の中に植えられていた、それらは出た、また進んだ(伸びた)、永久のらせんのように永続する輪または環の中に。
erat perfecta helix arborea, in qua species post species continue secundum nobilitates fructuum sequebantur: 木の完全ならせんであった、その中に種類の後に種類が実の高品質にしたがって連続的に続いた。
principium circumgyrationis distabat ab arbore in medio insigni intervallo, ac intervallum coruscabat jubare lucis, ex quo arbores gyri splendebant splendore successivo et continuato a primis ad ultimas: 旋回の始まりは真ん中の木から遠く離れている、かなりの隔たりで、そして〔その〕間隔は光の光線できらめいていた、そこから環の木が輝きで輝いた、連続的に配列されて、また続いて、最初から最後まで。
primae arbores erant omnium praestantissimae, fructibus opimis luxuriantes, vocatae paradisiacae, nusquam visae quia non datae nec dabiles in terris mundi naturalis; 最初の木はすべての(中で)最も優秀なものであった、富の実でぜいたくな、楽園の〔木〕と呼ばれる、決して見られない、自然界の地の中に存在しない(do)ので、ありえもしない。
post has excipiebant arbores olei; これらの次にオリーブ油の木が続いた。
post has arbores vini; これらの次にブドウの木。
post has arbores fragrantiae; これらの次に芳ばしい木。
ac ultimo arbores ligni utiles ad fabricas. そして最後に建築に役立つ木材の木。
Hic et ibi in hac helice arborea seu in hoc gyro erant sedilia formata ex adductis et complicatis propaginibus arborum a tergo, ac opimata et exornata fructibus illarum. こことそこに、この木のらせんの中に、またこの輪の中に引き寄せたものから形作られた座席があった、背後から木の横枝で曲げ合わせて、そしてそれらの実で富んでたものと飾られたもので。
In perpetuo illo orbe arboreo erant ostia, quae patebant in floreta, et ab his in vireta, distincta in areas et toros. その永遠の樹木の世界の中に入り口があった、それは花園の中へ引き寄せられた、またこれらから芝地(草地)の中へ、中庭(区画)と床(列)に区切られた。
[3.] Comites angeli his visis exclamabant, "En caelum in forma: [3] 天使の同行者たちは、これらで見られて、叫んだ、「見よ! 形の中の天界を――
quocunque vertimus acies oculorum nostrorum, influit aliquid caeleste paradisiacum, quod est ineffabile." 私たちの目のまなざしをどこへ向けても、天界の楽園の何らかのものが流入する、それは言語に絶する」。
His auditis angelus gavisus est, et dixit, "Omnes horti nostri caeli sunt formae repraesentativae seu typi beatitudinum caelestium in suis originibus, et quia influxus harum beatitudinum elevavit mentes vestras, clamavistis, ‘En caelum in forma; ‘ これらで聞いて、天使はうれしがった、また言った、「私たちの天界の庭園のすべてのものは、天界の幸福の状態の表象または型の形である、その起源から、またこれらの幸福の状態の流入があなたがたの心を高揚させたので、あなたがたは叫んだ、『見よ! 形の中の天界を』。
at illi, qui non recipiunt illum influxum, spectant paradisiaca haec non aliter quam silvestria; しかし、彼らは、その者はその流入を受けない、この楽園を森以外に異なって眺めない。
et omnes illi recipiunt influxum, qui in amore usus sunt; またすべての者は、彼らは流入を受ける、その者は役立ちの愛の中にいる。
at illum non recipiunt, qui in amore gloriae sunt, et non ex usu." しかし、それを受けない、その者は栄光(称賛)の愛の中にいる、また役立ちからでない」。
Postea exposuit et docuit, quid singula horti istius repraesentabant et significabant. その後、説明した、また教えた、何をこの庭園の個々のものが表象するか、また意味するか。
(3) 訳文
741. この後、天使は彼らに言った、「まだ日の正午ではない。私と来い、宮殿に隣接する私たちの君主の庭園の中に」。
また彼らは行った、そして入り口の中で〔天使は〕言った、「見よ! 天界のこれらの社会の中の庭園よりも荘厳な庭園を」。
しかし、答えた、「何をあなたは言うのか? これは庭園ではない。私たちは単に一本の木を、そして枝の中にまたその先端の中に金からできた実のようなものを、また銀からできた葉のようなものを見る、またそれらのへりはエメラルドで飾られている。またその木の下に幼児を、その乳母とともに〔見る〕」。
これに天使は(息を)吹き込んだ声で言った、「この木は庭園の真ん中にあり、私たちにより、私たちの天界の木、またある者により、いのちの木と呼ばれている。
しかし、進め、また近づけ、するとあなたがたの目が開かれ、庭園を見る」。
そして、そのようになった、目が開かれ、風味のある実でたわわに実った木を見た、〔それは〕ブドウのつるを巻きつけたブドウの木、それらのてっぺんは実とともに真ん中のいのちの木の方向に傾いていた。
[2] これらの木は連続の連鎖の中に植えられていた、それらは永久のらせんのように永続する輪または環の中へて出た、伸びた。木の完全ならせんであった、その中に実の品質にしたがって種類の後に種類へと連続的に続いた。旋回の始まりは真ん中の木からかなりの隔たりで遠く離れていた、そして〔その〕間隔は光の光線できらめいていた、そこから環の木が、連続的に配列されて輝き、最初から最後まで続いていた。最初の木はすべての中で実が豊かで、ぜいたくで、最も優れていて、楽園の〔木〕と呼ばれた。〔これは〕自然界の地の中に存在しないし、ありえもしないので決して見られない。
これらの次にオリーブ油の木、これらの次にブドウの木、これらの次に芳ばしい木、そして最後に建築に役立つ木材の木が続いた。
こことそこに、この木のらせんの中に、またこの輪の中に、背後から木の横枝で曲げ合わせて、そしてそれらの実で富んだものと飾られたもので引き寄せたものから形作られた座席があった。
その永遠の樹木の世界の中に花園の中へ、またこれらから区画と列に区切られた芝地の中へ導き入れられる入り口があった。
[3] 天使の同行者たちは、これらを見て、叫んだ、「見よ! 天界の形を――私たちの目のまなざしをどこへ向けても、言語に絶する天界の楽園の何らかのものが流入している」。
これらを聞いて、天使はうれしがって、言った、「私たちの天界の庭園のすべてのものは、その起源から天界の幸福の状態の表象または型の形である、またこれらの幸福の状態の流入があなたがたの心を高揚させたので、あなたがたは叫んだ、『見よ! 形の中の天界を』。しかし、その流入を受けない者は、この楽園を森としか眺めない。また、流入を受けるすべての者は役立ちの愛の中にいる。しかし、それを受けない者は称賛への愛の中に、また役立ちからでない愛の中いる」。
その後、この庭園の個々のものが何を表象し、意味するか、説明し、教えた。