[4.] Tertius dixit, "Idea caeli constans mihi fuit ex loco, et non ex amore; [4] 第三の者が言った、「確固とした(不変の)天界の観念は私に場所からであった、また愛からでない。
quare cum in hunc mundum veni, cupivi cupiditate magna caelum, et vidi ascendentes, et secutus sum illos, et admissus, sed non ultra aliquot passus; それゆえ、私がこの世界にやって来たとき、私は大きな欲求で天界を熱望した、また上っている者を見た、また彼を続いた(sequor)、また入ることを許された、しかしいくつかの歩みを越えなかった。
at cum volui laetificare animum meum ex idea gaudiorum et beatitudinum ibi, ex luce caeli, quae erat candida sicut nix, cujus essentia dicitur esse sapientia, invasit mentem meam stupor, et inde oculos meos caligo, et coepi insanire; しかし、私がそこに楽しみと幸福の状態の観念から私にアニムス(心)を喜ばせることを欲した時、天界の光から、それは雪のように白く輝いた、その本質は知恵であると言われた、私の心☆(メーンス)を無感覚(麻痺)を入り込んだ、またここから私の目を暗黒を、また私は狂い始めた。
☆ 二つの「心」を使い分けていることに注意。
et mox ex calore caeli, qui correspondebat candori lucis istius, cujus essentia dicitur esse amor, palpavit mihi cor, occupavit me anxietas, et cruciabar dolore interiori, et projeci me supinum super humum ibi; またじきに、天界の熱から、それはその白く輝く光に対応した、その本質は愛であることが言われる、私に心(心臓)が速く打った(動悸がした)、私を不安が占めた、また内的な苦痛で苦しめられた(悩まされた)、また私をそこに地面の上に仰向けに投げ出した。
et cum jacui, venit satelles e curia cum mandato, ut me cum lentore deportarent in meam lucem et in meum calorem; また私が横たわっていたとき、集会所から従者が命令とともにやって来た、私をゆっくりとさらっていくように(取り去る)、私の光の中に、また私の熱の中に。
in quae cum veni, rediit mihi spiritus meus et cor meum. その中に、私がやって来たとき、私に私の霊と私の心が戻った。
[5.] Quartus dixit, quod etiam ipse in idea loci, et non in idea amoris de caelo fuerit; [5] 第四の者が言った、自分自身もまた場所の観念の中に、また天界について愛の観念の中にいなかったこと。
et quod "ut primum in mundum spiritualem veni, quaesiverim sapientes, num in caelum liceat ascendere; また、このこと「~するとすぐに、私が霊なkの中にやって来た、私は賢明な者に質問した、天界の中に上ることが許されるか。
qui mihi dixerunt, quod cuivis liceat, sed ut sibi caveant ne dejiciantur. その者たちは私に言った、それぞれの者に許されること、しかし、自分自身に用心するように、投げ落とされないように。
Ad haec risi, et ascendi, credens ego sicut alii, quod omnes in universo mundo receptibiles essent gaudiorum ibi in sua plenitudine: これにほほえんで、また私は上った、私は他の者のように信じて、全世界の中のすべての者は受け入れることができた、そこに楽しさを、その十分の中に。
sed sane cum intus eram, paene exanimatus sum, et ex dolore et inde cruciatu in capite et in corpore, prostravi me humi, et convolvi me sicut serpens admotus igni, et repsi usque ad praecipitium, et per id me dejeci; しかし、実際に(確かに)私が内部にいたとき、ほとんど気絶した、また苦痛とここからの責め苦が頭の中と身体の中に、私を地面にひれ伏した(打倒したprosterno)、また私を火に近づけられたヘビのようにねじ上げた(巻き上げた)、また断崖まで這った、またそれを通して私を投げ落とした。
et postea sublatus sum ab adstantibus infra, et delatus in diversorium, ubi rediit sanitas mihi." また、その後、下方の傍観者により取り上げられた(tollo)、また宿屋(宿泊所)の中に追い払われた☆、そこに私に健康(健全さ)が戻った」。
☆ 「追い払われた」は天界からですが、ここでは「運ばれた」のほうが読みやすいでしょう、すなわち意訳。