(1) 原文
738. Post haec angelus ductor rediit in aedem, ad illos, qui firmiter sibi persuaserant, quod gaudium caeleste et felicitas aeterna sit perpetua glorificatio Dei, ac in aeternum perennans festum; ex causa, quia in mundo crediderant quod tunc visuri sint Deum, et quia vita caeli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum.
His angelus dixit, "Sequimini me, et introducam vos in gaudium vestrum." Et introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat templum, et omnes domus vocabantur aedes sacrae. In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terrae circumjacentis, et inter illos numerum sacerdotum, qui venientes suscipiebant, salutabant, et prehensos manibus ducebant ad portas templi, et inde in aliquas aedes circum templum, et initiabant illos in perennem cultum Dei; dicentes, quod haec urbs sit atrium ad caelum, et quod hujus urbis templum sit introitus ad magnificum et amplissimum templum quod in caelo est, ubi Deus precibus et laudibus ab angelis glorificatur in aeternum: "statuta hic et ibi sunt, quod primum intraturi sint templum, et commoraturi ibi tres dies et tres noctes, et quod post hoc initiamentum ingressuri sint in hujus urbis domus, quae sunt todidem a nobis sanctificatae aedes, et ab aede in aedem, et in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, et recitaturi concionata: omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, et cum consociis loquamini, quam sancta, pia et religiosa."
[2.] Post haec introduxit angelus comitatum suum in templum, quod erat plenum et constipatum multis, qui in magna dignitate in mundo fuerant, et quoque multis ex plebe, et praesidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire. Et dixit angelus, "Est hodie secundus dies, a quo hi ingressi sunt; lustrate illos, et glorificationem Dei illorum videbitis."
Et lustrabant, et viderunt plerosque dormientes, et qui evigilati sunt, oscitantes et oscitantes: et quosdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, et ex nullo relapsu illarum in corpus, sicut facies reclusas a corpore, ita enim sibi apparebant, et inde etiam aliis; quosdam deliros oculis ex perpetua subtractione illorum; verbo, omnes compressos pectore, et lassos spiritu ex taedio, et aversos a pulpito, et clamantes, "Stupescunt aures nostrae, finite conciones, non auditur amplius vox, et incipit fastidiri sonus." Et tunc surrexerunt, et in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, et urgebant in praesidia, et abigebant illa. [3.] His visis, sacerdotes secuti sunt illos, et adjunxerunt se lateribus illorum, docentes et docentes, orantes, suspirantes, dicentes, "Celebrate festum, glorificate Deum, sanctificate vos; in atrio hoc caeli inaugurabimus vos in aeternam glorificationem Dei in magnifico et amplissimo templo quod in caelo est, et sic ad fruitionem aeternae felicitatis." Sed haec ab illis non intellecta, et vix audita sunt, propter hebetudinem ex duorum dierum suspensione mentis, et retentione a domesticis et forensibus. Sed cum se a sacerdotibus avellere conati sunt, sacerdotes apprehendebant brachia illorum, et quoque vestes, urgentes ad aedes, ubi concionata recitarentur; sed frustra; et, clamabant, "Relinquite nos, sentimus in corpore sicut deliquium."
[4.] His dictis, ecce visi sunt quatuor viri in candidis vestibus, et in tiaris; unus ex illis fuerat in mundo archi-episcopus, et tres reliqui fuerant episcopi, nunc facti angeli. Hi convocabant sacerdotes, et allocuti illos dixerunt, "Vidimus vos e caelo cum ovibus his, quomodo vos pascitis illos; pascitis illos usque ad insanias: nescitis quid per glorificationem Dei intelligitur; intelligitur fructus amoris ferre, hoc est, fideliter, sincere, et sedule suae functionis opus facere, hoc enim est amoris Dei, et amoris proximi, et hoc est vinculum societatis, et bonum ejus; per hoc glorificatur Deus, et tunc per cultum statis temporibus. Annon legistis haec Domini verba,
"In hoc glorificatur Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei?" (Joh. xv. 8).
[5.] Vos sacerdotes potestis in cultus glorificatione esse, quia hoc est vestrum munus, et inde est vobis honor, gloria et remuneratio; sed usque vos non potestis plus quam illi in ea glorificatione esse, nisi honor, gloria, et remuneratio una cum vestro munere sint."
His dictis episcopi mandabant custodibus portae, ut intromitterent omnes, et emitterent omnes; "est enim multitudo, qui non aliud gaudium caeleste, quam perpetuum cultum Dei, potuerunt cogitare, quia non sciverunt aliquid de statu caeli."
(2) 直訳
738. Post haec angelus ductor rediit in aedem, ad illos, qui firmiter sibi persuaserant, quod gaudium caeleste et felicitas aeterna sit perpetua glorificatio Dei, ac in aeternum perennans festum; この後、天使、案内者は会館の中に戻った、彼らへ、その者は堅く自分自身に説得させた(確信させた)、天界の楽しさと永遠の幸福は絶え間のない(永続する)神の賛美であること、そして永遠に続く祝祭。
ex causa, quia in mundo crediderant quod tunc visuri sint Deum, et quia vita caeli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum. 理由から、世の中で信じたからである、その時、神を見ることになること、また神の礼拝からの天界の生活は絶え間のない(永続する)安息日と呼ばれるからである。
His angelus dixit, "Sequimini me, et introducam vos in gaudium vestrum." これらの者に天使は言った、「(あなたがたは)私に従え、また私はあなたがたをあなたがたの楽しさの中に導く」。
Et introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat templum, et omnes domus vocabantur aedes sacrae. また、彼らを小さい都へ導いた、その中心に神殿(教会)があった、またすべての家は聖なる会館(公会堂)と呼ばれた。
In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terrae circumjacentis, et inter illos numerum sacerdotum, qui venientes suscipiebant, salutabant, et prehensos manibus ducebant ad portas templi, et inde in aliquas aedes circum templum, et initiabant illos in perennem cultum Dei; その都の中で彼らは地のすべての隅から〔やって来る〕群衆を見た、また彼らの間に〔多〕数の祭司を、その者はやって来る者を受け入れた(引き受けた)、挨拶をした、また、手でつかまえた者を神殿の扉へ導いた、またここから神殿のまわりの何らかの会館の中へ、また彼らを神の永久の礼拝の中に導いた(手ほどきした)。
dicentes, quod haec urbs sit atrium ad caelum, et quod hujus urbis templum sit introitus ad magnificum et amplissimum templum quod in caelo est, ubi Deus precibus et laudibus ab angelis glorificatur in aeternum: 言って、この都は天界への張り出し玄関(前庭)であること、またこの都の神殿は荘厳なまた最も大きい神殿への入り口であること、それは天界の中にある、そこに神は天使たちにより、祈りでまた称賛で、永遠に賛美される――
"statuta hic et ibi sunt, quod primum intraturi sint templum, et commoraturi ibi tres dies et tres noctes, et quod post hoc initiamentum ingressuri sint in hujus urbis domus, quae sunt todidem a nobis sanctificatae aedes, et ab aede in aedem, et in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, et recitaturi concionata: 「標柱がここにそこにある、最初に神殿を入ること、またそこにとどまる、三日と三夜、またこの最初の段階の後、この都の家の中に、それらはそれだけ多くの(同数の)私たち(祭司)により清められた会館である、また会館から会館へ、またそこに群衆とともに交際の中に、祈る者、叫ぶ者また説教を暗唱する者(繰り返して言う者)。
omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, et cum consociis loquamini, quam sancta, pia et religiosa." すべての点で(完全に)あなたがたに用心せよ、あなたがたの中で何かを考えないように、また仲間と(あなたがたは)話す〔な〕、聖なるもの以外に、敬虔なものと宗教的なもの」。
[2.] Post haec introduxit angelus comitatum suum in templum, quod erat plenum et constipatum multis, qui in magna dignitate in mundo fuerant, et quoque multis ex plebe, et praesidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire. [2] この後、天使は自分の従者たちを神殿の中へ導いた、それは満ちていた、また多くのもので群がっていた(ぎっしり詰まっていた)、その者は世の中で大きな地位の中にいた、そしてまた庶民からの多くの者、また守衛が門(入り口)に配置されていた、だれかが三日の滞在の前に去ることを許さないように。
Et dixit angelus, "Est hodie secundus dies, a quo hi ingressi sunt; また、天使は言った、「今日は、二日である、これらの者が入ってそこから。
lustrate illos, et glorificationem Dei illorum videbitis." 彼らを観察せよ、すると、あなたがたは彼らの神の賛美を見る」。
Et lustrabant, et viderunt plerosque dormientes, et qui evigilati sunt, oscitantes et oscitantes: また観察した、大部分の者を見た、居眠りをする者、また目覚めている者、あくびをする者、またあくびをする者――
et quosdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, et ex nullo relapsu illarum in corpus, sicut facies reclusas a corpore, ita enim sibi apparebant, et inde etiam aliis; またある者は神への思考の絶え間のない高揚から、また身体にそれら(思考)の逆戻りが何もない〔こと〕から、身体から顔が隔離しているように〔見える〕、というのは、そのように自分自身に見えるから、またここから他の者にもまた。
quosdam deliros oculis ex perpetua subtractione illorum; ある者は彼らの絶え間のない放心状態から精神錯乱の目で〔見られる〕。
verbo, omnes compressos pectore, et lassos spiritu ex taedio, et aversos a pulpito, et clamantes, "Stupescunt aures nostrae, finite conciones, non auditur amplius vox, et incipit fastidiri sonus." 一言でいえば、すべての者は胸で圧迫された者、また退屈(飽き)から霊(精神)で疲れた者、また説教壇から背いた者、また叫ぶ者〔であった〕、「私たちの耳は鈍った(ぼんやりした)、演説(説教)を終えよ、声はもはや聞かれない、また音声を受けつけなく(嫌い)始めた」。
Et tunc surrexerunt, et in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, et urgebant in praesidia, et abigebant illa. またその時、立ち上がった、また一団(塊)となって門(入り口)へ突進した、それをこじ開けた、また守衛の中に追い立てる、またそれを追い払った。
[3.] His visis, sacerdotes secuti sunt illos, et adjunxerunt se lateribus illorum, docentes et docentes, orantes, suspirantes, dicentes, "Celebrate festum, glorificate Deum, sanctificate vos; [3] これらで見られて、祭司たちは彼らを追った、彼らの〔両〕側から自分自身を加えた、教えて、また教えて、尾のって、ため息をついて、言って、「祭りを祝え、神を賛美せよ、あなたがたを清めよ(神に捧げよ)。
in atrio hoc caeli inaugurabimus vos in aeternam glorificationem Dei in magnifico et amplissimo templo quod in caelo est, et sic ad fruitionem aeternae felicitatis." この天界の張り出し玄関(前庭)の中で私たちはあなたがたを訓練する、神の永遠の賛美の中へ、荘厳なまた最も大きい神殿の中の、それは天界の中にある、またこのように永遠の幸福の享受の中へ」。
Sed haec ab illis non intellecta, et vix audita sunt, propter hebetudinem ex duorum dierum suspensione mentis, et retentione a domesticis et forensibus. しかし、これらは彼らに理解されなかった、またほとんど聞かれなかった、二日間の心の浮遊状態からの知覚力の欠如(鈍さ)ために、また家事(家庭)のことと公共のことからの制止。
Sed cum se a sacerdotibus avellere conati sunt, sacerdotes apprehendebant brachia illorum, et quoque vestes, urgentes ad aedes, ubi concionata recitarentur; しかし、祭司から離れようと(自分自身を引き離すことを)努力するとき、祭司は彼らの腕をつかまえた、そしてまた衣服を、会館へと追い立てて、そこに説教が暗唱される(繰り返して言われる)。
sed frustra; しかし、むだに(むなしく)。
et, clamabant, "Relinquite nos, sentimus in corpore sicut deliquium." また、叫んだ、「私たちを残せ(そのままにせよ)、私たちは身体の中で気絶を感じる」。