原典講読『真のキリスト教』738(原文と直訳[3]まで)

(1) 原文
738. Post haec angelus ductor rediit in aedem, ad illos, qui firmiter sibi persuaserant, quod gaudium caeleste et felicitas aeterna sit perpetua glorificatio Dei, ac in aeternum perennans festum; ex causa, quia in mundo crediderant quod tunc visuri sint Deum, et quia vita caeli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum.
His angelus dixit, "Sequimini me, et introducam vos in gaudium vestrum." Et introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat templum, et omnes domus vocabantur aedes sacrae. In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terrae circumjacentis, et inter illos numerum sacerdotum, qui venientes suscipiebant, salutabant, et prehensos manibus ducebant ad portas templi, et inde in aliquas aedes circum templum, et initiabant illos in perennem cultum Dei; dicentes, quod haec urbs sit atrium ad caelum, et quod hujus urbis templum sit introitus ad magnificum et amplissimum templum quod in caelo est, ubi Deus precibus et laudibus ab angelis glorificatur in aeternum: "statuta hic et ibi sunt, quod primum intraturi sint templum, et commoraturi ibi tres dies et tres noctes, et quod post hoc initiamentum ingressuri sint in hujus urbis domus, quae sunt todidem a nobis sanctificatae aedes, et ab aede in aedem, et in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, et recitaturi concionata: omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, et cum consociis loquamini, quam sancta, pia et religiosa."
[2.] Post haec introduxit angelus comitatum suum in templum, quod erat plenum et constipatum multis, qui in magna dignitate in mundo fuerant, et quoque multis ex plebe, et praesidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire. Et dixit angelus, "Est hodie secundus dies, a quo hi ingressi sunt; lustrate illos, et glorificationem Dei illorum videbitis."
Et lustrabant, et viderunt plerosque dormientes, et qui evigilati sunt, oscitantes et oscitantes: et quosdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, et ex nullo relapsu illarum in corpus, sicut facies reclusas a corpore, ita enim sibi apparebant, et inde etiam aliis; quosdam deliros oculis ex perpetua subtractione illorum; verbo, omnes compressos pectore, et lassos spiritu ex taedio, et aversos a pulpito, et clamantes, "Stupescunt aures nostrae, finite conciones, non auditur amplius vox, et incipit fastidiri sonus." Et tunc surrexerunt, et in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, et urgebant in praesidia, et abigebant illa. [3.] His visis, sacerdotes secuti sunt illos, et adjunxerunt se lateribus illorum, docentes et docentes, orantes, suspirantes, dicentes, "Celebrate festum, glorificate Deum, sanctificate vos; in atrio hoc caeli inaugurabimus vos in aeternam glorificationem Dei in magnifico et amplissimo templo quod in caelo est, et sic ad fruitionem aeternae felicitatis." Sed haec ab illis non intellecta, et vix audita sunt, propter hebetudinem ex duorum dierum suspensione mentis, et retentione a domesticis et forensibus. Sed cum se a sacerdotibus avellere conati sunt, sacerdotes apprehendebant brachia illorum, et quoque vestes, urgentes ad aedes, ubi concionata recitarentur; sed frustra; et, clamabant, "Relinquite nos, sentimus in corpore sicut deliquium."
[4.] His dictis, ecce visi sunt quatuor viri in candidis vestibus, et in tiaris; unus ex illis fuerat in mundo archi-episcopus, et tres reliqui fuerant episcopi, nunc facti angeli. Hi convocabant sacerdotes, et allocuti illos dixerunt, "Vidimus vos e caelo cum ovibus his, quomodo vos pascitis illos; pascitis illos usque ad insanias: nescitis quid per glorificationem Dei intelligitur; intelligitur fructus amoris ferre, hoc est, fideliter, sincere, et sedule suae functionis opus facere, hoc enim est amoris Dei, et amoris proximi, et hoc est vinculum societatis, et bonum ejus; per hoc glorificatur Deus, et tunc per cultum statis temporibus. Annon legistis haec Domini verba,
 
"In hoc glorificatur Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei?" (Joh. xv. 8).
 
[5.] Vos sacerdotes potestis in cultus glorificatione esse, quia hoc est vestrum munus, et inde est vobis honor, gloria et remuneratio; sed usque vos non potestis plus quam illi in ea glorificatione esse, nisi honor, gloria, et remuneratio una cum vestro munere sint."
His dictis episcopi mandabant custodibus portae, ut intromitterent omnes, et emitterent omnes; "est enim multitudo, qui non aliud gaudium caeleste, quam perpetuum cultum Dei, potuerunt cogitare, quia non sciverunt aliquid de statu caeli."
 
(2) 直訳
738. Post haec angelus ductor rediit in aedem, ad illos, qui firmiter sibi persuaserant, quod gaudium caeleste et felicitas aeterna sit perpetua glorificatio Dei, ac in aeternum perennans festum; この後、天使、案内者は会館の中に戻った、彼らへ、その者は堅く自分自身に説得させた(確信させた)、天界の楽しさと永遠の幸福は絶え間のない(永続する)の賛美であること、そして永遠に続く祝祭。
ex causa, quia in mundo crediderant quod tunc visuri sint Deum, et quia vita caeli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum. 理由から、世の中で信じたからである、その時、神を見ることになること、また神の礼拝からの天界の生活は絶え間のない(永続する)安息日と呼ばれるからである。
His angelus dixit, "Sequimini me, et introducam vos in gaudium vestrum." これらの者に天使は言った、「(あなたがたは)私に従え、また私はあなたがたをあなたがたの楽しさの中に導く」。
Et introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat templum, et omnes domus vocabantur aedes sacrae. また、彼らを小さい都へ導いた、その中心に神殿(教会)があった、またすべての家は聖なる会館(公会堂)と呼ばれた。
In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terrae circumjacentis, et inter illos numerum sacerdotum, qui venientes suscipiebant, salutabant, et prehensos manibus ducebant ad portas templi, et inde in aliquas aedes circum templum, et initiabant illos in perennem cultum Dei; その都の中で彼らは地のすべての隅から〔やって来る〕群衆を見た、また彼らの間に〔多〕数の祭司を、その者はやって来る者を受け入れた(引き受けた)、挨拶をした、また、手でつかまえた者を神殿の扉へ導いた、またここから神殿のまわりの何らかの会館の中へ、また彼らを神の永久の礼拝の中に導いた(手ほどきした)
dicentes, quod haec urbs sit atrium ad caelum, et quod hujus urbis templum sit introitus ad magnificum et amplissimum templum quod in caelo est, ubi Deus precibus et laudibus ab angelis glorificatur in aeternum: 言って、この都は天界への張り出し玄関(前庭)あること、またこの都の神殿は荘厳なまた最も大きい神殿への入り口であること、それは天界の中にある、そこに神は天使たちにより、祈りでまた称賛で、永遠に賛美される――
"statuta hic et ibi sunt, quod primum intraturi sint templum, et commoraturi ibi tres dies et tres noctes, et quod post hoc initiamentum ingressuri sint in hujus urbis domus, quae sunt todidem a nobis sanctificatae aedes, et ab aede in aedem, et in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, et recitaturi concionata: 「標柱がここにそこにある、最初に神殿を入ること、またそこにとどまる、三日と三夜、またこの最初の段階の後、この都の家の中に、それらはそれだけ多くの(同数の)私たち(祭司)により清められた会館である、また会館から会館へ、またそこに群衆とともに交際の中に、祈る者、叫ぶ者また説教を暗唱する者(繰り返して言う者)。
omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, et cum consociis loquamini, quam sancta, pia et religiosa." すべての点で(完全に)なたがたに用心せよ、あなたがたの中で何かを考えないように、また仲間と(あなたがたは)話す〔な〕、聖なるもの以外に、敬虔なものと宗教的なもの」。
[2.] Post haec introduxit angelus comitatum suum in templum, quod erat plenum et constipatum multis, qui in magna dignitate in mundo fuerant, et quoque multis ex plebe, et praesidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire. [2] この後、天使は自分の従者たちを神殿の中へ導いた、それは満ちていた、また多くのもので群がっていた(ぎっしり詰まっていた)、その者は世の中で大きな地位の中にいた、そしてまた庶民からの多くの者、また守衛が門(入り口)に配置されていた、だれかが三日の滞在の前に去ることを許さないように。
Et dixit angelus, "Est hodie secundus dies, a quo hi ingressi sunt; また、天使は言った、「今日は、二日である、これらの者が入ってそこから。
lustrate illos, et glorificationem Dei illorum videbitis." 彼らを観察せよ、すると、あなたがたは彼らの神の賛美を見る」。
Et lustrabant, et viderunt plerosque dormientes, et qui evigilati sunt, oscitantes et oscitantes: また観察した、大部分の者を見た、居眠りをする者、また目覚めている者、あくびをする者、またあくびをする者――
et quosdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, et ex nullo relapsu illarum in corpus, sicut facies reclusas a corpore, ita enim sibi apparebant, et inde etiam aliis; またある者は神への思考の絶え間のない高揚から、また身体にそれら(思考)の逆戻りが何もない〔こと〕から、身体から顔が隔離しているように〔見える〕、というのは、そのように自分自身に見えるから、またここから他の者にもまた。
quosdam deliros oculis ex perpetua subtractione illorum; ある者は彼らの絶え間のない放心状態から精神錯乱の目で〔見られる〕。
verbo, omnes compressos pectore, et lassos spiritu ex taedio, et aversos a pulpito, et clamantes, "Stupescunt aures nostrae, finite conciones, non auditur amplius vox, et incipit fastidiri sonus." 一言でいえば、すべての者は胸で圧迫された者、また退屈(飽き)から霊(精神)で疲れた者、また説教壇から背いた者、また叫ぶ者〔であった〕、「私たちの耳は鈍った(ぼんやりした)、演説(説教)を終えよ、声はもはや聞かれない、また音声を受けつけなく(嫌い)始めた」。
Et tunc surrexerunt, et in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, et urgebant in praesidia, et abigebant illa. またその時、立ち上がった、また一団(塊)となって門(入り口)へ突進した、それをこじ開けた、また守衛の中に追い立てる、またそれを追い払った。
[3.] His visis, sacerdotes secuti sunt illos, et adjunxerunt se lateribus illorum, docentes et docentes, orantes, suspirantes, dicentes, "Celebrate festum, glorificate Deum, sanctificate vos; [3] これらで見られて、祭司たちは彼らを追った、彼らの〔両〕側から自分自身を加えた、教えて、また教えて、尾のって、ため息をついて、言って、「祭りを祝え、神を賛美せよ、あなたがたを清めよ(神に捧げよ)
in atrio hoc caeli inaugurabimus vos in aeternam glorificationem Dei in magnifico et amplissimo templo quod in caelo est, et sic ad fruitionem aeternae felicitatis." この天界の張り出し玄関(前庭)の中で私たちはあなたがたを訓練する、神の永遠の賛美の中へ、荘厳なまた最も大きい神殿の中の、それは天界の中にある、またこのように永遠の幸福の享受の中へ」。
Sed haec ab illis non intellecta, et vix audita sunt, propter hebetudinem ex duorum dierum suspensione mentis, et retentione a domesticis et forensibus. しかし、これらは彼らに理解されなかった、またほとんど聞かれなかった、二日間の心の浮遊状態からの知覚力の欠如(鈍さ)ために、また家事(家庭)のことと公共のことからの制止。
Sed cum se a sacerdotibus avellere conati sunt, sacerdotes apprehendebant brachia illorum, et quoque vestes, urgentes ad aedes, ubi concionata recitarentur; しかし、祭司から離れようと(自分自身を引き離すことを)力するとき、祭司は彼らの腕をつかまえた、そしてまた衣服を、会館へと追い立てて、そこに説教が暗唱される(繰り返して言われる)
sed frustra; しかし、むだに(むなしく)
et, clamabant, "Relinquite nos, sentimus in corpore sicut deliquium." また、叫んだ、「私たちを残せ(そのままにせよ)、私たちは身体の中で気絶を感じる」。

原典講読『真のキリスト教』738(直訳[4],[5]と訳文)

[4.] His dictis, ecce visi sunt quatuor viri in candidis vestibus, et in tiaris; [4] これらで言われて、見よ、四人の男が見られた、白く輝く衣服で、また司教冠の中に。
unus ex illis fuerat in mundo archi-episcopus, et tres reliqui fuerant episcopi, nunc facti angeli. 彼らからの一人は世の中で大司教であった、また残りの三人は司教であった、今や、天使にされた。
Hi convocabant sacerdotes, et allocuti illos dixerunt, "Vidimus vos e caelo cum ovibus his, quomodo vos pascitis illos; これらの者が祭司たちを呼び集めた、また彼らに話しかけて、言った、「私たちはあなたがたを天界から見た、これらの羊とともに、どのようにあなたがたが彼らを飼っている(牧している)か。
pascitis illos usque ad insanias: あなたがたは彼らを狂気へまでも飼っている(牧している)
nescitis quid per glorificationem Dei intelligitur; あなたがたは知らない、神の賛美によって何が意味されるか。
intelligitur fructus amoris ferre, hoc est, fideliter, sincere, et sedule suae functionis opus facere, hoc enim est amoris Dei, et amoris proximi, et hoc est vinculum societatis, et bonum ejus; 愛の実を結ぶことが意味される、すなわち、忠実に、誠実に、また勤勉に、自分の職務(役目)の働きを行なうこと、というのは、これが神の愛のものであるから、また隣人(の)愛の(もの)、またこれが社会を結びつけるもの(きずな)である、またその善。
per hoc glorificatur Deus, et tunc per cultum statis temporibus. このことによって神は賛美される、またその時、定められた時の礼拝によって。
Annon legistis haec Domini verba, あなたがたは主のこのことばを読んでいないのか?
 
"In hoc glorificatur Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei?" (Joh. xv. 8). 「このことの中でわたしの父は賛美される(栄光を受ける)、あなたがたが多くの実を結ぶこと、またあなたがたがわたしの弟子に戻す(なる)(?)」(ヨハネ15:8)
 
[5.] Vos sacerdotes potestis in cultus glorificatione esse, quia hoc est vestrum munus, et inde est vobis honor, gloria et remuneratio; [5] あなたがた、祭司たちは、礼拝の中で賛美の中にいることができる、これがあなたがたの職務(役目)であるので、またここからあなたがたに名誉、栄光また報酬がある。
sed usque vos non potestis plus quam illi in ea glorificatione esse, nisi honor, gloria, et remuneratio una cum vestro munere sint." しかしそれでも、あなたがたはそれ(に)以上にさらに、その賛美の中にいることができない、名誉、栄光また報酬がないなら、一緒にあなたがたに職務である」。
His dictis episcopi mandabant custodibus portae, ut intromitterent omnes, et emitterent omnes; これらで言われて、司教は門(入り口)の守衛に命令した、すべての者が入るように、またすべての者が出る。
"est enim multitudo, qui non aliud gaudium caeleste, quam perpetuum cultum Dei, potuerunt cogitare, quia non sciverunt aliquid de statu caeli." 「というのは、群衆(大勢)がいるから、その者は天界の何らかの楽しさを、神の絶え間のない礼拝以外に、考えることができないから、天界の状態について何も知らないので」。
 
(3) 訳文
738. この後、案内役の天使は会館の中へ、天界の楽しさと永遠の幸福は絶え間のないの賛美であり、そして永遠に続く祝祭であることを堅く確信した者のもとに戻った。その理由は、世の中で、その時、神を見ることになることを信じたから、また神の礼拝からの天界の生活は絶え間のない安息日と呼ばれるからである。
 これらの者に天使は言った、「私に従え、私はあなたがたをあなたがたの楽しさの中に導く」。
 また、彼らを小さい都へ導いた、その中心に神殿(教会)があった、またすべての家は聖なる会館と呼ばれた。
 その都の中で彼らは地のすべての隅から〔やって来る〕群衆を、また彼らの間に〔多〕数の祭司を見た、その者はやって来る者を受け入れ、挨拶をし、また、手でつかまえた者を神殿の扉へ導いた、またここから神殿のまわりの何らかの会館の中へ、また彼らを神の永久の礼拝の中に導いた。この都は天界への張り出し玄関ある、またこの都の神殿は天界にある荘厳なまた最も大きい神殿への入り口であること、そこに神は天使たちにより、祈りでまた称賛で、永遠に賛美される、と言って――「標柱がここにそこにある。最初に神殿を入ること、またそこに三日三晩とどまる、またこの最初の段階の後、この都の家の中に、それらはそれだけ多くの(同数の)私たち(祭司)により清められた会館であり、会館から会館へ、またそこに、祈り、叫び、説教を唱える群衆とともに交際の中に〔入らなければならないことが書かれている〕――すべての点で(完全に)なたがたは、あなたがたの中で聖なるもの、敬虔なものと宗教的なもの以外に、何かを考えないように、また仲間と話さないように用心せよ」。
 [2] この後、天使は自分の従者たちを神殿の中へ導いた、それは、また多くの者で満ち、ぎっしり詰まっていた、その者は世の中で大きな地位の中にいた、そしてまた庶民からの多くの者であった、また守衛が、だれかが三日の滞在の前に去ることを許さないように門(入り口)に配置されていた。
 また、天使は言った、「今日は、これらの者が入ってから二日である。彼らを観察せよ、すると、あなたがたは彼らの神の賛美を見る」。
 また観察した、大部分の者を見た、居眠りをする者、また目覚めている者、あくびをする者、またあくびをする者――またある者は神への思考の絶え間のない高揚から、またそれら(思考)の逆戻りが身体に何もない〔こと〕から、身体から顔が隔離しているように〔見えた〕、というのは、そのように自分自身に、またここから他の者にもまた見えるから。ある者の目は、彼らの絶え間のない放心状態から精神が錯乱しているように〔見えた〕。 一言でいえば、すべての者は胸が圧迫された者、また飽きてしまって霊(精神)が疲れた者、また説教壇から背いた者、また叫ぶ者〔であった〕、「私たちの耳は鈍った、説教を終えよ、声はもはや聞かれない、音声を受けつけなり始めた」。
 またその時、立ち上がり、一団となって門(入り口)へ突進し、それをこじ開けた、また守衛の中に追い立て、追い払った。
 [3] これらを見て、祭司たちは彼らを追い、彼らの〔両〕側からつき添い、教えてまた教えて、祈って、ため息をついて、言った、「祭りを祝え、神を賛美せよ、あなたがたを神に捧げよ。この天界の張り出し玄関の中で私たちはあなたがたを、神の永遠の賛美の中へ、天界の中にある荘厳なまた最も大きい神殿の中へ、またこのように永遠の幸福の享受の中へと訓練する」。
 しかし、これらは彼らに理解されなかった、またほとんど聞かれなかった、二日間の心の浮遊状態からの知覚力の欠如、また家事のことと公共のことからの制止ためにである。
 しかし、祭司から離れようと力するとき、祭司は彼らの腕を、そしてまた衣服をつかまえ、そこに説教が唱えられる会館へと追い立てた。しかし、むだだった。彼らは叫んだ、「私たちをそのままにせよ、私たちは身体の中に気絶を感じる」。
 [4] これらが言われて、見よ、四人の男が、白く輝く衣服で、また司教冠で見られた。彼らからの一人は世の中で大司教、また残りの三人は司教であった、今や、天使にされた。
 これらの者が祭司たちを呼び集め、彼らに話しかけて、言った、「私たちはあなたがたを天界から見た、これらの羊とともに、どのようにあなたがたが彼らを牧しているか。あなたがたは彼らを狂気へとまでも牧している。あなたがたは、神の賛美によって何が意味されるか知らない。〔神への賛美によって〕愛の実を結ぶことが意味される、すなわち、忠実に、誠実に、また勤勉に、自分の職務(役目)の働きを行なうことである、というのは、これが神の愛のもの、また隣人愛のものであるから、またこれが社会のきずな、またその善あるからである。このことによって、また定められた時の礼拝によって、その時、神は賛美される。
 あなたがたは主のこのことばを読んでいないのか?
 
「あなたがたが多くの実を結ぶ、またあなたがたがわたしの弟子になる、このことの中でわたしの父は賛美される」(ヨハネ15:8)
 
 [5] あなたがた祭司たちは、礼拝の中で賛美の中にいることができる、これがあなたがたの役目であるので、またここからあなたがたに名誉・栄光・報酬がある。しかしそれでも、あなたがたに職務と一緒に名誉・栄光・報酬がないなら、あなたがたはそれ以上にさらに、その賛美の中にいることができない」。
 これらが言われて、司教は門(入り口)の守衛に、すべての者が入る、またすべての者が出るように命令した。「というのは、天界の状態について何も知らないので、天界の何らかの楽しさを、神の絶え間のない礼拝以外に考えることができない群衆(大勢)がいるからである」。

原典講読『真のキリスト教』739(原文と直訳[3]まで)

(1) 原文
739. Post haec angelus cum suis comitibus rediit ad locum conventus, a quo cohortes sapientum nondum recesserunt, et ibi ad se vocavit illos, qui crediderunt, quod gaudium caeleste et felicitas aeterna sit modo intromissio in caelum, ac intromissio ex Divina gratia; et quod tunc gaudium sit illis, similiter ut in mundo est illis qui in aulas regum diebus festivitatis, aut in nuptias invitati, ingrediuntur.
His dixit angelus, "Manete hic aliquantisper, et sonabo tuba, et huc venient incluti fama sapientiae in spiritualibus ecclesiae." Post aliquot horas aderant novem viri, quisque insignitus lauru, adorea famae suae; hos angelus introduxit in aedem conventus, in qua omnes prius convocati aderant; in horum praesentia angelus allocutus novem laureatos, dixit, "Scio quod vobis ex voto vestro secundum ideam vestram, datum sit ascendere in caelum, et quod redieritis in inferiorem hanc seu subcaelestem terram, cum plena scientia de statu caeli; commemorate itaque, quale vobis visum est caelum."
[2.] Et responderunt in ordine; et dixit primus, "Idea mea de caelo a prima pueritia usque ad finem vitae in mundo, fuerat, quod esset locus omnium beatitudinum, faustitatum, jucunditatum, amoenitatum, et voluptatum; et quod si intromitterer, talium felicitatum aura circumfunderer, et pleno pectore haurirem illa, sicut sponsus cum celebrat nuptias, ac cum intrat thalamum cum sponsa: in hac idea ascendi in caelum, et transivi primas custodias, et quoque secundas; at cum ad tertias veni, alloquebatur me custodiarum praefectus, et dixit, "Quis es, amice?" Et respondi, Estne hic caelum? Huc ex voto desiderii mei ascendi; intromitte quaeso; ac intromisit. Et vidi angelos in vestibus albis, et hi me circumibant, et lustrabant, et murmurabant hoc, "En novum hospitem non indutum veste caeli;" et ego haec audivi, et cogitavi, Hoc apparet mihi simile cum illo, de quo Dominus dicit, quod absque veste nuptiali intraverit in nuptias; et dixi. Date mihi tales vestes; at riserunt: et tunc accurrit unus ex curia cum mandato, "Exuite illum nudum, ejicite illum, et projicite vestes ejus post illum;" et sic ejectus sum."
[3.] Secundus in ordine dixit, "Ego credidi sicut ille, quod si modo intromitterer in caelum, quod supra caput meum est, circumfluerent me gaudia, et animarem illa in aeternum: optato etiam potitus sum; at angeli, me viso, aufugerunt, et inter se dixerunt, "Quid hoc portentum? quomodo huc venit avis noctis?" Et actualiter sensi mutationem ab homine, tametsi non mutatus sum; hoc mihi erat ex attractione caelestis atmosphaerae. At mox accurrit unus ex curia cum mandato, ut duo famuli educerent me, et reducerent per viam ascensus, usque ad domum meam; et cum domi eram, apparui aliis et mihi sicut homo."
[4.] Tertius dixit, "Idea caeli constans mihi fuit ex loco, et non ex amore; quare cum in hunc mundum veni, cupivi cupiditate magna caelum, et vidi ascendentes, et secutus sum illos, et admissus, sed non ultra aliquot passus; at cum volui laetificare animum meum ex idea gaudiorum et beatitudinum ibi, ex luce caeli, quae erat candida sicut nix, cujus essentia dicitur esse sapientia, invasit mentem meam stupor, et inde oculos meos caligo, et coepi insanire; et mox ex calore caeli, qui correspondebat candori lucis istius, cujus essentia dicitur esse amor, palpavit mihi cor, occupavit me anxietas, et cruciabar dolore interiori, et projeci me supinum super humum ibi; et cum jacui, venit satelles e curia cum mandato, ut me cum lentore deportarent in meam lucem et in meum calorem; in quae cum veni, rediit mihi spiritus meus et cor meum.
[5.] Quartus dixit, quod etiam ipse in idea loci, et non in idea amoris de caelo fuerit; et quod "ut primum in mundum spiritualem veni, quaesiverim sapientes, num in caelum liceat ascendere; qui mihi dixerunt, quod cuivis liceat, sed ut sibi caveant ne dejiciantur. Ad haec risi, et ascendi, credens ego sicut alii, quod omnes in universo mundo receptibiles essent gaudiorum ibi in sua plenitudine: sed sane cum intus eram, paene exanimatus sum, et ex dolore et inde cruciatu in capite et in corpore, prostravi me humi, et convolvi me sicut serpens admotus igni, et repsi usque ad praecipitium, et per id me dejeci; et postea sublatus sum ab adstantibus infra, et delatus in diversorium, ubi rediit sanitas mihi."
[6.] Reliqui quinque etiam narraverunt mirabilia de suis ascensibus in caelum; et comparabant mutationes statuum suae vitae, cum statu piscium dum elevantur ab aquis in aerem, et cum statu avium in aethere; et dixerunt, quod post duras illas sortes, non concupiverint amplius caelum, sed modo consortem vitam cum sui similibus ubicunque sunt; et quod sciant, quod in mundo spirituum, ubi nos sumus, omnes prius praeparentur, boni ad caelum, et mali ad infernum, et quod cum praeparati sunt, videant vias sibi apertas ad societates sui similium, cum quibus in aeternum mansuri sunt, et quod has vias tunc intrent cum jucundo, quia sunt viae amoris illorum.
Omnes ex prima convocatione audientes haec, etiam fassi sunt, quod nec illis alia idea de caelo fuerit, quam sicut de loco, ubi pleno ore circumflua gaudia in aeternum sorberent. [7.] Post haec angelus tubae dixit illis, "Videtis nunc quod gaudia caeli et felicitas aeterna non sint loci, sed quod sint status vitae hominis; ac status vitae caelestis est ex amore et sapientia; et quia usus est duorum illorum continens, est status vitae caelestis ex conjunctione illorum in usu: idem est, si dicatur charitas, fides et bonum opus, quoniam charitas est amor, fides est veritas ex qua sapientia, et bonum opus est usus: praeterea in mundo nostro spirituali sunt loca sicut in mundo naturali, alioqui non forent habitationes et distinctae mansiones, at usque locus ibi non est locus, sed est apparentia loci secundum statum amoris et sapientiae, seu charitatis et fidei. [8.] Omnis, qui fit angelus, intus in se portat suum caelum, quia sui caeli amorem; nam homo a creatione est minima effigies, imago et typus caeli magni; forma humana non aliud est; quare quisque venit in societatem caeli, cujus forma in singulari effigie est; idcirco cum intrat in illam societatem, intrat in correspondentem sibi formam, ita sicut a se in se illam, et sicut ab illa in illam in se, ac trahit vitam ejus ut suam, ac suam ut ejus; est unaquaevis societas sicut commune, ac angeli ibi sunt sicut partes similares, ex quibus commune coexistit. Ex his nunc sequitur, quod qui in malis et inde falsis sunt, in se formaverint effigiem inferni, et haec cruciatur in caelo ex influxu et violentia activitatis oppositi in oppositum; amor enim infernalis est oppositus amori caelesti, et inde jucunda duorum amorum illorum collidunt inter se sicut hostes, et necant se cum congrediuntur."
 
(2) 直訳
739. Post haec angelus cum suis comitibus rediit ad locum conventus, a quo cohortes sapientum nondum recesserunt, et ibi ad se vocavit illos, qui crediderunt, quod gaudium caeleste et felicitas aeterna sit modo intromissio in caelum, ac intromissio ex Divina gratia; これらの後、天使は自分の仲間と集会の場所へ戻った、そこからは賢明な者の集団がまだ去っていなかった、またそこに、自分に彼らを呼んだ、その者は信じた、天界の楽しさと永遠の幸福は単に天界の中へ入ることであること、そして神的な恵みから入いること。
et quod tunc gaudium sit illis, similiter ut in mundo est illis qui in aulas regum diebus festivitatis, aut in nuptias invitati, ingrediuntur. またその時、彼らに楽しさがあること、同様に、世の中で彼らにあるような、その者は祝祭の日に王の宮廷に、または招待された結婚式に、入る。
His dixit angelus, "Manete hic aliquantisper, et sonabo tuba, et huc venient incluti fama sapientiae in spiritualibus ecclesiae." これらの者に天使は言った、「とどまれ(待て)ここに、しばらくの間、また私はらっぱを聞こえるようにする、またここへ賢明さで評判の有名な者がやって来る」。
Post aliquot horas aderant novem viri, quisque insignitus lauru, adorea famae suae; いくつかの(一)時間の後、九人の男が近づいた、それぞれの者が月桂冠で飾られた、自分の名声の賞。
hos angelus introduxit in aedem conventus, in qua omnes prius convocati aderant; これらの者を天使は集会の会館の中に導き入れた、その中へすべての者は以前に招集されて近づいた。
in horum praesentia angelus allocutus novem laureatos, dixit, "Scio quod vobis ex voto vestro secundum ideam vestram, datum sit ascendere in caelum, et quod redieritis in inferiorem hanc seu subcaelestem terram, cum plena scientia de statu caeli; これらの者の居合わす中で、天使は月桂冠の九人に話しかけて、言った、「私は知っている、あなたがたに、あなたがたの観念にしたがってあなたがたの欲望から天界の中に上ることが与えられたこと、またこの低いものの中にあなたがたが戻ったこと、または天界の下の地、天界の状態について十分な知識とともに。
commemorate itaque, quale vobis visum est caelum." そこで、話せ、あなたがたに見られた天界、性質(どのようなものか)」。
[2.] Et responderunt in ordine; また順に答えた。
et dixit primus, "Idea mea de caelo a prima pueritia usque ad finem vitae in mundo, fuerat, quod esset locus omnium beatitudinum, faustitatum, jucunditatum, amoenitatum, et voluptatum; [2] 最初の者が言った、「天界についての私の観念は、世の中で少年期の最初からいのちの終わりまで、~であった、場所であったこと、すべての幸福の状態(の)、至福(幸せ)、快さ、楽しさ、また快楽。
et quod si intromitterer, talium felicitatum aura circumfunderer, et pleno pectore haurirem illa, sicut sponsus cum celebrat nuptias, ac cum intrat thalamum cum sponsa: また、もし入れられるなら、このような幸福のオーラがあたりを流れる、また十分に胸でそれらを吸収する(取り入れる)、結婚式を祝うときの花婿のような、そして花嫁と寝室に入るとき。
in hac idea ascendi in caelum, et transivi primas custodias, et quoque secundas; この観念の中で私は天界の中へ上った、また最初の守衛を通り過ぎた、そしてまた第二のものを。
at cum ad tertias veni, alloquebatur me custodiarum praefectus, et dixit, "Quis es, amice?" しかし、第三のもの(守衛)にやって来たとき、守衛の長官が私を話しかけた、また言った、「あなたはだれであるか? 友よ」
Et respondi, Estne hic caelum? また、私は答えた、ここは天界ではないのか?
Huc ex voto desiderii mei ascendi; ここへ、私の願いの欲望から、私は上った。
intromitte quaeso; 入れよ、どうぞ(お願いします)
ac intromisit. そして、入れた(入場を許した)
Et vidi angelos in vestibus albis, et hi me circumibant, et lustrabant, et murmurabant hoc, "En novum hospitem non indutum veste caeli;" また、私は白い衣の中の天使(たち)を見た、またこれらの者は私を回って歩いた、また調べた、またこのことをつぶやいた(不平を言った)、「見よ、新しい訪問客を、天界の衣服を着ていない」。
et ego haec audivi, et cogitavi, Hoc apparet mihi simile cum illo, de quo Dominus dicit, quod absque veste nuptiali intraverit in nuptias; また私はこのことを聞いた、また考えた、このことは私に彼と同様に見える、その者について主は言った、婚礼の服装なしに結婚式に入ったこと。
et dixi. また私は言った。☆
ここは印刷がかすれてコンマがピリオッドに見えるようです。コンマが正しいでしょう、初版はコンマです。
Date mihi tales vestes; 私にそのような衣(衣服)を与えよ
at riserunt: しかし、彼らはほほえんだ。
et tunc accurrit unus ex curia cum mandato, "Exuite illum nudum, ejicite illum, et projicite vestes ejus post illum;" またその時、集会所(会館)から命令とともにある者が走り寄った、「彼を裸を取り去れ(脱がせよ)、彼を投げ出せ、また彼の衣服を、その後、投げよ」。
et sic ejectus sum." またこのように私は投げ出された」。
[3.] Secundus in ordine dixit, "Ego credidi sicut ille, quod si modo intromitterer in caelum, quod supra caput meum est, circumfluerent me gaudia, et animarem illa in aeternum: [3] 順に第二の者が言った、「私はそれのように信じた、もし、単に天界の中に入れられるなら、それは私の頭の上方にある、私を楽しさが、また息(霊魂)それがあたりを流れる、永遠に。
optato etiam potitus sum; 望ましいものもまた私は得た。
at angeli, me viso, aufugerunt, et inter se dixerunt, "Quid hoc portentum? しかし、天使たちは、私を見て、逃げ去った、また互いに(自分たちの間で)言った、「何か、この異常なもの(怪物)は
quomodo huc venit avis noctis?" どのように、ここに夜の鳥がやって来たのか?」
Et actualiter sensi mutationem ab homine, tametsi non mutatus sum; また、実際に、私は人間からの変化を感じた、それでも私は変わらなかった(たとえ私が変わらなくても)
hoc mihi erat ex attractione caelestis atmosphaerae. このことは私に天界の大気の引きつけること(吸い込むこと)からであった。
At mox accurrit unus ex curia cum mandato, ut duo famuli educerent me, et reducerent per viam ascensus, usque ad domum meam; しかし、すぐに集会所(会館)から命令とともにある者が走り寄った、二人の召使いが私を連れ出した、またのぼる道を通って戻した、私の家まで。
et cum domi eram, apparui aliis et mihi sicut homo." また私が家にいたとき、私は他の者と私に人間のように見えた。

原典講読『真のキリスト教』739([4],[5])

[4.] Tertius dixit, "Idea caeli constans mihi fuit ex loco, et non ex amore; [4] 第三の者が言った、「確固とした(不変の)天界の観念は私に場所からであった、また愛からでない。
quare cum in hunc mundum veni, cupivi cupiditate magna caelum, et vidi ascendentes, et secutus sum illos, et admissus, sed non ultra aliquot passus; それゆえ、私がこの世界にやって来たとき、私は大きな欲求で天界を熱望した、また上っている者を見た、また彼を続いた(sequor)、また入ることを許された、しかしいくつかの歩みを越えなかった。
at cum volui laetificare animum meum ex idea gaudiorum et beatitudinum ibi, ex luce caeli, quae erat candida sicut nix, cujus essentia dicitur esse sapientia, invasit mentem meam stupor, et inde oculos meos caligo, et coepi insanire; しかし、私がそこに楽しみと幸福の状態の観念から私にアニムス(心)を喜ばせることを欲した時、天界の光から、それは雪のように白く輝いた、その本質は知恵であると言われた、私の心☆(メーンス)を無感覚(麻痺)を入り込んだ、またここから私の目を暗黒を、また私は狂い始めた。
二つの「心」を使い分けていることに注意。
et mox ex calore caeli, qui correspondebat candori lucis istius, cujus essentia dicitur esse amor, palpavit mihi cor, occupavit me anxietas, et cruciabar dolore interiori, et projeci me supinum super humum ibi; またじきに、天界の熱から、それはその白く輝く光に対応した、その本質は愛であることが言われる、私に心(心臓)が速く打った(動悸がした)、私を不安が占めた、また内的な苦痛で苦しめられた(悩まされた)また私をそこに地面の上に仰向けに投げ出した。
et cum jacui, venit satelles e curia cum mandato, ut me cum lentore deportarent in meam lucem et in meum calorem; また私が横たわっていたとき、集会所から従者が命令とともにやって来た、私をゆっくりとさらっていくように(取り去る)、私の光の中に、また私の熱の中に。
in quae cum veni, rediit mihi spiritus meus et cor meum. その中に、私がやって来たとき、私に私の霊と私の心が戻った。
[5.] Quartus dixit, quod etiam ipse in idea loci, et non in idea amoris de caelo fuerit; [5] 第四の者が言った、自分自身もまた場所の観念の中に、また天界について愛の観念の中にいなかったこと。
et quod "ut primum in mundum spiritualem veni, quaesiverim sapientes, num in caelum liceat ascendere; また、このこと「~するとすぐに、私が霊なkの中にやって来た、私は賢明な者に質問した、天界の中に上ることが許されるか。
qui mihi dixerunt, quod cuivis liceat, sed ut sibi caveant ne dejiciantur. その者たちは私に言った、それぞれの者に許されること、しかし、自分自身に用心するように、投げ落とされないように。
Ad haec risi, et ascendi, credens ego sicut alii, quod omnes in universo mundo receptibiles essent gaudiorum ibi in sua plenitudine: これにほほえんで、また私は上った、私は他の者のように信じて、全世界の中のすべての者は受け入れることができた、そこに楽しさを、その十分の中に。
sed sane cum intus eram, paene exanimatus sum, et ex dolore et inde cruciatu in capite et in corpore, prostravi me humi, et convolvi me sicut serpens admotus igni, et repsi usque ad praecipitium, et per id me dejeci; しかし、実際に(確かに)が内部にいたとき、ほとんど気絶した、また苦痛とここからの責め苦が頭の中と身体の中に、私を地面にひれ伏した(打倒したprosterno)、また私を火に近づけられたヘビのようにねじ上げた(巻き上げた)、また断崖まで這った、またそれを通して私を投げ落とした。
et postea sublatus sum ab adstantibus infra, et delatus in diversorium, ubi rediit sanitas mihi." また、その後、下方の傍観者により取り上げられた(tollo)、また宿屋(宿泊所)中に追い払われた☆、そこに私に健康(健全さ)が戻った」。
「追い払われた」は天界からですが、ここでは「運ばれた」のほうが読みやすいでしょう、すなわち意訳。

原典講読『真のキリスト教』739([6]~[8]と訳文)

[6.] Reliqui quinque etiam narraverunt mirabilia de suis ascensibus in caelum; [6] 残りの五人もまた天界の中への自分の上昇について驚くべきことを物語った。
et comparabant mutationes statuum suae vitae, cum statu piscium dum elevantur ab aquis in aerem, et cum statu avium in aethere; また、自分のいのちの状態の変化をたとえた、魚の状態に、水から空気の中に上げられた時、また鳥の状態に、エーテルの中の。
et dixerunt, quod post duras illas sortes, non concupiverint amplius caelum, sed modo consortem vitam cum sui similibus ubicunque sunt; また言った、それらの恐ろしい運命(人生経験)の後、もはや天界を熱望しなかった(欲しがらなかった)、しかし、自分と似た者たちとの共同の生活だけを、どこにあっても。
et quod sciant, quod in mundo spirituum, ubi nos sumus, omnes prius praeparentur, boni ad caelum, et mali ad infernum, et quod cum praeparati sunt, videant vias sibi apertas ad societates sui similium, cum quibus in aeternum mansuri sunt, et quod has vias tunc intrent cum jucundo, quia sunt viae amoris illorum. また知ったこと、霊たちの世界の中で、そこに私たちがいる、すべての者は前もって準備されること、善い者たちは天界へ、また悪い者たちは地獄へ、また準備されたとき、道を見る、自分に似た者の社会へ向けて開かれた、それらの者とともに永遠にとどまる、またこれらの道をその時、快さとともに入る、彼らの愛の生活であるからである。
Omnes ex prima convocatione audientes haec, etiam fassi sunt, quod nec illis alia idea de caelo fuerit, quam sicut de loco, ubi pleno ore circumflua gaudia in aeternum sorberent. すべての者は、最初の招集(集会)からこれらを聞いた者は、さらにまた認めた(fateor)、彼らにも天界について他の観念がなかったこと、場所についてような以外の、そこで十分に口であたりに流れる永遠の楽しさを吸い込む。
[7.] Post haec angelus tubae dixit illis, "Videtis nunc quod gaudia caeli et felicitas aeterna non sint loci, sed quod sint status vitae hominis; [7] これらの後、らっぱの天使は彼らに言った、「今や、あなたがたは見ている、天界の楽しさと永遠の幸福は場所にないこと、しかし、人間のいのちの状態であること。
ac status vitae caelestis est ex amore et sapientia; そして天界のいのち(生活)の状態は愛と知恵からである。
et quia usus est duorum illorum continens, est status vitae caelestis ex conjunctione illorum in usu: また、役立ちはそれらの二つの容器(として役立つもの)であるので、天界のいのち(生活)の状態はそれらの結合から役立ちの中にある。
idem est, si dicatur charitas, fides et bonum opus, quoniam charitas est amor, fides est veritas ex qua sapientia, et bonum opus est usus: 同じことである、もし仁愛、信仰また善の働きが言われるなら、仁愛は愛であるので、信仰はその知恵からの〝真理〟である、また善の働きは役立ちである。
praeterea in mundo nostro spirituali sunt loca sicut in mundo naturali, alioqui non forent habitationes et distinctae mansiones, at usque locus ibi non est locus, sed est apparentia loci secundum statum amoris et sapientiae, seu charitatis et fidei. さらに(加えて)、私たちの霊界の中に場所がある、自然界の中のように、そうでなければ、住まい、また分離した住居がない、しかしそれでも、場所はそこに場所でない、しかし、場所の外観である、愛と知恵の状態にしたがった、すなわち、仁愛と信仰の。
[8.] Omnis, qui fit angelus, intus in se portat suum caelum, quia sui caeli amorem; [8] すべての者は、その者は天使になる、内部にそれ自体の中に(本質的に、本来)自分の天界を運ぶ(携える)、自分の天界の愛を〔運ぶ(携える)〕からである。
nam homo a creatione est minima effigies, imago et typus caeli magni; なぜなら、人間は創造から、最大の天界の最小の似姿(像)、映像また型(類型)であるからである。
forma humana non aliud est; 人間の形は他のものではない。
quare quisque venit in societatem caeli, cujus forma in singulari effigie est; それゆえ、それぞれの者が天界の社会の中へやって来る、その形は個々の似姿(像)の中にある。
idcirco cum intrat in illam societatem, intrat in correspondentem sibi formam, ita sicut a se in se illam, et sicut ab illa in illam in se, ac trahit vitam ejus ut suam, ac suam ut ejus; 結果として(それゆえに)、その社会の中に入る時、自分自身に対応するもの、形の中に入る、そのようにあたかも自分自身から自分自身の中に、それ〔の中に〕のように、またあたかもそれからその中に、自分自身の中に、そしてそのいのち(生活)を自分のものとして引き寄せる(得る)、そして自分のもの(いのち、生活)をそのもの(社会)として。
Dickの英訳では「享受する」(enjoy)と意訳しています。
est unaquaevis societas sicut commune, ac angeli ibi sunt sicut partes similares, ex quibus commune coexistit. それぞれの(どの)社会は共同(生活)体のようである、そしてそこに天使たちは似ているものの部分のようである、それらから共同(生活)体が共存する。
Ex his nunc sequitur, quod qui in malis et inde falsis sunt, in se formaverint effigiem inferni, et haec cruciatur in caelo ex influxu et violentia activitatis oppositi in oppositum; これらから、今や、いえる、悪とここからの虚偽の中にいる者は、自分自身の中に地獄の似姿(像)形成したこと、またこれらは天界の中で苦しめられる、対立する活動の流入と暴力☆から、対立するものの中へ。
天界からの「暴力」は訳としてよくないので「猛威」でしょうか。
amor enim infernalis est oppositus amori caelesti, et inde jucunda duorum amorum illorum collidunt inter se sicut hostes, et necant se cum congrediuntur." というのは、地獄の愛は天界の愛に対立しているから、またここからそれらの二つの愛の快さは敵のように互いに衝突する(争う)、また出会うとき、互いに殺す」。
 
(3) 訳文
739. これらの後、天使は自分の仲間と集会の場所へ戻った、そこからは賢明な者の集団がまだ去っていなかった、またそこに、天界の楽しさと永遠の幸福は単に天界の中へ入ること、そして神的な恵みから入ることである、またその時、世の中で彼らにあるのと同様な、祝祭の日に王の宮廷に、または招待された結婚式に入るような楽しさがある、と信じた者を呼んだ。
 これらの者に天使は言った、「しばらくの間、ここで待て、私はらっぱを聞こえるようにする、するとここへ賢明さで評判の有名な者がやって来る」。
 数時間後に、それぞれの者が自分の名声の賞である月桂冠で飾られた九人の男が近づいた。これらの者を天使は、すべての者が以前に招集されて近づいた集会の会館の中に導き入れた。これらの者の居合わす中で、天使は月桂冠の九人に話しかけて、言った、「私は、あなたがたが自分の観念にしたがって、その欲望から天界の中に上ることがあなたがたに与えられたこと、またこの低いものの中に、または天界の下の地に、天界の状態について十分な知識とともに、あなたがたが戻ったことを知っている。そこで、あなたがたに見られた天界がどのようなものか 話せ」。
 [2] また順に答えた。最初の者が言った、「天界についての私の観念は、世の中で少年期の最初からいのちの終わりまで、すべての幸福、至福、快さ、楽しさ、また快楽の場所であった。また、もし入れられるなら、このような幸福のオーラがあたりを流れる、また胸で十分にそれらを、結婚式を祝うときの、そして花嫁と寝室に入るときの花婿のように吸収する。この観念の中で私は天界の中へ上った、また最初の守衛を、そしてまた第二の守衛を通り過ぎた。しかし、第三の守衛にやって来たとき、守衛の長官が私を話しかけ、また言った、「友よ、あなたはだれであるか?」
 また、私は答えた、ここは天界ではないのか? ここへ、私の願いの欲望から、私は上った。どうぞ、入れよ。そして、入れられた。
 また、私は白い衣の天使を見た、これらの者は私をめぐって歩いた、また調べた、またこのことをつぶやいた、「見よ、新しい訪問客を、天界の衣服を着ていない」。また私はこのことを聞いた、また考えた、このことは私に、主が婚礼の服装なしに結婚式に入った者について言った者と同様に見える、と。また私は言った、私にそのような衣(衣服)を与えよ。しかし、彼らはほほえんだ。またその時、集会所から命令とともにある者が走り寄った、『彼を脱がせて裸にせよ、彼を投げ出せ、またその後、彼の衣服を投げよ』。またこのように私は投げ出された」。
 [3] 順に第二の者が言った、「私は、もし、単に私の頭の上方にある天界の中に入れられるなら、私を楽しさが、またその息が永遠にあたりを流れる――私は望ましいものもまた得た、そのように信じた。
しかし、天使たちは、私を見て、逃げ去った、また互いに言った、「この異常なもの(怪物)は何か? どのようにして、ここに夜の鳥がやって来たのか?」
 また、実際に、私は人間からの変化を感じた、それでも私は変わらなかった。このことは私に天界の大気を吸い込むことからであった。
 しかし、すぐに集会所から命令とともにある者が走り寄った、二人の召使いが私を連れ出した、またのぼる道を通って、私の家まで戻した。また私が家にいたとき、私は他の者のも私にも人間のように見えた」。
 [4] 第三の者が言った、「私に確固とした(不変の)天界の観念は場所からであり、愛からでなかった。それゆえ、私がこの世界にやって来たとき、私は大いなる欲求で天界を熱望した、また上っている者を見て、また彼に続いた、また入ることを許された、しかし、数歩を越えなかった。しかし、私がそこの楽しみと幸福の状態の観念から私の心(アニムス)を喜ばせることを欲した時、雪のように白く輝いた天界の光から、それは、その本質は知恵であると言われたが、私の心(メーンス)に無感覚、またここから私の目に暗黒が入り込んだ、また私は狂い始めた。またじきに、その白く輝く光に対応した天界の熱から、その本質は愛であることが言われるが、私を心臓を速く打った、私を不安が占めた、また内的な苦痛で苦しめられたまた私をそこの地面の上に仰向けに投げ出した。また私が横たわっていたとき、集会所から従者が命令とともにやって来た、の光の中の、また私の熱の中の、私をゆっくりと取り去るために。その中に、やって来たとき、私に私の霊と私の心が戻った。
 [5] 第四の者が、自分自身もまた場所の観念の中に、また天界について愛の観念の中にいなかったこと、また、このことを言った、「私は霊界の中にやって来るとすぐに、賢明な者に、天界に上ることが許されるか質問した。その者たちは私に言った、それぞれの者に許されること、しかし、、投げ落とされないように自分自身に用心するように。
 これにほほえんで、また私は、他の者のように、全世界の中のすべての者はそこに楽しさを、それを十分に受け入れることができると信じて上った――しかし、実際にが〔天界の〕内部にいたとき、ほとんど気絶した、また苦痛とここからの責め苦が頭の中と身体の中に、私を地面に打ち倒した、また私を火に近づけられたヘビのように巻き上げた、また断崖まで這った、またそれを通して私を投げ落とした。また、その後、下方の傍観者により取り上げられ、また宿泊所に運ばれた、そこで私に健全さが戻った」。
[6] 残りの五人もまた天界の中への自分の上昇について驚くべきことを物語った。また、自分のいのちの状態の変化を、水から空気の中に上げられた時の魚の状態に、またエーテルの中の鳥の状態にたとえた。また言った、それらの恐ろしい運命(人生経験)の後、もはや天界をしがらず、しかし、どこであっても自分と似た者たちとの共同の生活だけをしがったこと。また知ったこと、私たちがいる霊たちの世界の中で、すべての者は善い者たちは天界へ、また悪い者たちは地獄へ前もって準備されること、また準備されたとき、自分に似た者の社会へ向けて開かれた道を見る、〔その社会に〕それらの者とともに永遠にとどまる、またこれらの道をその時、快さとともに入る、彼らの愛の生活であるからである。
 最初の招集〔のとき〕からこれらを聞いたすべての者は、さらにまた、彼らにも天界について場所についてのような以外の他の観念がなかったことを認めた、そこでは口であたりに流れる永遠の楽しさを十分に吸い込む。
 [7] これらの後、らっぱの天使は彼らに言った、「今や、あなたがたは、天界の楽しさと永遠の幸福は場所にないこと、しかし、人間のいのちの状態であることを見ている。そして天界のいのち(生活)の状態は愛と知恵からである。また、役立ちはそれらの二つの容器(として役立つもの)であるので、天界のいのち(生活)の状態はそれらの結合から役立ちの中にある。もし仁愛、信仰また善の働きが言われるなら、同じことである、仁愛は愛であり、信仰はその知恵からの〝真理〟であり、また善の働きは役立ちであるので。さらに(加えて)、私たちの霊界の中に、自然界の中のように場所がある、そうでなければ、住まい、また分離した住居がない、しかしそれでも、そこの場所は場所ではない、しかし、愛と知恵の、すなわち、仁愛と信仰の状態にしたがった場所の外観である。
 [8] 天使になるすべての者は、内部にそれ自体の中に自分の天界を携える、自分の天界の愛を携えるからである。なぜなら、人間は創造から、最大の天界の最小の似姿、映像また型であるからである。人間の形は他のものではない。それゆえ、それぞれの者がその形が個々の似姿の中にある天界の社会の中へやって来る。結果として(それゆえに)、その社会の中に入る時、自分自身に対応する形の中に入る、そのようにあたかも自分自身から自分自身の中に、それの中に、またあたかもそれからその中に、自分自身の中にのように、そしてそのいのち(生活)を自分のものとして、そして自分のいのち(生活)を、そのもの(社会)として引き寄せる(得る)どの社会も共同(生活)体のようであり、そしてそこに天使たちは似ているものの部分のようであり、それらから共同(生活)体が共存する。
 これらから、今や、悪とここからの虚偽の中にいる者は、自分自身の中に地獄の似姿(像)形成したこと、またこれらは天界の中で、対立する活動の流入と猛威から対立するものの中で苦しめられることがいえる。というのは、地獄の愛は天界の愛に対立している、またここからそれらの二つの愛の快さは敵のように互いに争う、また出会うとき、互いに殺すからである」。
 
PER ANGUSTA AD AUGUSTA
 今日、サッカーの日本一を決める試合があった。広島サンフィレッチェが優勝した。その優勝を祝う場に「凱旋門」が設営されており、そこの左側に「PER ANGUSTA」右側に「AD AUGUSTA」と書かれていた。peradからすぐにラテン語であろうと気づいた(テレビで見ていた何人の方がラテン語と気づいたであろうか)。またangustaaugusutaと語呂合わせしていることから何らかの「格言」かと思い、岩波の「引用語辞典」を引いたがこれにはなかった。意味は「狭いものを通って堂々たるものへ」でしょう。狭いものはここではサッカーチームの優勝争いが「狭き門」であること、また「堂々たるもの」は優勝という「栄光」でしょう。勝ち抜いた者に与えられるよい言葉ですね(このような場にはラテン語がぴったりです)