原典講読『真のキリスト教』737(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
737. Post haec angelus rediit ad domum conventus sapientum ex Christiano orbe, et ad se vocavit illos, qui sibi induxerant fidem quod gaudia caeli et felicitas aeterna essent deliciae paradisiacae.
His dixit, "Sequimini me, et introducam vos in paradisum, caelum vestrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis aeternae vestrae. Et introduxit illos per excelsam portam, ex ramis et propaginibus nobilium arborum compaginatis exstructam: post introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam. Erat actualiter paradisus in primo ingressu ad caelum, in quem immittuntur illi qui in mundo crediderant quod universum caelum sit unus paradisus, quia vocatur paradisus; ac qui impresserant sibi ideam, quod post mortem sit plenaria requies a laboribus, et quod requies haec non aliud esset quam animas deliciarum trahere, super rosis ambulare; ex mustis delicatissimis uvarum laetificari, ac festiva repotia celebrare; et quod haec vita non detur nisi in caelesti paradiso.
[2.] Ducti ab angelo videbant ingentem multitudinem tam senum quam juvenum, et puerorum, et quoque mulierum et puellarum: triades et triades, ac decades et decades, sedentes super rosetis flectentes serta, quibus ornarent capita senum, brachia juvenum, ac fasciatim pectora puerorum; [[1]alias legentes ex arboribus fructus, et in calathis portantes ad sodalitia;] alias exprimentes mustum ex uvis, cerasis et acinis in cyathos, et genialiter bibentes; alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas ex circumsparsas; alias canentes dulces odas quibus mulciebant praecentium auditus; alias sedentes ad fontes, et aquas salientis venae derivantes in varias formas; alias ambulantes, confabulantes, et spargentes facetias; [[2]alias currentes, ludentes, saltantes, hic in numeros, et ibi in orbes;] alias ingredientes domunculas hortulanas, ut super spondis cubarent; praeter plures alias laetitias paradisiacas.
[3.] Postquam haec visa sunt, duxit angelus comites suos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad sedentes in pulcherrimo roseto circumcincto arboribus olivae, aurantii, et citri, qui nutantes tenebant manus sub genis, lugentes, et lacrymantes. Hos allocuti sunt comites angeli, et dixerunt, "Cur ita sedetis?" Et responderunt, "Est nunc septimus dies a quo in hunc paradisum venimus: cum intravimus, visa est mens nostra sicut elevata in caelum, ac immissa in intimas ejus gaudiorum faustitates; sed post triduum coeperunt faustitates illae hebescere, et in mentibus nostris aboleri, ac fieri insensibiles, et sic nullae; et cum ita exspirata sunt imaginaria nostra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitae nostrae; et facti sumus ambigui de felicitate aeterna, num sit aliqua; et postea vagati sumus per vias et areas, quaesituri portam per quam intravimus; sed vagati sumus per gyros et gyros, ac interrogavimus obvios; ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia paradisiacus hic hortus est spatiosus labyrinthus, qui talis est, ut qui vult exire, penitius intret; ‘quare non potestis aliter quam hic manere in aeternum; vos estis in medio ejus, ubi omnes deliciae sunt in suo centro. ‘" Et porro dixerunt ad comites angeli, "Hic nunc per unum diem et dimidium sedimus, et quia absque spe inveniendi exitum sumus, reposuimus nos super roseto hoc, et spectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia et citros; sed quo plus illa spectamus, eo plus delassatur visus videndo, odoratus odorando, et gustus gustando: haec causa est maestitiae, luctus, et lacrymationis, in quibus vos videtis nos."
[4.] His auditis, angelus cohortis dixit illis, "Est hic labyrinthus paradisiacus vere introitus in caelum; novi exitum, et educam vos." His dictis, sedentes surrexerunt et amplexi angelum, et una cum cohorte ejus comitati sunt illum. Et angelus in via docuit illos, quid gaudium caeleste et inde felicitas aeterna, quod non sint deliciae paradisiacae externae, nisi simul cum illis sint deliciae paradisiacae internae; deliciae paradisiacae externae sunt modo deliciae sensuum corporis, at deliciae paradisiacae internae sunt deliciae affectionum animae; hae nisi in illis sint, non est vita caelestis, quia non est anima in illis: et omne delicium absque sua correspondente anima, ex continuo elanguescit et torpescit, et plus delassat animum quam labor. Sunt ubivis in caelis horti paradisiaci, et ex his etiam sunt gaudia angelis, et quantum in illis est delicium animae, tantum sunt illa gaudia illis gaudia."
[5.] His auditis, quaesiverunt omnes, "Quid est delicium animae, et unde hoc?"
Respondit angelus, "Delicium animae est ex amore et sapientia a Domino; et quia amor est efficiens, et est efficiens per sapientiam, ideo est utriusque sedes in effectu, et effectus est usus. Hoc delicium a Domino influit in animam, et descendit per superiora et inferiora mentis in omnes sensus corporis, et implet se in illis; inde gaudium fit gaudium, et fit aeternum ab Aeterno a Quo. Vidistis paradisiaca; et assevero vobis, quod non aliquid ibi sit, ne quidem foliolum, quod non est ex conjugio amoris et sapientiae in usu; quare si homo in hoc est, est in paradiso caelesti, ita in caelo.
 
   @1 Sic exemplum Auctoris; sic quoque De Am. Coinj., n. 8. @2 Sic exemplum Auctoris; sic quoque De Am. Coinj., n. 8.
 
(2) 直訳
737. Post haec angelus rediit ad domum conventus sapientum ex Christiano orbe, et ad se vocavit illos, qui sibi induxerant fidem quod gaudia caeli et felicitas aeterna essent deliciae paradisiacae. この後、天使はキリスト教界からの賢明な者の集会の家へ戻った、また自分自身に彼らを呼んだ、その者は自分自身に信仰を固めた、天界の楽しさと永遠の幸福は楽園の楽しみ(歓喜)であった(ある)こと。
His dixit, "Sequimini me, et introducam vos in paradisum, caelum vestrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis aeternae vestrae. これらの者に言った、「(あなたがたは)私に従え、すると私はあなたがたを楽園の中に導き入れる、あなたがたの天界、あなたがたの永遠の幸福の幸福の状態が始まるために。
Et introduxit illos per excelsam portam, ex ramis et propaginibus nobilium arborum compaginatis exstructam: また彼らを高くそびえる門を通って導き入れた、みごとな木の枝と横枝から組み合わせた構造。
post introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam. 入場の後、彼らを連れまわした、遠回りの道を通って地方から地方へ。
Erat actualiter paradisus in primo ingressu ad caelum, in quem immittuntur illi qui in mundo crediderant quod universum caelum sit unus paradisus, quia vocatur paradisus; 実際に楽園があった(ある)天界への最初の入り口の中に、その中へ彼らは入れられる、その者は世の中で信じた、天界全体は一つの楽園であること、それは楽園(パラダイス)呼ばれる。
ac qui impresserant sibi ideam, quod post mortem sit plenaria requies a laboribus, et quod requies haec non aliud esset quam animas deliciarum trahere, super rosis ambulare; そして、自分自身に観念を刻みつけた者は、死後に労働からのまったくの休息があること、またこの休息は他のものではないこと、霊魂を歓喜へ引っ張ること(追いたてる)、バラの上を歩くこと。
ex mustis delicatissimis uvarum laetificari, ac festiva repotia celebrare; ブドウの最も優雅な(豪奢な)ブドウ汁(ブドウ酒)から喜ばさせること、そしてお祭りの宴会を祝うこと。
et quod haec vita non detur nisi in caelesti paradiso. また、この生活は天界の楽園の中でないなら存在しないこと。
[2.] Ducti ab angelo videbant ingentem multitudinem tam senum quam juvenum, et puerorum, et quoque mulierum et puellarum: [2] 天使により導かれた者は、おびただしい数の群衆を見た、老人も若者も、また少年の、そしてまた女と少女の。
triades et triades, ac decades et decades, sedentes super rosetis flectentes serta, quibus ornarent capita senum, brachia juvenum, ac fasciatim pectora puerorum; 三人の集団と三人の集団、そして十人の集団と十人の集団、バラの園の上に座っている者、花輪(花冠)を曲げる者、それらで老人の頭を、若者の腕を、そして少年の胸を帯(輪)のように飾る。
[[1]alias legentes ex arboribus fructus, et in calathis portantes ad sodalitia;] (他のところに、木から果実を摘んでいる者、またかごの中に〔入れて〕運んでいる者、仲間へ。)
alias exprimentes mustum ex uvis, cerasis et acinis in cyathos, et genialiter bibentes; 他のところに、ブドウ(の実)らブドウ汁をしぼっている者、サクランボやベリー(漿果、おもにイチゴ)〔から〕杯の中へ、またうれしそうに飲んでいる者。
alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas ex circumsparsas; 他のところに、鼻で花からの芳香を引き寄せる者、果実そして匂いを放つ葉から発散される〔芳香〕、まわりにまき散らされたものから。
alias canentes dulces odas quibus mulciebant praecentium auditus; 他のところに、甘い(心地よい)歌を歌う者、それらで居合わせる者☆の聴覚を慰めた。
ここにミスプリがあります、praesentiumが正しいです、初版は正しいです。
alias sedentes ad fontes, et aquas salientis venae derivantes in varias formas; 他のところに、泉に座っている者、わき出る水流の水をいろいろな形の中に導く者。
alias ambulantes, confabulantes, et spargentes facetias; 他のところに、歩いている者、会話する者、また冗談をまき散らす者。
[[2]alias currentes, ludentes, saltantes, hic in numeros, et ibi in orbes;] (他のところに、走る者、遊ぶ者、踊る者、ここに拍子の中で、またそこに輪の中に。)
alias ingredientes domunculas hortulanas, ut super spondis cubarent; 他のところに、庭園のあずまやに入っている者、長椅子の上で横になるために。
praeter plures alias laetitias paradisiacas. さらに多くの者が、他のところに、楽園を喜んでいる者。