(1) 原文
736. Post haec ad se vocavit cohortem sapientum ita dictorum, qui gaudia caelestia, et ex his felicitatem aeternam, in supereminentibus dominiis, ac opulentissimis gazis, inque superregia magnificentia, et superillustri splendore, posuerant, ex causa, quia in Verbo dicitur, quod futuri sint reges et principes, et quod regnaturi sint cum Christo in aeternum, et quod ministrandi sint ab angelis, praeter plura. Angelus ad hos dixit, "Sequimini, et introducam vos in vestra gaudia." Et introduxit in porticum constructum ex columnis et pyramidibus: antrorsum erat humile palatium, per quod patuit ingressus in porticum; per hoc introduxit illos; et ecce visi sunt [[1]viginti hic: et] viginti ibi, et exspectabant. Et subito tunc aderat quidam personatus angelus, et dixit illis, "Per hunc porticum est via ad caelum; manete aliquantisper, et praeparate vos, quia majorennes ex vobis futuri sunt reges, ac minorennes futuri principes." [2.] His dictis, juxta quamlibet columnam apparuit thronus, et super throno chlamys ex serico, et super chlamyde sceptrum et corona; et juxta quamlibet pyramidem apparuit solium tres cubitos a terra elevatum, et super solio catena ex unculis auri, et equestris ordinis fasciae, colligatae ad fines adamantinis orbiculis. Et tunc clamatum est, "Ite nunc, amicite vos, sedete et exspectate." Et actutum majorennes accurrebant ad thronos, et minorennes ad solia, et amiciverunt se, et reposuerunt se: at tunc apparuit sicut nimbus ex inferis ascendens, ex quo attracto sedentes super thronis et soliis coeperunt tumescere facie, et elevari pectore, et impleri fiducia, quod nunc reges et principes sint; nimbus ille erat aura phantasiae, qua inspirati sunt: et subito advolarunt juvenes sicut ex caelo, et constiterunt duo post quemlibet thronum, et unus post quodlibet solium, ministraturi; et tunc per vices a quodam praecone acclamatum est, "Vos reges et principes [2]exspectate adhuc parum; apparantur nunc in caelo aulae vestrae, jamjam venturi sunt aulici cum satellitiis, et vos introducturi." Exspectabant et exspectabant, usque ut spiritus illorum anhelarent, et defatigarentur desiderio.
[3.] Post trihorium aperiebatur caelum supra caput illorum, et despexerunt angeli, et miserti illorum, dixerunt, "Quare sedetis ita fatui, et agitis histriones? Luserunt ludibria vobiscum, et ab hominibus mutaverunt vos in idola, ex causa quia induxistis in corda vestra, quod regnaturi sitis cum Christo sicut reges et principes; et quod vobit tunc angeli ministraturi sint. Num obliti estis verborum Domini, quod in caelo qui vult magnus esse, fiat servus? Discite ergo, quid per "reges" et "principes," et quid per "regnare cum Christo," intelligitur, quod sit sapere et facere usus; regnum enim Christi, quod est caelum, est regnum usuum; nam Dominus amat omnes, ac inde vult omnibus bonum, ac bonum est usus, et quia Dominus bona seu usus facit mediate per angelos, et in mundo per homines, ideo illis, qui fideliter usus faciunt, dat amorem usus, et ejus mercedem, quae est beatitudo interna, et haec est felicitas aeterna. [4.] Sunt in caelis, sicut in terris, supereminentia dominia, et opulentissimae gazae; sunt enim regimina et regiminum formae et ideo sunt majores et minores potestates et dignitates; et illis qui in supremis sunt, sunt palatia et curiae, quae magnificentia et splendore excedunt palatia et curias imperatorum et regum in terris, et ex numero aulicorum, ministrorum, et satellitum, et ex horum magnificis investimentis, circumfluet illos honor et gloria. Sed supremi illi sunt electi ex illis quorum cor est in salute publica, et solum sensus corporis in amplitudine magnificentiae propter obedientiam: et quia salutis publicae est, ut quisque sit aliquis usus in societate, ut in communi corpore, et quia omnis usus est a Domino, et fit per angelos et per homines sicut ab illis, patet quod hoc sit regnare cum Domino."
His auditis e caelo, personati illi reges et principes descenderunt e thronis et soliis, et abjecerunt sceptra, coronas, et chlamydes; et recessit ab illis nimbus, in quo fuit aura phantasiae, et obvelavit illos nubes candida, in qua erat aura sapientiae, ex qua rediit sanitas mentibus illorum.
@1 Verba uncis inclusa vedeantur, De Am. Conj., n. 7. @2 exspectate (cum exemplo Auctoris,) pro “exspecta”
(2) 直訳
736. Post haec ad se vocavit cohortem sapientum ita dictorum, qui gaudia caelestia, et ex his felicitatem aeternam, in supereminentibus dominiis, ac opulentissimis gazis, inque superregia magnificentia, et superillustri splendore, posuerant, ex causa, quia in Verbo dicitur, quod futuri sint reges et principes, et quod regnaturi sint cum Christo in aeternum, et quod ministrandi sint ab angelis, praeter plura. これらの後、〔天使は〕自分自身に賢明な者の群れを呼んだ、そのように言われる(=いわゆる)、その者は天界の楽しさが、またこれらからの永遠の幸福が、統治(支配)の最も卓越したもの、そして宝に最も富むことの中に、そして(-que) 王にまさる壮大(荘厳)さ、また輝き以上の輝きの中に、置いた(見なした)(pono)、理由から、みことばの中に言われているからである、王と君主になること、またキリストとともに永遠に支配すること、また天使により仕えられること、ほかに多くのこと。
Angelus ad hos dixit, "Sequimini, et introducam vos in vestra gaudia." 天使はこれらの者に言った、「(あなたがたは)従え、すると私はあなたがたをあなたがたの楽しさの中に導き入れる」。
Et introduxit in porticum constructum ex columnis et pyramidibus: また、柱廊(回廊)の中に導き入れた、柱とピラミッドから建てられた。
antrorsum erat humile palatium, per quod patuit ingressus in porticum; 前方に(正面に向かう位置に)低い宮殿があった、それを通って柱廊(回廊)の中への入り口が開いていた。
per hoc introduxit illos; これを通って彼らを導き入れた。
et ecce visi sunt [[1]viginti hic: et] viginti ibi, et exspectabant. また見よ、私は(ここに二十人、また☆)そこに二十人、また待っていた。
☆ 注にあるように、このカッコ内の文が『結婚愛』7番にあります。
Et subito tunc aderat quidam personatus angelus, et dixit illis, "Per hunc porticum est via ad caelum; また突然二、その時、天使の役を演じる(扮した)ある者が近づいた、また彼らに言った、「この柱廊(回廊)を通って天界への道がある。
manete aliquantisper, et praeparate vos, quia majorennes ex vobis futuri sunt reges, ac minorennes futuri principes." 少しの間、とどまれ(待て)、またあなたがたは準備せよ、あなたがたからの年長の者は王になるからである、そして若い者は君主となる」。