(1) 原文
734. His dictis, angelus praeivit, et primum comitata est illum cohors ex illis, qui sibi persuaserant quod gaudia caelestia essent solum laetissima consortia, et suavissimae confabulationes: [1]hos angelus introduxit ad coetus in plaga septentrionali, quibus gaudia caeli in mundo priori non alia fuerant. Erat ibi spatiosa domus, in quam tales congregati sunt; in domo erant plus quam quinquaginta camerae, distinctae secundum varia genera confabulationum. In his cameris loquebantur de talibus quae viderant et audiverant in foro et in plateis: in [2]aliis loquebantur varia amabilia de sexu pulchro, interspersis facetiis, adauctis usque ad expansionem facierum omnium in consortio in risus hilaritatis: in aliis cameris loquebantur novellas de aulis, de ministeriis, de statu politico, de variis quae e secretis consiliis emanaverunt, una cum ratiociniis et conjecturis de eventibus; in aliis de negotiatione; in aliis de rebus litteratis; in aliis de talibus quae sunt prudentiae civilis, et vitae moralis; in aliis de ecclesiasticis et de sectis, et sic porro.
Datum mihi est inspicere in illam domum, et vidi discurrentes a cameris in cameras, inquirentes consortia suae affectionis et inde gaudii; et in consortiis vidi tria genera, quosdam sicut anhelos ad loquendum, quosdam cupidos ad sciscitandum, et quosdam avidos ad audiendum. [2.] Erant quatuor portae domus, una ad quamlibet plagam, et observavi quod plures solverent consortia, et properarent ad exeundum. Secutus sum quosdam ad portam orientalem, et vidi aliquos juxta illam sedentes facie tristi, et accessi et quaesivi, cur ita tristes sederent: et responderunt, "Portae hujus domus tenentur clausae pro exituris; et nunc tertius dies est, a quo intravimus, et exegimus vitam desiderii nostri in consortiis et colloquiis, et a continuis sermocinationibus defatigati sumus in tantum ut vix sustineamus audire sonorum murmur ex illis; quare ex taedio contulimus nos ad hanc portam, et pulsavimus, sed responsum nobis est, quod portae hujus domus non aperiantur exituris, sed intraturis; Manete et fruimini gaudiis caeli; ex quibus responsis conclusimus, quod hic in aeternum permansuri simus; inde tristitia invasit mentes nostras, et nunc incipit pectus contrahi, et oboriri anxietas."
[3.] Tunc allocutus est illos angelus, et dixit, "Hic status est [3]lethus gaudiorum vestrorum, quae credidistis unice caelestia esse, cum tamen non sunt nisi quam accessoria caelestium."
Et quaesiverunt angelum, "Quid ergo est gaudium caeleste?"
Et angelus respondit haec pauca, "Est jucundum faciendi aliquid quod est sibi et aliis usui; et jucundum usus trahit suam essentiam ex amore, et existentiam ex sapientia; jucundum usus oriundum ex amore per sapientiam est anima et vita omnium gaudiorum caelestium. Sunt in caelis laetissima consortia, quae angelorum mentes exhilarant, animos oblectant, pectora jucundant, et corpora recreant; sed haec illis sunt, postquam usus in functionibus suis et in operibus suis fecerunt; ex his est anima et vita in omnibus laetitiis et oblectamentis illorum; at si illam animam seu vitam aufers, accessoria gaudia successive non fiunt gaudia, sed primum fiunt adiaphora, deinde sicut nauci, et demum tristia et anxia."
His dictis aperiebatur porta, et assidentes exsiluerunt; et aufugerunt domum, quisque ad suam functionem, et ad suum opus, et refocillati sunt.
@1 hos (cum exemplo Auctoris,) pro “hoc” @2 allis (cum exemplo Auctoris,) pro “Illis:”―a Doctore Tafel bene legebatur “illis,” sicut in transactione De Am. Conj., n.5. @3 “lethus:”-sic ed. prin.; sic quoque De Am. Conj., n. 5. A Doctore Tafel legebatur “letum”
(2) 直訳
734. His dictis, angelus praeivit, et primum comitata est illum cohors ex illis, qui sibi persuaserant quod gaudia caelestia essent solum laetissima consortia, et suavissimae confabulationes: これらで聞いて、天使は先立って行った、また最初に彼らからのその群れを集めた、その者は確信した、天界の楽しさは最も喜ばしい交わりだけにあること、また最も甘美な会話。
[1]hos angelus introduxit ad coetus in plaga septentrionali, quibus gaudia caeli in mundo priori non alia fuerant. これらの者を天使は北の方位の中の集会へ導いた、それらの者に天界の楽しさは前の世の中で他のものでなかった。
Erat ibi spatiosa domus, in quam tales congregati sunt; そこに広い(大きな)家があった、その中にこれらの者が集められた。
in domo erant plus quam quinquaginta camerae, distinctae secundum varia genera confabulationum. 家の中に50よりも多い部屋があった、いろいろな種類の会話(おしゃべり)にしたがって分けられていた。
In his cameris loquebantur de talibus quae viderant et audiverant in foro et in plateis: これらの部屋の中で、このようなものについて話された、それらは広場や街路の中で見た、また聞いた。
in [2]aliis loquebantur varia amabilia de sexu pulchro, interspersis facetiis, adauctis usque ad expansionem facierum omnium in consortio in risus hilaritatis: また他のもの〔部屋〕の中でいろいろな愛らしいことが話された、美しい〔異〕性について、冗談のちりばめられた、すべての者の顔の拡張にまでも増して、交わりの中の、また機嫌のよい笑いの中の。
in aliis cameris loquebantur novellas de aulis, de ministeriis, de statu politico, de variis quae e secretis consiliis emanaverunt, una cum ratiociniis et conjecturis de eventibus; また他の部屋の中でニュース(新しい情報)が話された、宮廷について、国に仕える者(大臣)について、政治の状態について、いろいろなことについて、それらは秘密の評議会から流れ出る(広がる)、一緒に、出来事について推理と推量(憶測)とともに。
in aliis de negotiatione; 他のもの〔部屋〕の中で商売について。
in aliis de rebus litteratis; 他のもの〔部屋〕の中で文学(文芸)の事柄について。
in aliis de talibus quae sunt prudentiae civilis, et vitae moralis; 他のもの〔部屋〕の中でこのようなものについて、それは市民の思慮分別についてである、また道徳的な生活のもの。
in aliis de ecclesiasticis et de sectis, et sic porro. 他のもの〔部屋〕の中で教会についてと宗派について、その他。
Datum mihi est inspicere in illam domum, et vidi discurrentes a cameris in cameras, inquirentes consortia suae affectionis et inde gaudii; 私にその家の中を眺める(覗き込む)ことが与えられた、また私は部屋から部屋へ走りまわる者を見た、自分の情愛とここらかの楽しさの交わりを捜し求める者を。
et in consortiis vidi tria genera, quosdam sicut anhelos ad loquendum, quosdam cupidos ad sciscitandum, et quosdam avidos ad audiendum. また交わりの中に私は三つの種類を見た、ある者は話すことへのあえいでいる者(熱望する者)のような〔者〕、ある者は知ることへの欲望のある者、またある者は聞くことへのほしがる者(熱心な者)。
[2.] Erant quatuor portae domus, una ad quamlibet plagam, et observavi quod plures solverent consortia, et properarent ad exeundum. [2] 家は四つの扉があった、一つがそれぞれの方位に、また私は気づいた、多くの者が交わりを解く(=解放される)こと、また外へ出ることへ(ために)急いでいた。
Secutus sum quosdam ad portam orientalem, et vidi aliquos juxta illam sedentes facie tristi, et accessi et quaesivi, cur ita tristes sederent: 私は東の扉へ〔向かう〕ある者を追った(sector)、また私は見たその近くに悲しい顔で座っている者を、また私は近づき、質問した、なぜ、そのように悲しんで座っているのか――
et responderunt, "Portae hujus domus tenentur clausae pro exituris; また、答えた、「この家の扉は出る者に対して閉ざされて保たれる。
et nunc tertius dies est, a quo intravimus, et exegimus vitam desiderii nostri in consortiis et colloquiis, et a continuis sermocinationibus defatigati sumus in tantum ut vix sustineamus audire sonorum murmur ex illis; また今や、三日〔間〕である、(そこから=その時から)私たちが入った、また私たちは私たちの願望の生活を過ごした、交わりと会話の中に、また会話の連続から(絶え間のない談話から)私たちはうんざりさせられた、彼らからのつぶやきの音を聞くことを私たちはほとんど耐えられないようにこんなに。
quare ex taedio contulimus nos ad hanc portam, et pulsavimus, sed responsum nobis est, quod portae hujus domus non aperiantur exituris, sed intraturis; それゆえ、飽きから私たちは運び集めた(confer)この扉へ、また叩いた、しかし、私たちに答えられた、この家の扉は出る者に対して開かれない、しかし、入る者に〔開かれる〕。
Manete et fruimini gaudiis caeli; とどまれ、また(あなたがたは)天界の楽しさを享受せよ。
ex quibus responsis conclusimus, quod hic in aeternum permansuri simus; それらの応答(答え)から私たちは結論した、ここに永遠に私たちはとどまる(滞在する)こと。
inde tristitia invasit mentes nostras, et nunc incipit pectus contrahi, et oboriri anxietas." ここから悲しみが私たちの心に入り込んだ、また今や、胸が引き締められる(縮められる)、また不安(心配)が起こることが始まった」。
[3.] Tunc allocutus est illos angelus, et dixit, "Hic status est [3]lethus gaudiorum vestrorum, quae credidistis unice caelestia esse, cum tamen non sunt nisi quam accessoria caelestium." [3] その時、天使は彼らを話しかけた、また言った、「この状態はあなたがたの楽しさの死(死滅)である、それをあなたがたはもっぱら天界のものであることを信じた、そのときそれでも天界の付加的なもの(付属のもの)以外でないならない。
Et quaesiverunt angelum, "Quid ergo est gaudium caeleste?" また天使を質問した、「それゆえに(そこで)何が天界の楽しさか?」
Et angelus respondit haec pauca, "Est jucundum faciendi aliquid quod est sibi et aliis usui; また天使はこれにわずかなものを答えた、「あるものを行なう快さである、それは自分自身にまた他の者に役立つものである。
et jucundum usus trahit suam essentiam ex amore, et existentiam ex sapientia; また役立ちの快さはその本質を愛から得ている、また実在を知恵から。
jucundum usus oriundum ex amore per sapientiam est anima et vita omnium gaudiorum caelestium. 愛から知恵によって生じる(わき出る)役立ちの快さは天界のすべての楽しさの霊魂といのちである。
Sunt in caelis laetissima consortia, quae angelorum mentes exhilarant, animos oblectant, pectora jucundant, et corpora recreant; 天界の中に最も喜ばしい交わりがある、それが天使たちの心を喜ばせる、アニムスを楽しませる、胸を楽しませる(喜ばせる)、また身体を回復する(活気づける)。
sed haec illis sunt, postquam usus in functionibus suis et in operibus suis fecerunt; しかし、これらは彼らにある、役立ちを自分の役目(職務)の中で行なった後に。
ex his est anima et vita in omnibus laetitiis et oblectamentis illorum; これらからである、彼らのすべての喜びと楽しみ(満足感)の中の霊魂といのちは。
at si illam animam seu vitam aufers, accessoria gaudia successive non fiunt gaudia, sed primum fiunt adiaphora, deinde sicut nauci, et demum tristia et anxia." しかし、もしそれらの霊魂といのちを(あなたが)取り去るなら、付加的なもの(付属のもの)の楽しさは連続的に(しだいに)楽しさを生じない、しかし最初に無関心を生じる、その後、価値のないもののように、また最後に悲しみ(意気消沈)と不安(悩み)」。
His dictis aperiebatur porta, et assidentes exsiluerunt; これらで聞いて、扉が開かれた、またそばに座った者は跳び上がった。
et aufugerunt domum, quisque ad suam functionem, et ad suum opus, et refocillati sunt. また家を逃げ去った、それぞれの者が自分の役目(職務)へ、また自分の働き(仕事)へ、またさわやかにされた。
@1 hos (cum exemplo Auctoris,) pro “hoc” 注1 「hoc」の代わりにhos(著者の写し(本)に)
@2 allis (cum exemplo Auctoris,) pro “Illis:”―a Doctore Tafel bene legebatur “illis,” sicut in transactione De Am. Conj., n.5. 注2 「Illis」の代わりにallis(著者の写し(本)に)――ターフェル博士により正しく「illis」と読まれた、『結婚愛』5番の論文の中のように。
@3 “lethus:”-sic ed. prin.; sic quoque De Am. Conj., n. 5. A Doctore Tafel legebatur “letum” 注3 「lethus」――このように初版に。このようにまた『結婚愛』5番。ターフェル博士により「letum」と読まれた。
(3) 訳文
734. これらを聞いて、天使は先立って行き、最初に、天界の楽しさは最も喜ばしい交わり、また最も甘美な会話だけにあることを確信した者からの群れを集めた。これらの者を天使は北の方位の中の集会へ導いた、それらの者に〔とって〕天界の楽しさは前の世の中のものと異なるものではなかった。
そこに大きな家があり、その中にこれらの者が集められた。家の中に50以上の部屋があり、いろいろな種類の会話(おしゃべり)にしたがって分けられていた。
これらの部屋の中で、広場や街路の中で見た、また聞いたようなものについて話された。また他の部屋で、いろいろな愛らしいことが話された、美しい異性について、冗談がちりばめられ、交わりの中で、また機嫌のよい笑いの中で、すべての者の顔を拡張にまでも増して。また他の部屋で、ニュース(新しい情報)が、宮廷について、国に仕える者(大臣)について、政治の状態について、秘密の評議会から流れ出るいろいろなことについて、出来事について推理と推量(憶測)と一緒にして話された。他の部屋では、商売について。他の部屋では文学(文芸)の事柄について。他の部屋では、市民のまた道徳的な生活の思慮分別のようなものについて。他の部屋では、教会についてと宗派について、その他。
私にその家の中を眺めることが与えられた、また私は部屋から部屋へ走りまわる者を、自分の情愛とここらかの楽しさの交わりを捜し求める者を見た。また交わりの中に、私は三つの種類を見た、話すことへのあえいでいる(熱望する者)のような者、知ることへの欲望のある者、聞くことをほしがる者(熱心な者)である。
[2] 家には、それぞれの方位に四つの扉があった、また私は多くの者が交わりから解放され、外へ出でようと急いでいることに気づいた。
私は東の扉へ向かう者を追った、また私はその近くに悲しい顔で座っている者を見た、私は近づき、なぜ、そのように悲しんで座っているのか質問した――また、答えた、「この家の扉は出る者に対して閉ざされている。また今や、私たちが入った、また私たちは、交わりと会話の中に私たちの願望の生活を過ごした時から三日である、また会話の連続から私たちはうんざりさせられ、これほどにも私たちは彼らからのつぶやきの音を聞くことをほとんど耐えられない。それゆえ、飽き飽きして私たちはこの扉へ集まり、叩いた、しかし、私たちに、『この家の扉は出る者に対して開かれない、しかし、入る者に〔開かれる〕。とどまり、(あなたがたは)天界の楽しさを享受せよ』と答えられた。それらの応答から私たちは、ここに永遠に私たちはとどまる(滞在する)ことを結論した。ここから悲しみが私たちの心に入り込み、また今や、胸が引き締められ、不安が起こり始めた」。
[3] その時、天使は彼らに話しかけ、言った、「この状態はあなたがたの楽しさの死(死滅)である、あなたがたはそれをもっぱら天界のものであるとを信じた、そのときそれでも天界の付加的なもの(付属のもの)でしかない。
また天使を質問した、「では、何が天界の楽しさか?」
また天使はこれにわずかなものを答えた、「自分自身にまた他の者に役立つものを行なう快さである。また役立ちの快さはその本質を愛から、実在を知恵から得ている。愛から知恵によってわき出る役立ちの快さは天界のすべての楽しさの霊魂といのちである。
天界の中に最も喜ばしい交わりがあり、それが天使たちの心を喜ばせ、アニムスを楽しませ、胸を喜ばせ、身体を活気づける。しかし、これらは、自分の役目の中で役立ちを行なった後に彼らにある。これらから、彼らのすべての喜びと楽しみ(満足感)の中に、霊魂といのちがある。しかし、もしそれらの霊魂といのちを(あなたが)取り去るなら、付加的なもの(付属のもの)の楽しさは連続的に(しだいに)楽しさを生じなくなり、しかし最初に無関心を、その後、価値のないようなものを、最後に悲しみ(意気消沈)と不安(悩み)を生じる」。
これらを聞いたとき、扉が開かれ、そばに座った者は跳び上がった。また家を逃げ去り、それぞれの者が自分の役目へ、また自分の働き(仕事)へ〔戻り〕さわやかにされた〔元気づけられた〕。