原典講読『真のキリスト教』728

[VIII.]
QUOD SANCTA CENA SIT ILLIS, QUI DIGNE ACCEDUNT,
SICUT OBSIGNATIO ET SIGILLUM QUOD FILII DEI SINT.
聖餐は、彼らに、その者は〔聖餐に〕ふさわしく近づく、
神の息子であることの捺印としるしのよう〔なもの〕であること。

  
(1) 原文
728. Quod Sancta Cena sit illis, qui digne accedunt, sicut obsignatio et sigillum quod filii Dei sint, est, quia ut supra dictum est, tunc Dominus praesens est, [et] intromittit in caelum illos qui ab Ipso nati sunt, hoc est, regenerati. Quod Sancta Cena hoc faciat, est quia Dominus tunc etiam quoad Humanum suum adest, nam supra ostensum est, quod in Sancta Cena totus Dominus praesens sit, et tota Ipsius redemptio; dicit enim de pane, "Hic est Corpus meum," et de vino, "Hoc est Sanguis meus;" proinde admittit illos tunc in suum Corpus, et ecclesia et caelum faciunt Corpus Ipsius. Quando homo regeneratur, quidem Dominus praesens est, et per Divinam suam operationem praeparat hominem ad caelum; verum ut actualiter intret, homo actualiter se sistet Domino; et quia Dominus actualiter Se sistit homini, homo actualiter recipiet Ipsum, ast non sicut pependit in cruce, sed sicut est in suo Humano glorificato, in quo est praesens, et hujus Corpus est Divinum Bonum, et Sanguis est Divinum Verum; haec dantur homini, et per haec homo regeneratur, et est in Domino et Dominus in illo; nam, ut supra ostensum est, manducatio, quae exhibetur in Sancta Cena, est manducatio spiritualis. Ex his rite perceptis, constat, quod Sancta Cena sit sicut obsignatio et sigillum, quod illi, qui digne accedunt, sint filii Dei.
 
(2) 直訳
728. Quod Sancta Cena sit illis, qui digne accedunt, sicut obsignatio et sigillum quod filii Dei sint, est, quia ut supra dictum est, tunc Dominus praesens est, [et] intromittit in caelum illos qui ab Ipso nati sunt, hoc est, regenerati. 聖餐は、彼らに、その者は〔聖餐に〕ふさわしく近づく、神の息子であることの捺印としるしのよう〔なもの〕であることは、~である、上に示されているようにからである、その時、主は現在する、(また)彼らを天界の中に入れる、その者はその方により生まれた、すなわち、再生された。
Quod Sancta Cena hoc faciat, est quia Dominus tunc etiam quoad Humanum suum adest, nam supra ostensum est, quod in Sancta Cena totus Dominus praesens sit, et tota Ipsius redemptio; 聖餐がこのことを行なうことは、主がその時、ご自分の人間性に関してもまたいる(現存する)からである、なぜなら、上に示されているからである、聖餐の中にその方の全部が現在すること、またその方のあがないの全部が。
dicit enim de pane, "Hic est Corpus meum," et de vino, "Hoc est Sanguis meus;" というのは、パンについて言うから、「これはわたしの身体である」またブドウ酒について「これはわたしの血である」。
proinde admittit illos tunc in suum Corpus, et ecclesia et caelum faciunt Corpus Ipsius. それゆえに、彼らをその時、ご自分の身体の中に入れる、また教会と天界をその方の身体にする(つくる)
Quando homo regeneratur, quidem Dominus praesens est, et per Divinam suam operationem praeparat hominem ad caelum; 人間が再生される時、確かに主は現在する、またご自分の神的な働きによって人間を天界へ準備する。
verum ut actualiter intret, homo actualiter se sistet Domino; けれども、実際に入るために、人間は実際に主に自分自身を置く(見せる、示す)(未来)
et quia Dominus actualiter Se sistit homini, homo actualiter recipiet Ipsum, ast non sicut pependit in cruce, sed sicut est in suo Humano glorificato, in quo est praesens, et hujus Corpus est Divinum Bonum, et Sanguis est Divinum Verum; また主は実際にご自分を人間に置く(見せる、示す)ので、人間は実際にその方を受け入れる、しかし、十字架にかかったようにではなく、しかしご自分の栄化された人間性の中でのように、またこの身体は神的な善である、また血は神的な真理である。
haec dantur homini, et per haec homo regeneratur, et est in Domino et Dominus in illo; これらが人間に与えられる、またこれらによって人間は再生される、また主の中にまた主は彼らの中にいる。
nam, ut supra ostensum est, manducatio, quae exhibetur in Sancta Cena, est manducatio spiritualis. なぜなら、上に示されているように、食べること(食事)は、それは聖餐の中で示される、霊的な食べること(食事)であるからである。
Ex his rite perceptis, constat, quod Sancta Cena sit sicut obsignatio et sigillum, quod illi, qui digne accedunt, sint filii Dei. 正しく受け入れられたこれらから、明らかである、聖餐は捺印としるしのよう〔なもの〕であること、彼らは、その者は〔聖餐に〕ふさわしく近づく、神の息子であること。
 
(3) 訳文
728. 聖餐は、近づくのにふさわしく者にとって、神の子であることの捺印としるしのようなものであることは、前に示されているように、その時、主は現在され、その方により生まれた、すなわち、再生された者を天界に入れるからである。
 聖餐がこのことを行なうのは、主がその時、ご自分の人間性に関してもいるからである、なぜなら、前に示されている〔ように〕、聖餐の中にその方の全部が、またその方のあがないの全部が現在するからである。というのは、パンについて、「これはわたしの身体である」またブドウ酒について「これはわたしの血である」と言うから。それゆえ、その時、彼らをご自分の身体の中に入れ、教会と天界をご自分の身体にする。
 人間が再生される時、確かに主は現在し、ご自分の神的な働きによって人間を天界へと準備する。けれども、実際に入るために、人間は実際に主に自分自身を置かなくてはならない。また主は実際にご自分を人間に置く(見せる、示す)ので、人間は実際にその方を〔受け入れなければならない〕、しかし、十字架にかかったようにではなく、ご自分の栄化された人間性の中でのように受け入れなければならない、またこの身体は神的な善であり、血は神的な真理である。これらが人間に与えられ、これらによって人間は再生され、主の中にまた主は彼らの中にいる。なぜなら、前に示されているように、聖餐の中で示される食事は、それは、霊的な食事であるからである。
 正しく受け入れられたこれらから、ふさわしく近づく者にとって聖餐は神の子であることの捺印としるしのようなものであることが明らかである。

コメントを残す