(1) 原文
717. Quod in Sancta Cena tota Domini redemptio sit, consequitur ex nunc dictis; nam ubi totus Dominus est, ibi quoque tota Ipsius redemptio est; Ipse enim quoad Humanum est Redemptor, proinde etiam ipsa Redemptio: non potest quicquam redemptionis abesse, ubi Ille totus est; quapropter omnes illi qui digne Sanctam Communionem obeunt, fiunt redempti Ipsius. Et quia per redemptionem intelliguntur liberatio ab inferno, conjunctio cum Ipso, et salvatio, (de quibus infra in hoc capite, et plenius in capite de Redemptione,) ideo illi fructus addicantur homini: non vero quantum Dominus vult, quia ex Divino suo Amore vult addicare omnia; sed quantum homo recipit et qui recipit, ille est redemptus in eo gradu quo recipit. Ex quibus constat, quod effectus et fructus redemptionis Domini ad illos, qui digne accedunt, redeant.
(2) 直訳
717. Quod in Sancta Cena tota Domini redemptio sit, consequitur ex nunc dictis; 聖餐の中に主のあがないの全部があることは、今、言われたことから続く(いえる)。
nam ubi totus Dominus est, ibi quoque tota Ipsius redemptio est; なぜなら、全部の主があるところに、そこにその方の全部のあがないもまたあるからである。
Ipse enim quoad Humanum est Redemptor, proinde etiam ipsa Redemptio: というのは、その方は人間性に関してあがない主であるから、それゆえに、さらにまたあがないそのもの〔である〕。
non potest quicquam redemptionis abesse, ubi Ille totus est; あがないのどんなものも欠けていることができない、その方の全部があるところに。
quapropter omnes illi qui digne Sanctam Communionem obeunt, fiunt redempti Ipsius. そのために、すべての者は、彼らは、その者は聖餐式に出席するのにふさわしい、その方にあがなわれる。
Et quia per redemptionem intelliguntur liberatio ab inferno, conjunctio cum Ipso, et salvatio, (de quibus infra in hoc capite, et plenius in capite de Redemptione,) ideo illi fructus addicantur homini: また、あがないによって、地獄からの解放が意味されるので、その方との結合、また救い(それらについて、この章の下に、また「あがない」についての章の中の多くのものに)、それゆえ、その所産(成果)が人間に割り当てられる。
non vero quantum Dominus vult, quia ex Divino suo Amore vult addicare omnia; けれども、(どれだけ)主が欲するその程度にではない、ご自分の神的な愛からすべての者に割り当てることを欲するので。
sed quantum homo recipit et qui recipit, ille est redemptus in eo gradu quo recipit. しかし、(どれだけ)人間が受けるその程度に、また受ける者は、彼はあがなわれるほどの段階(程度)の中で、それだけますます受ける。
Ex quibus constat, quod effectus et fructus redemptionis Domini ad illos, qui digne accedunt, redeant. それらから明らかである、主のあがないの結果と所産(成果)は彼らに、その者は〔聖餐に〕近づくのにふさわしい、戻る。
(3) 訳文
717. 聖餐の中に主のあがないの全部があることは、今、言われたことからいえる。なぜなら、全部の主があるところに、そこにその方の全部のあがないもまたあるからである。というのは、その方は人間性に関してあがない主であり、それゆえ、さらにまたあがないそのものであるから――その方の全部があるところに、あがないのどんなものも欠けていることができない。そのために、聖餐式に出席するのにふさわしいすべての者は、その方にあがなわれる。
また、あがないによって、地獄からの解放が意味されるので、その方との結合、また救い(それらについて、この章の後ろに、また「あがない」についての章の中の多くのものに)、それゆえ、その成果が人間に割り当てられる――けれども、主はご自分の神的な愛からすべての者に割り当てることを欲するので、主が欲するその程度にではない。しかし、人間が受けるその程度に、また受ける者は、あがなわれるほど、それだけますます受ける。
それらから、主のあがないの結果と成果が〔聖餐に〕近づくのにふさわしい者に戻ることが明らかである。
(1) 原文
718. Apud unumquemque hominem sanum, est facultas recipiendi sapientiam a Domino, hoc est multiplicandi vera, a quibus sit illa, in aeternum; et quoque recipiendi amorem, hoc est, fructificandi bona, ex quibus est ille, similiter in aeternum. Perpetua haec fructificatio boni et inde amoris, et perpetua illa multiplicatio veri et inde sapientiae, datur apud angelos, et quoque datur apud homines, qui fiunt angeli. Et quia Dominus est ipse Amor et ipsa Sapientia, consequitur quod homini sit facultas conjungendi se Domino, et Dominum sibi in perpetuum; sed usque quia homo finitus est, non potest ei conjungi ipsum Divinum Ejus, sed solum adjungi: sicut, pro illustratione, non potest lux solis conjungi oculo, nec sonus aeris conjungi auri, sed modo eis adjungi, et sic dare facultatem videndi et audiendi; homo enim non est Vita in se, sicut Dominus etiam quoad Humanum (Joh. v. 26); sed est receptaculum vitae; et ipsa Vita est, quae homini adjungitur, sed non conjungitur. Haec addita sunt, propter finem, ut intelligatur qua ratione totus Dominus et tota Ipsius redemptio in Sancta Cena ad est.
(2) 直訳
718. Apud unumquemque hominem sanum, est facultas recipiendi sapientiam a Domino, hoc est multiplicandi vera, a quibus sit illa, in aeternum; 健全なそれぞれの人間のもとに、主からの知恵を受け入れる能力がある、すなわち、真理を増す、それら〔真理〕からそれ〔知恵〕がある、永遠に。
et quoque recipiendi amorem, hoc est, fructificandi bona, ex quibus est ille, similiter in aeternum. そしてまた、愛を受け入れる〔能力〕、すなわち、善を結実させる、それら〔善〕からそれ〔愛〕がある☆、同様に永遠に。
☆ 「善から愛がある」にご注意、通常は愛から善があります。実を結んだ善「から」愛があります。一種の「ニワトリと卵」でしょうか、ニワトリから卵が産まれ、その卵から・・・どちらが先か?(ニワトリです、すなわち、愛です)
Perpetua haec fructificatio boni et inde amoris, et perpetua illa multiplicatio veri et inde sapientiae, datur apud angelos, et quoque datur apud homines, qui fiunt angeli. 善とここからの愛のこの絶え間のない(永続する)結実、また真理とここからの知恵のその増加が、天使のもとに存在する、そしてまた人間のもとに、その者は天使になる。
Et quia Dominus est ipse Amor et ipsa Sapientia, consequitur quod homini sit facultas conjungendi se Domino, et Dominum sibi in perpetuum; また、主は愛そのものと知恵そのものであるので、人間に自分自身を主に結合させる能力があることが生じる(~になる)、また主を自分自身に永久に。
sed usque quia homo finitus est, non potest ei conjungi ipsum Divinum Ejus, sed solum adjungi: しかしそれでも、人間は有限であるので、彼にその方の神性そのものが結合されることができない、しかし、接合されることだけ〔ができる〕。
sicut, pro illustratione, non potest lux solis conjungi oculo, nec sonus aeris conjungi auri, sed modo eis adjungi, et sic dare facultatem videndi et audiendi; 例えば、説明として、太陽の光は目に結合されることができない、空気の音は耳に結合されることもない、しかし、単にそれに接合されること、またこのように見るまた聞く能力を与えること。
homo enim non est Vita in se, sicut Dominus etiam quoad Humanum (Joh. v. 26); というのは、人間はそれ自体の中に(本質的に)「いのち」がないから、主のように、人間性に関してもまた(ヨハネ5:26)。
sed est receptaculum vitae; しかし、いのちの容器である。
et ipsa Vita est, quae homini adjungitur, sed non conjungitur. またいのちそのものは~である、それは人間に接合される、しかし、結合されない。
Haec addita sunt, propter finem, ut intelligatur qua ratione totus Dominus et tota Ipsius redemptio in Sancta Cena ad est. これらが言われた、目的のために、どんな割合で全部の主がまたその方の全部のあがないが聖餐の中にあるか理解されるために。
(3) 訳文
718. 健全な人間のだれにも、主からの知恵を受け入れる、すなわち、真理を増す能力がある、永遠に、それら〔真理〕からそれ〔知恵〕がある。そしてまた、愛を受け入れる、すなわち、善を結実させる能力がある、同様に永遠に、それら〔善〕からそれ〔愛〕がある。
善とここからの愛のこの永続する結実、と真理とここからの知恵のその増加が、天使のもとに、そしてまた天使になる人間のもとに存在する。
また、主は愛そのものと知恵そのものであるので、人間に自分自身を主に、また主を自分自身に永久に結合させる能力があることがいえる。しかしそれでも、人間は有限であるので、その方の神性そのものが彼に結合されることはできない、しかし、接合されるだけである。例えば、説明として、太陽の光は目に結合されることができない、空気の音は耳に結合されることもない、しかし、単にそれに接合されること、またこのように見るまた聞く能力を与えることができる。というのは、人間はそれ自体の中に、主のように、人間性に関してもまた「いのち」がない(ヨハネ5:26)、しかし、いのちの容器であり、また、いのちそのものは人間に接合される、しかし、結合されないからである。
これらは、どんな割合で全部の主が、またその方の全部のあがないが聖餐の中にあるか理解されるために、その目的のために言われた。
月: 2015年11月
原典講読『真のキリスト教』719
QUI AD SANCTAM CENAM DIGNE ACCEDUNT;
ET QUOD ETIAM PRAESENS SIT APUD ILLOS QUI INDIGNE,
SED QUOD HIS NON APERIAT CAELUM:
CONSEQUENTER QUOD SICUT BAPTISMUS EST INTRODUCTIO IN ECCLESIAM,
ITA SANCTA CENA SIT INTRODUCTIO IN CAELUM.
主が現在されること、また天界が彼らに開ける、
その者は聖餐にふさわしく近づく。
また、彼らのもとにもまた現在される、彼らのもとに、その者は値しない(ふさわしくない)
しかし、彼らに天界が開けないこと。
したがって、洗礼が教会の中への導入であるように、
そのように聖餐は天界の中への導入である。
(1) 原文
719. Quinam sunt, qui ad Sanctam Cenam digne accedunt, agitur in duobus subsequentibus articulis; et simul tunc de illis qui indigne; nam ex uno quod affirmatur cognoscitur alterum ex oppositione. Quod Dominus tam apud dignos, quam apud indignos praesens sit, est quia est omnipraesens, tam in caelo quam in inferno, et quoque in mundo, proinde apud malos aeque ac apud bonos; sed apud bonos, hoc est, regeneratos, est universaliter et singulariter praesens, est enim Dominus in illis et illi in Domino, et ubi Dominus ibi caelum; caelum etiam facit Corpus Domini, quare in Corpore Ipsius esse, est simul in caelo. [2.] Sed praesentia Domini apud illos qui indigne accedunt, est praesentia Ipsius universalis, non autem singularis, seu quod idem, est praesentia externa, non simul interna; et praesentia Ipsius universalis seu externa facit, ut homo vivat homo, et gaudeat facultate sciendi, intelligendi, et ex intellectu rationaliter loquendi; est enim homo natus ad caelum, et ideo etiam spiritualis, non autem, sicut bestia, solum naturalis. Gaudet etiam facultate volendi et faciendi illa quae intellectus potest scire, intelligere, et inde rationaliter loqui; sed si voluntas renuit ad intellectus vere rationalia, quae etiam intrinsecus spiritualia sunt, tunc homo fit externus. [3.] Quare apud illos, qui solum intelligunt quid verum et bonum, est praesentia Domini universalis seu externa; at apud illos qui etiam volunt et faciunt verum et bonum, est praesentia Domini et universalis et singularis, seu et interna et externa. Illi qui solum intelligunt et loquuntur vera et bona, comparative sunt virgines stultae, quae habebant lampades sed non oleum; at qui non modo intelligunt et loquuntur vera et bona, sed etiam volunt et faciunt illa, sunt virgines prudentes, quae intromissae sunt in nuptias; at priores foris steterunt et pulsarunt, sed non intromissae (Matth. xxv. 1-12). Ex his constat, quod Dominus praesens sit, et aperiat caelum illis qui ad Sanctam Cenam digne accedunt, et quod etiam praesens sit apud illos, qui indigne, sed quod apud hos non aperiat caelum.
(2) 直訳
719. Quinam sunt, qui ad Sanctam Cenam digne accedunt, agitur in duobus subsequentibus articulis; 特にそれが何かである、聖餐にふさわしく近づく者、二つの続く節の中で扱われる。
et simul tunc de illis qui indigne; また同時に(一緒に)その時、彼らについて、ふさわしくない者。
nam ex uno quod affirmatur cognoscitur alterum ex oppositione. なぜなら、一方のものから、それは肯定される、もう一方のものが対立(対置)から知られるからである。
Quod Dominus tam apud dignos, quam apud indignos praesens sit, est quia est omnipraesens, tam in caelo quam in inferno, et quoque in mundo, proinde apud malos aeque ac apud bonos; 主はふさわしい者のもとにも、ふさわしくない者のもとにも現在することは、遍在するからである、天界の中にも地獄の中にも、そしてまた世の中に、それゆえに、悪い者のもとに、等しく善い者のもとに。
sed apud bonos, hoc est, regeneratos, est universaliter et singulariter praesens, est enim Dominus in illis et illi in Domino, et ubi Dominus ibi caelum; しかし、善い者のもとに、すなわち、再生された者、普遍的にまた個別的に現在する、というのは、主は彼らの中に、彼らは主の中にいるから、また主が〔いる〕ところに天界が〔あるから〕。
caelum etiam facit Corpus Domini, quare in Corpore Ipsius esse, est simul in caelo. 天界もまた主の身体をつくる、それゆえ、その方の身体の中に存在することは、同時に天界の中いる〔ことである〕。
[2.] Sed praesentia Domini apud illos qui indigne accedunt, est praesentia Ipsius universalis, non autem singularis, seu quod idem, est praesentia externa, non simul interna; [2] しかし、彼らのもとの主の現在は、ふさわしくなく近づく者、その方の普遍的な現在である、けれども個別のものではない、すなわち、同じこと〔であるが〕、外なる現在である、同時に内なるものではない。
et praesentia Ipsius universalis seu externa facit, ut homo vivat homo, et gaudeat facultate sciendi, intelligendi, et ex intellectu rationaliter loquendi; またその方の現在が普遍的なものまたは外なるものをつくる、人間が人間〔として〕生きる、また、知り、理解する能力で恵まれる(享受する)、また知性から理性的に話す〔能力〕。
est enim homo natus ad caelum, et ideo etiam spiritualis, non autem, sicut bestia, solum naturalis. というのは、人間は天界へ生まれているからである、またそれゆえ、霊的なものにもまた、けれども、獣のように、自然的なものにだけ〔生まれてい〕ない。
Gaudet etiam facultate volendi et faciendi illa quae intellectus potest scire, intelligere, et inde rationaliter loqui; さらにまたそれらを意志する、またつくる能力で恵まれる(享受する)、それらを理解力で知ることができる、理解すること、またここから理性的に話す。
sed si voluntas renuit ad intellectus vere rationalia, quae etiam intrinsecus spiritualia sunt, tunc homo fit externus. しかし、もし意志が拒絶するなら、真の理性的なものの理解へ向けて、それらもまた内部に霊的なものである、その時、人間は外なるものになる。
[3.] Quare apud illos, qui solum intelligunt quid verum et bonum, est praesentia Domini universalis seu externa; [3] それゆえ、彼らのもとに、その者は単に何が真理と善か理解する、主の現在は普遍的である、また外なるもの。
at apud illos qui etiam volunt et faciunt verum et bonum, est praesentia Domini et universalis et singularis, seu et interna et externa. しかし、彼らのもとに、その者は真理と善を欲し、つくりもする、主の現在はまた普遍的なものまた個別のものである、すなわち、内なるものと外なるもの。
Illi qui solum intelligunt et loquuntur vera et bona, comparative sunt virgines stultae, quae habebant lampades sed non oleum; 彼らは、その者は単に真理と善を理解し、話す、たとえで愚かな娘である(=愚かな娘にたとえられる)、彼女らは明かりを持った、しかし、油がない。
at qui non modo intelligunt et loquuntur vera et bona, sed etiam volunt et faciunt illa, sunt virgines prudentes, quae intromissae sunt in nuptias; しかし、真理と善を理解する、また話すだけでなく、しかし、それらを欲し、行なう者は、賢明な娘である、彼女らは結婚式に入れられる。
at priores foris steterunt et pulsarunt, sed non intromissae (Matth. xxv. 1-12). しかし、前の者は外に立つ、また〔戸を〕叩いた、しかし入れらなかった(マタイ25:1-12)。
Ex his constat, quod Dominus praesens sit, et aperiat caelum illis qui ad Sanctam Cenam digne accedunt, et quod etiam praesens sit apud illos, qui indigne, sed quod apud hos non aperiat caelum. これらから明らかである、主が現在されること、また天界が彼らに開ける、その者は聖餐にふさわしく近づく。また、彼らのもとにもまた現在される、彼らのもとに、その者は値しない(ふさわしくない)
しかし、彼らに天界が開けないこと。
(3) 訳文
719. 聖餐にふさわしく近づく者と、一緒に、その時、ふさわしくない者について、(特に)それが何かであるか二つの続く節の中で扱われる。なぜなら、肯定される一方のものから、その対置からもう一方のものが知られるからである。
主はふさわしい者のもとにも、ふさわしくない者のもとにも現在することは、天界の中にも地獄の中にも、そしてまた世の中に、それゆえに、悪い者と等しく善い者のもとに遍在するからである。しかし、善い者のもとに、すなわち、再生された者のもとに、普遍的にまた個別的に現在する、というのは、主は彼らの中に、彼らは主の中にいるから、また主が〔いる〕ところに天界が〔あるから〕。天界もまた主の身体をつくる、それゆえ、その方の身体の中に存在することは、同時に天界の中いる〔ことである〕。
[2] しかし、ふさわしくなく近づく者のもとの主の現在は、その方の普遍的な現在であって、個別のものではない、すなわち、同じこと〔であるが〕、外なる現在であって、同時に内なるものではない。またその方の現在が普遍的なものまたは外なるものをつくる、〔すなわち〕人間が人間〔として〕生き、また、知り、理解する能力で恵まれ、また知性から理性的に話す〔能力である〕。
というのは、人間は天界へ、またそれゆえ、霊的なものにもまた生まれている、けれども、獣のように、自然的なものにだけ〔生まれてい〕ないからである。
さらにまたそれらを欲し、つくる能力で恵まれ、それらを理解力で知り、理解し、またここから理性的に話すことができる。しかし、もし意志が、真の理性的なものの理解へ向けて拒絶するなら、それらもまた内部に霊的なものである〔が〕、その時、人間は外なるものになる。
[3] それゆえ、単に何が真理と善か理解する者のもとで、主の現在は普遍的であり、また外なるものである。しかし、真理と善を欲し、つくる者のもとで、主の現在は普遍的なものまた個別のもの、すなわち、内なるものと外なるものである。
真理と善を理解し、話すだけの者は、明かりを持ったが、油がない愚かな娘にたとえられる。しかし、真理と善を理解し、話すだけでなく、それらを欲し、行なう者は、賢明な娘であり、彼女らは結婚式に入れられる。しかし、前者は外に立ち、〔戸を〕叩くが、し入れらなかった(マタイ25:1-12)。
これらから、主が現在されること、また天界が聖餐にふさわしく近づく者に開けられ、彼らのもとにもまた現在されること、しかし、ふさわしくない者に天界が開けられないことが明らかである。
原典講読『真のキリスト教』720
(1) 原文
[1]720. Sed usque non credendum est, quod Dominus illis qui indigne accedunt, claudat caelum; hoc non facit ulli homini usque ad extremum vitae ejus in mundo; sed quod homo sibi ipsi illud claudat; quod facit per rejectionem fidei et per malum vitae. Sed usque homo jugiter tenetur in statu possibili paenitentiae et conversionis; nam Dominus perpetuo adest et urget ut recipiatur; dicit enim,
"Consisto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit, …ingrediar,…et cenabo cum illo et ille mecum" (Apoc. iii. 20).
Quare in culpa est ipse homo, qui non aperit januam. Aliter fit post mortem; tunc caelum clausum est, et non apertibile illis, qui usque ad finem vitae indigne ad Sanctam Mensam accesserunt; nam tunc interiora mentis illorum fixata et constabilita sunt.
@1 720 (cum exemplo Auctoris,) pro “620”
(2) 直訳
[1]720. Sed usque non credendum est, quod Dominus illis qui indigne accedunt, claudat caelum; しかしそれでも、信じてはならない、主が彼らに、その者は近づくのにふさわしくない、天界を閉ざすこと。
hoc non facit ulli homini usque ad extremum vitae ejus in mundo; このことを人間のだれにも行なわない、世の中の彼のいのちの末端(終わり)まで。
sed quod homo sibi ipsi illud claudat; しかし、人間が自分自身にそれ自身にそれを閉ざす。
quod facit per rejectionem fidei et per malum vitae. 信仰の拒絶(捨てること)によって、また生活の悪によって行なうこと。
Sed usque homo jugiter tenetur in statu possibili paenitentiae et conversionis; しかしそれでも、人間は常に悔い改めと回心の可能性の状態の中に保たれる。
nam Dominus perpetuo adest et urget ut recipiatur; なぜなら、主は絶え間なく現存する、またしきりに促すから、受け入れられるように。
dicit enim, というのは、言うから、
"Consisto ad januam et pulso; 「わたしは戸にしっかりと立つ、また叩く。
si quis audiverit vocem meam, et aperuerit, …ingrediar,…et cenabo cum illo et ille mecum" (Apoc. iii. 20). もしだれかがわたしの声を聞く、また開けるなら……わたしは入る……わたしは彼と食事をする、また彼はわたしと」(黙示録3:20)。
Quare in culpa est ipse homo, qui non aperit januam. それゆえ、責任(過失)の中にいる、人間自身が、その者は戸を開けない。
Aliter fit post mortem; 異なって生じる、死後。
tunc caelum clausum est, et non apertibile illis, qui usque ad finem vitae indigne ad Sanctam Mensam accesserunt; その時、天界は閉ざされる、また彼らに開かれることができない、その者はいのちの終わりまで「聖なる食卓」近づくのにふさわしくなかった。
nam tunc interiora mentis illorum fixata et constabilita sunt. なぜなら、その時、彼らの心の内的なものは固定され(figo)、確定される(constabilio)からである。
@1 720 (cum exemplo Auctoris,) pro “620” 注1 「620」の代わりに720(著者の写し(本)に)
(3) 訳文
[1]720. しかしそれでも、主が〔聖餐に〕近づくのにふさわしくない者に天界を閉ざす、と信じてはならない。〔主は〕このことを人間のだれにも、世の中の彼のいのちの終わりまで行なわない。しかし、人間が自分自身でそれを閉ざす。信仰を捨てること、また生活の悪によってそれを行なう。
しかしそれでも、人間は常に悔い改めと回心の可能性の状態の中に保たれる。なぜなら、主は絶え間なく現存し、受け入れられるようにしきりに促すから。というのは、言うから、
「わたしは戸にしっかりと立ち、叩く。もしだれかがわたしの声を聞き、開けるなら……わたしは入る……わたしは彼と、彼はわたしと食事をする」(黙示録3:20)。
それゆえ、責任は戸を開けない人間自身にある。
死後は異なる。その時、天界は閉ざされ、いのちの終わりまで「聖なる食卓」近づくのにふさわしくなかった者に開かれることができない。なぜなら、その時、彼らの心の内的なものが固定され、確定されるからである。
原典講読『真のキリスト教』721
(1) 原文
721. Quod Baptismus sit introductio in ecclesiam, in capite de Baptismo ostensum est; quod autem Sancta Cena sit introductio in caelum, ex supradictis et perceptis constat. Duo illa sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, sunt sicut duae portae ad vitam aeternam; omnis homo Christianus per Baptismum, qui est prima porta, intromittitur et introducitur in illa quae ecclesia ex Verbo de vita altera docet, quae omnia sunt media, per quae homo praeparari et duci potest ad caelum. Altera porta est Sancta Cena; per illam intromittitur et introducitur omnis homo, qui praeparari et duci se passus est a Domino, in caelum. Universales portae plures non dantur. Haec duo comparari possunt cum principe nato ad regnum, quod primum introducatur in cognitiones quae gubernationis sunt; alterum est coronatio ejus et regimen. Comparari etiam possunt cum filio nato ad magnam hereditatem, qui primum discet et imbuet talia, quae ad justam dispositionem possessionum et opum pertinent; alterum est possessio et administratio. Comparari etiam possunt cum aedificatione domus, et cum ejus habitatione: et quoque cum instructione hominis ab infantia, usque ad aetatem dum fit sui juris et judicii, et cum ejus rationali et spirituali vita postea: una periodus necessario praecedet, ut altera obtineatur, nam haec absque illa non dabilis est. Per haec illustratum est quod Baptismus et Sancta Cena sint sicut duae portae, per quas homo ad vitam aeternam introducitur, et quod post [1]primam portam sit campus, quem percurret; et quod altera sit meta, ubi adorea ad quam cursum direxit: non enim datur palma, nisi quam post velitationem, nec praemium nisi quam post decertationem.
@1 primam (cum exemplo Auctoris,) pro “primum”
(2) 直訳
721. Quod Baptismus sit introductio in ecclesiam, in capite de Baptismo ostensum est; 洗礼が教会の中への導入であることは「洗礼」についての章の中で示された。
quod autem Sancta Cena sit introductio in caelum, ex supradictis et perceptis constat. けれども、聖餐は天界の中への天界の中への導入であることは、上述のことと知覚(把握)から明らかである。
Duo illa sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, sunt sicut duae portae ad vitam aeternam; それらの二つの典礼は、洗礼と聖餐、永遠のいのちへの二つの門のようである。
omnis homo Christianus per Baptismum, qui est prima porta, intromittitur et introducitur in illa quae ecclesia ex Verbo de vita altera docet, quae omnia sunt media, per quae homo praeparari et duci potest ad caelum. キリスト教のすべての人間は洗礼を通して、それは最初の門である、その中に入れられ、導き入れられる、その教会は永遠のいのちについてみことばから教える、それはすべての手段である、それによって人間は天界へ準備されること、また導かれることができる。
Altera porta est Sancta Cena; 聖餐はもう一つの(第二の)門である。
per illam intromittitur et introducitur omnis homo, qui praeparari et duci se passus est a Domino, in caelum. それを通してすべての人間は入れられ、また導き入れられる、その者は準備されること、また導かれることを主により自分自身に許す、天界の中へ。
Universales portae plures non dantur. 多くの普遍的な門は存在しない。
Haec duo comparari possunt cum principe nato ad regnum, quod primum introducatur in cognitiones quae gubernationis sunt; これら二つのものは王へと生まれた王子に例えられることができる、最初に知識の中に導き入れられる、それらは統治のものである。
alterum est coronatio ejus et regimen. 第二のものは彼の戴冠式と統治である。
Comparari etiam possunt cum filio nato ad magnam hereditatem, qui primum discet et imbuet talia, quae ad justam dispositionem possessionum et opum pertinent; さらにまた、大きな相続へと生まれた息子に例えられることができる、その者は最初にこのようなものを学ぶ、また吸収する、それらは財産と富の正しい(公正な)調節を割り当てる。
alterum est possessio et administratio. 第二のものは所有と管理である。
Comparari etiam possunt cum aedificatione domus, et cum ejus habitatione: 家の建築とまたその居住にもまた例えられることができる。
et quoque cum instructione hominis ab infantia, usque ad aetatem dum fit sui juris et judicii, et cum ejus rationali et spirituali vita postea: そしてまた、人間の教育に〔例えられることができる〕、幼児から年齢まで、自分の責任と判断で行なう時、また、その後、彼の理性的で霊的な生活に〔例えられることができる〕。
una periodus necessario praecedet, ut altera obtineatur, nam haec absque illa non dabilis est. ある期間が必然的に先行する、第二のものが生じるために、なぜなら、後者は前者なしにありえないからである。
Per haec illustratum est quod Baptismus et Sancta Cena sint sicut duae portae, per quas homo ad vitam aeternam introducitur, et quod post [1]primam portam sit campus, quem percurret; これらによって説明された、洗礼と聖餐が二つの門のようであること、それらを通って人間は永遠のいのちへ導き入れられる、また最初の門の後に広場(野原)があること、それを走り抜けなければならない。
et quod altera sit meta, ubi adorea ad quam cursum direxit: また第二の門が目的地(ゴール)であること、そこに進路へ導く(指示する)しるし(賞、褒美☆)がある。
☆ adoreaの訳語は何がよいでしょうか、ゴールに主眼を置けば、「賞」ですが、(これからの)「進路」を重要視すれば「しるし」です。天界への経過点なので「しるし」がよいでしょう。(直後の文とのつながりでは「賞」がよいとも思えます)
non enim datur palma, nisi quam post velitationem, nec praemium nisi quam post decertationem. というのは、シュロの木(枝☆)は与えられないから、小競り合いよりも後でないなら、褒美(賞)も、試合の終了よりも後でないなら。
☆ 「黙示録」7:9参照。
@1 primam (cum exemplo Auctoris,) pro “primum” 注1 「primum」の代わりにprimam(著者の写し(本)に)
(3) 訳文
721. 洗礼が教会の中への導入であることは「洗礼」についての章の中で示された。けれども、聖餐は天界の中への天界の中への導入であることは、上述のこととその把握から明らかである。
それらの二つの典礼、洗礼と聖餐は、永遠のいのちへの二つの門のようである。キリスト教のすべての人間は、最初の門である洗礼を通して、その中に入れられ、導き入れられ、その教会は永遠のいのちについてみことばから教える、それはすべての手段であって、それによって人間は天界へ準備され、導かれることができる。
聖餐は第二の門である。それを通してすべての人間は入れられ、導入され、その者は天界へ準備され、導かれることを主により自分自身に許す。多くの〔者のための〕普遍的な門は存在しない。
これら二つのものは王へと生まれた王子に例えられることができる。最初に、は統治のものである知識の中に導き入れられ、第二のものは彼の戴冠式と統治である。
さらにまた、大きな相続へと生まれた息子に例えられることができる。その者は最初に、財産と富を正しく調節して割り当てるようなものを学び、吸収する。第二のものは所有と管理である。
家の建築とまたその居住にもまた例えられることができる。そしてまた、幼児から、自分の責任と判断で行なう時の年齢まで人間の教育に、また、その後、彼の理性的で霊的な生活に〔例えられることができる〕。第二のものが生じるために、ある期間が必然的に先行する、なぜなら、前者は後者なしにありえないからである。
これらによって、洗礼と聖餐が二つの門のようであることが説明された、それらを通って人間は永遠のいのちへ導入され、また最初の門の後に広場があり、それを走り抜けなければならない。また第二の門が目的地であって、そこに〔次の〕進路へ導くしるし(賞、褒美☆1)がある。というのは、シュロの枝☆2は小競り合いよりも後でないなら、褒美(賞)もまた試合の終了よりも後でないなら与えられないから。
☆1 ここの原語はadoreaであり、「しるし」または「賞、褒美」の意味があります、ゴールに主眼を置けば、「賞」ですが、(これからの)「進路」を重要視すれば「しるし」です。天界への経過点なので「しるし」がよいと思えます(直後の文とのつながりでは「賞」がよいとも思えます)。
☆2 「黙示録」7:9参照。(称賛を意味します)
原典講読『真のキリスト教』722(原文と直訳[2]まで)
(1) 原文
722. Quod Deus, charitas et fides, sint tria universalia ecclesiae, quia sunt universalia media salutis, scitur, agnoscitur et percipitur a quovis Christiano qui studet Verbo. Quod Deus agnoscendus sit, ut alicui sit religio, et in illo aliquid ecclesiae, ipsa ratio in qua aliquid spirituale est, dictat; quare qui ad Sanctam Cenam accedit, et Deum non agnoscit, illam profanat, oculo enim videt panem et vinum, et lingua gustat illa, at mens cogitat, "Quid hoc nisi adiaphoron? et quid differunt a similibus super mea mensa? quod tamen facio, ne a sacerdotio, et inde a vulgo infamiae quod atheus sim, inculper."
[2.] Quod post agnitionem Dei, charitas sit alterum medium, quod facit ut quis digne accedat, constat tam ex Verbo, quam ex orationibus praelectis ante accessionem in toto Christiano orbe. Ex Verbo:
Quod primarium mandatum et praeceptum sit, ut Deum super omnia ament, et proximum sicut seipsum (Matth. xxii. 34-39; Luc. x. 25-28).
Tum apud Paulum,
Quod sint tria, quae conferunt ad salutem, et quod illorum maxima sit charitas (1 Cor. xiii. 13).
Ut et ex his:
"Scimus quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audiat" (Joh. ix. 31).
"Omnis (arbor) qui non facit fructum bonum, exscinditur et in ignem conjicitur" (Matth. vii. 19, 20; Luc. iii. 8, 9).
[3.] Ex orationibus praelectis ante accessionem ad Sanctam Cenam in toto Christiano orbe: In illis ubivis serio admonentur ut sint in charitate per reconciliationem et paenitentiam, ex quibus hic solum transcribam haec ex oratione ad communicantes in Anglia.
"Haec est via, et hoc est medium, ut quis fiat dignus particeps Sanctae Cenae: primarium est, ut exploret suae vitae facta et commercia secundum normam praeceptorum Dei; et in quibuscunque animadvertit se offendisse voluntate et loquela, aut factis, tunc deploret vitiosam suam naturam, et confessionem faciat coram omnipotente Deo, cum pleno proposito emendandi vitam. Et si animadvertit offensas ejus esse tales, ut non modo sint contra Deum, sed etiam contra proximum, tunc reconciliabit se illi, et promptus erit ad restitutionem et satisfactionem ex omni potentia sua, propter injurias et mala alicui facta, et similiter promptus erit ad remittendum aliis offensas, quemadmodum vult ut offensae suae remittantur a Deo; alioqui receptio Sanctae Cenae non facit nisi quam aggravet damnationem. Quapropter si quis vestrum est blasphemator Dei, obtrectator et sugillator Verbi Ipsius, ([1]aut adulter,) aut in malitia vel in malevolentia, aut in alio enormi crimine, paenitentiam a peccatis age; si non, ad Sanctam Cenam ne accedas: alioqui post receptionem Sanctae Cenae diabolus intraturus est in te, sicut intravit in Judam, et impleturus te omni iniquitate, et destructurus et corpus et animam.
[4.] Quod Fides in Dominum sit tertium medium dignae fruitionis Sanctae Cenae, est quia charitas et fides unum faciunt, sicut calor et lux tempore veris, ex quibus duobus conjunctis renascitur omnis arbor; similiter ex calore spirituali, qui est charitas, et ex luce spirituali, quae [2]est veritas fidei, vivit omnis homo. Quod fides in Dominum hoc faciat, constat ex his locis:
"Qui credit in Me,…non morietur in aeternum," sed vivet (Joh. xi 25, 26).
Haec est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium, habeat vita aeternam (Joh. vi. 40).
"Adeo..dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum….habeat vitam aeternam" (Joh. iii. 15, 16).
"Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio,non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36).
"Sumus in veritate, in Filio Dei Jesu Christo; Hic est verus Deus et vita aeterna" (1 Joh. v. 20, 21 (B.A. 20)).
@1 aut adultery:―sic exemplum Auctoris. @2 est (cum exemplo Auctoris,) pro “et”
(2) 直訳
722. Quod Deus, charitas et fides, sint tria universalia ecclesiae, quia sunt universalia media salutis, scitur, agnoscitur et percipitur a quovis Christiano qui studet Verbo. 神、仁愛また信仰は、教会の三つの普遍的なものであることが、救いの普遍的な手段であるからである、知られている、認められているまた知覚されている、キリスト教徒のそれぞれの者により、その者はみことばを学ぶ。
Quod Deus agnoscendus sit, ut alicui sit religio, et in illo aliquid ecclesiae, ipsa ratio in qua aliquid spirituale est, dictat; 神を認めなくてはならないことは、ある者に宗教があるために、またその中に何らかの教会が〔ある〕、理性そのものが断言する(命じる)。
quare qui ad Sanctam Cenam accedit, et Deum non agnoscit, illam profanat, oculo enim videt panem et vinum, et lingua gustat illa, at mens cogitat, "Quid hoc nisi adiaphoron? それゆえ、聖餐に近づく者は、また神を認めない、それを冒涜する、というのは、目でパンとブドウ酒を見る、また舌でそれらを味わう、しかし心で考えるから、「これは無関心な事柄でないなら何か?
et quid differunt a similibus super mea mensa? また、私の食卓の上の似た物から何が相違するのか?
quod tamen facio, ne a sacerdotio, et inde a vulgo infamiae quod atheus sim, inculper." そのことをそれでも私は行なう、聖職者から、またここから大衆から悪評(恥)で、私が無神論者であること、批難されないように」。
[2.] Quod post agnitionem Dei, charitas sit alterum medium, quod facit ut quis digne accedat, constat tam ex Verbo, quam ex orationibus praelectis ante accessionem in toto Christiano orbe. [2] 神の認知の後、仁愛がもう一つの(第二の)手段であることは、だれかを〔聖餐に〕近づくのにふさわしいようにするもの、みことばからも、祈りからも明らかである、全キリスト教界の中で近づくことの前に朗誦される。
Ex Verbo: みことばから――
Quod primarium mandatum et praeceptum sit, ut Deum super omnia ament, et proximum sicut seipsum (Matth. xxii. 34-39; Luc. x. 25-28). 第一の命令と戒めであること、神をすべてのものの上に(まさって)愛すること、また隣人をそれ自身のように(マタイ22:34-39、ルカ10:25-28)。
Tum apud Paulum, なおまたパウロのもとに、
Quod sint tria, quae conferunt ad salutem, et quod illorum maxima sit charitas (1 Cor. xiii. 13). 三つのものがあること、それらは救いへ寄与する、またそれらの最大のものは仁愛であること(コリントⅠ13:13)。
Ut et ex his: たとえばまたこれらから――
"Scimus quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audiat" (Joh. ix. 31). 「私たちは知っている、神は罪人〔の言うこと〕を聞かない、しかし、もしだれかが神を礼拝する、またそのみこころを行なうなら、この者を聞くこと」(ヨハネ9:31)。
"Omnis (arbor) qui non facit fructum bonum, exscinditur et in ignem conjicitur" (Matth. vii. 19, 20; Luc. iii. 8, 9). 「すべてのもの(木)は、そのものは善い実を結ばない、切り倒される、また火の中に投げ込まれる」(マタイ7:19, 20、ルカ3:8, 9)。