原典講読『真のキリスト教』693(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
693. Secundum Memorabile:―
Post aliquot septimanas audivi vocem e caelo dicentem, “En iterum conventus in Parnassio; accede, monstrabimus viam.”
Accessi, et cum prope eram, vidi quendam super Heliconeo cum tuba, qua annuntiavit et indixit conventum. Et vidi ex urbe Athenaeo et confiniis ejus ascendentes ut prius, et in medio illorum tres novitios e mundo. Erant illi tres ex Christianis, unus sacerdos, alter politicus, et tertius philosophus. Hos in via vario sermone oblectabant, imprimis de sapientibus antiquis, quos nominabant; quaesiverunt num illos visuri sint; dixerunt quod visuri, et si vellent, salutaturi, quoniam sunt affabiles.
Quaesiverunt de Demosthene, Diogene et Epicuro. Dixerunt, “Demosthenes non hic est, sed apud Platonem, Diogenes cum suis scholaribus sub Heliconeo commoratur, ex causa quia mundana sicut nihili reputat, et modo caelestia animo volvit; Epicurus ad occidentem in termino habitat, nec intrat ad nos, quia nos distinguimus inter affectiones bonas et affectiones malas, et dicimus affectiones bonas una esse cum sapientia, et affectiones malas esse contra sapientiam.”
[2.] Quando ascenderunt collem Parnassium, aliqui custodes ibi apportabant aquam ex fonte ibi in scyphis crystallinis, et dicebant, “Est aqua ex fonte, de quo vetusti confabulati sunt, quod perruptus sit ab ungula equi Pegasi, et postea consecratus novem Virginibus;” at per equum alatum Pegasum intellexerunt intellectum veri per quem sapientia; per ungulas pedis ejus, intellexerunt experientias per quas intelligentia naturalis; et per novem Virgines, intellexerunt cognitiones et scientias omnis generis. Haec vocantur hodie fabulae, sed fuerunt correspondentiae, ex quibus primaevi locuti sunt.
Comites dixerunt ad tres advenas, “Ne miremini; custodes ita loqui instructi sunt, et nos per bibere aquam ex fonte intelligimus instrui de veris, et per vera de bonis, et sic sapere.”
[3.] Post haec intraverunt Palladium, et cum illis tres novitii e mundo, sacerdos, politicus, et philosophus; et tunc laureati, qui sedebant ad mensas, quaesiverunt, “Quid novi e terra?”
Et responderunt, “Hoc novum est, quod quidam perhibeat se loqui cum angelis, ac visum habere apertum in mundum spiritualem, aeque sicut apertum habet in mundum naturalem, et ille nova inde affert plura, inter quae sunt haec: quod homo vivat homo post mortem, sicut vixit prius in mundo; quod videat, audiat, loquatur sicut prius in mundo; quod vestiatur et ornetur sicut prius in mundo; quod esuriat et sitiat, edat et bibat, sicut prius in mundo; quod delicio conjugiali fruatur sicut prius in mundo; quod dormiat et evigilet sicut prius in mundo; quod ibi sint terrae et lacus, montes et colles, planities et valles, fontes et fluvii, paradisi et luci; tum quod ibi sint palatia et domus, ac urbes et villae, sicut in mundo naturali ut et quod sint scripturae et libri, et quod sint functiones et negotiationes, tum lapides pretiosi, aurum et argentum; verbo quod ibi sint omnia et singula quae in terris, et illa in caelis infinite perfectiora; cum sola differentia, quod omnia quae in mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde spiritualia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus amor; et quod omnia quae in mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde naturalia et materialia, quia sunt ex sole ibi qui est purus ignis; verbo, quod homo post mortem sit perfecte homo, immo perfectius homo quam prius in mundo; prius enim in mundo fuit in corpore materiali, in hoc autem est in corpore spirituali.”
[4.] His dictis, quaesiverunt sapientes antiqui, quid de illis cogitant in terra.
Dixerunt illi tres, “Nos scimus quod vera sint, quia hic sumus, ac lustravimus et exploravimus omnia; quare dicemus quid de illis locuti et ratiocinati sunt in terra.”
Et tunc sacerdos dixit, quod illi qui ex nostro ordine sunt, primum dum audiverunt illa, vocaverint visiones, dein commenta, postea quod viderit larvas, et demum haeserint, et dixerint, “Crede si vis: nos hactenus docuimus, quod homo non futurus sit in corpore post mortem, prius quam die ultimi judicii.”
Et quaesiverunt, “Annon aliqui intelligentes inter illos sint, qui possunt demonstrare et convincere illos de veritate, quod homo vivat homo post mortem?”
[5.] Dixit sacerdos, quod sint qui demonstrant, sed non convincunt; “illi qui demonstrant, dicunt, quod contra sanam rationem sit credere quod homo non vivat homo nisi quam die ultimi judicii, et quod interea sit anima absque corpore. `Quid anima, et ubi illa interea? Num halitus, aut aliquid venti volitans in aere, vel ens reconditum in medio terrae, ubi est Pu ejus? Num animae Adami et Evae, et omnium post illos, nunc per sex millia annorum seu sexaginta saecula adhuc volitent in universo, aut teneantur inclusae in meditullio terrae, et exspectent ultimum judicium? Quid anxius et miserabilius tali exspectatione? Nonne sors illorum potest comparari sorti vinctorum catenis et pedicis in carceribus? Annon si talis sors homini post mortem foret, satius foret nasci asinus quam homo? Numne etiam contra rationem est credere, quod anima possit reindui suo corpore? estne corpus exesum a vermibus, muribus, et piscibus? ac isti novo corpori induci sceleton ossium exustum sole, vel dilapsum in pulverem? Quomodo cadaverosa et putida illa colligentur, et animabus unientur?’ Sed ad talia, cum audiunt, non quicquam ex ratione respondent, sed inhaerent fidei suae, inquientes, `Captamus rationem sub obedientia fidei;―ad collectionem omnium ex sepulcris die ultimi judicii, dicunt, `Hoc omnipotentiae opus est;’ et cum nominant omnipotentiam et fidem, exsulat ratio; et possum dicere, quod tunc sana ratio sit sicut nihil, et quibusdam sicut spectrum; immo possunt dicere ad sanam rationem, `Insanis.'”
[6.] His auditis dixerunt Sapientes Graeciae, “Nonne illa paradoxa sicut contradictoria dissipantur a se ipsis? et tamen hodie in mundo non dissipari possunt a sana ratione: quid paradoxius credi potest quam id quod narratur de ultimo judicio, quod tunc universum periturum sit, et quod tunc stellae caeli delapsurae sint super terram, quae minor stellis est; et quod corpora hominum tunc vel cadavera, vel [1]mumia ab hominibus exesa vel flocci, coalitura sint cum suis animabus? Nos dum fuimus in mundo, credidimus immortalitatem animarum hominum, ex inductionibus quas ratio nobis subministravit, et quoque designavimus pro beatis loca, quae vocavimus campos Elysios, et credidimus illas esse effigies seu species humanas, sed tenues quia spirituales.”
[7.] Postquam haec dicta sunt, converterunt se ad alterum advenam, qui in mundo fuerat politicus. Hic confessus est quod non crediderit vitam post mortem; et quod cogitaverit de novis quae audiverat de illa, quod essent figmenta et inventa. “Meditans de illa dixi, Quomodo possunt animae corpora esse? annon omne hominis jacet mortuum in sepulcro? estne oculus ibi? quomodo potest videre? estne auris ibi? quomodo potest audire? unde illi os quo loquatur? si aliquid hominis viveret post mortem, num foret id aliud quam simile larvae? quomodo potest larva edere et bibere? et quomodo potest delicio conjugiali frui? unde ei vestes, domus, cibi, et sic porro? et larvae, quae sunt effigies aereae, apparent sicut sint, et tamen non sunt. Haec et similia de vita hominum post mortem cogitavi in mundo; at nunc cum vidi omnia, ac tetigi manibus meis omnia, convictus sum per ipsos sensus, quod sim homo sicut in mundo, adeo ut non sciam aliud quam quod vivam sicut vixi, cum differentia, quod ratio nunc mihi sanior sit; aliquoties puduit me cogitationum priorum.”
[8.] Similia de se narravit philosophus; attamen cum hac differentia, quod retulerit nova illa, quae audiverat de vita post mortem, inter opiniones et hypotheses, quas ex antiquis et hodiernis collegerat.
His auditis obstupuerunt sophi; et illi qui e schola Socratica erant, dixerunt, quod ex novis his e terris percipiant quod interiora mentium humanarum successive occlusa sint, et quod nunc in mundo fides falsi luceat sicut veritas, ac ingeniositas fatua sicut sapientia, et quod lux sapientiae a nostris temporibus se demiserit ab interioribus cerebri in os sub nasum, ubi illa coram oculis apparet sicut splendor labri, ac loquela oris inde sicut sapientia.
His auditis quidam ex tironibus ibi dixit, “Et quam stupidae mentes terricolarum hodie; utinam adessent discipuli [2]Heracliti et Democriti, qui rident ad omnia, et qui flent ad omnia, et audiremus magnum risum et magnum fletum.”
Postquam peractus est hic conventus, dederunt tribus novitiis e terra suae ditionis insignia, quae erant lamellae cupreae, super quibus aliqua hieroglyphica exarata sunt, cum quibus abiverunt.
@1 “munia….exesa:” sic ed. prin.; sic quoque De Am. Conj., n. 182; videantur A. E., n. 1059, ubi legitur “mumi Aegyptiacum.” A Doctore Tafel quidem legebatur “mumiae….exesae.” @2 “Heracliti et Democriti”: sic edition princeps. Forte legeris Democriti Et Heracliti.
(2) 直訳
693. Secundum Memorabile:― 第二のメモラビリア――
Post aliquot septimanas audivi vocem e caelo dicentem, “En iterum conventus in Parnassio; 数週間後、私は天界から声を聞いた、言っている、「見よ、再び、パルナッソスに集会。
accede, monstrabimus viam.” 近づけ(加われ)、私たちが道を示す」。
Accessi, et cum prope eram, vidi quendam super Heliconeo cum tuba, qua annuntiavit et indixit conventum. 私は近づいた(加わった)、また私が近くにいたとき、私はへリコーンの上にある者を見たラッパとともに、それで集会を知らせた(告知した)また布告した。
Et vidi ex urbe Athenaeo et confiniis ejus ascendentes ut prius, et in medio illorum tres novitios e mundo. また、アテネの都とその辺境から前のように上ってくる者を見た、また彼らの真ん中に地からの三人の新参者を。
Erant illi tres ex Christianis, unus sacerdos, alter politicus, et tertius philosophus. 彼らはキリスト教からの三人であった、一人は聖職者、もう一人は政治家、三人目(第三の者)は哲学者。
Hos in via vario sermone oblectabant, imprimis de sapientibus antiquis, quos nominabant; これらの者を途中でいろいろな話しで〔彼らは〕楽しませた、特に、古代の賢人たちについて、その者を名前を挙げた。
quaesiverunt num illos visuri sint; 彼らは質問した、彼らを見る(未来分詞)かどうか。
dixerunt quod visuri, et si vellent, salutaturi, quoniam sunt affabiles. 彼らは言った、見られること、またもし欲するなら、挨拶する、彼らは愛想がよいので。
Quaesiverunt de Demosthene, Diogene et Epicuro. 彼らは、デモステネス、ディオゲネス、エピクロスについて質問した。
Dixerunt, “Demosthenes non hic est, sed apud Platonem, Diogenes cum suis scholaribus sub Heliconeo commoratur, ex causa quia mundana sicut nihili reputat, et modo caelestia animo volvit; 彼らは言った、「デモステネスはここにいない、しかし、プラトンのもとに、ディオゲネスは自分の学徒徒者にへリコーンの下に滞在している、理由から、世俗的なものはこのように何も重要視しないからである、天界的なことだけを心に思い巡らした(ころがした)。
Epicurus ad occidentem in termino habitat, nec intrat ad nos, quia nos distinguimus inter affectiones bonas et affectiones malas, et dicimus affectiones bonas una esse cum sapientia, et affectiones malas esse contra sapientiam.” エピクロスは西に向けて境界の中に住んでいる、私たちの方へ入らない、私たちが善の情愛と悪の情愛の間を区別するからである、私たちが善の情愛は知恵を一緒であること、また悪の情愛は知恵に反していることを言う。
[2.] Quando ascenderunt collem Parnassium, aliqui custodes ibi apportabant aquam ex fonte ibi in scyphis crystallinis, et dicebant, “Est aqua ex fonte, de quo vetusti confabulati sunt, quod perruptus sit ab ungula equi Pegasi, et postea consecratus novem Virginibus;” [2] パルナッソスの丘に上った時、見張りのある者がそこに携えてきた、そこに泉からの水を、水晶の鉢(大きな杯)の中に、また言った、「泉からの水である、それについて古代人は神話(寓話)として語っている、(翼のある)馬ペーガソスのひづめにより破り開かれたこと、またその後、九人の乙女により聖別された(捧げられた)。
at per equum alatum Pegasum intellexerunt intellectum veri per quem sapientia; しかし、翼のある馬ペーガソスによって真理の理解力が意味された、それによって知恵。
per ungulas pedis ejus, intellexerunt experientias per quas intelligentia naturalis; その葦のひづめによって、経験が意味された、それによって自然的な知性。
et per novem Virgines, intellexerunt cognitiones et scientias omnis generis. また九人の乙女によって、すべての種類の認識と知識が意味された。
Haec vocantur hodie fabulae, sed fuerunt correspondentiae, ex quibus primaevi locuti sunt. これらは今日、寓話(作り話)と呼ばれる、しかし、対応であった、それらから初期の者たちは話した。
Comites dixerunt ad tres advenas, “Ne miremini; 仲間が三人の到来者に言った、「あなたがたは驚くな(いぶかるな、怪しむな)。
custodes ita loqui instructi sunt, et nos per bibere aquam ex fonte intelligimus instrui de veris, et per vera de bonis, et sic sapere.” 見張りの者はそのように話すことを教えられている、また私たちは泉からの水を飲むことによって真理について教えられることを意味する、また真理によって善について、またこのように賢明である(になる)こと」。

原典講読『真のキリスト教』693(直訳[3],{4})

[3.] Post haec intraverunt Palladium, et cum illis tres novitii e mundo, sacerdos, politicus, et philosophus; [3] この後、パラディウム(知恵の神殿)に入った、また彼らと世からの三人の新参者とともに、聖職者、政治家、また哲学者。
et tunc laureati, qui sedebant ad mensas, quaesiverunt, “Quid novi e terra?” またその時、月桂冠をかぶった者が、その者は机に座っていた、質問した、「何が、地から新しいもの(情報)?」
Et responderunt, “Hoc novum est, quod quidam perhibeat se loqui cum angelis, ac visum habere apertum in mundum spiritualem, aeque sicut apertum habet in mundum naturalem, et ille nova inde affert plura, inter quae sunt haec: また彼らは答えた、「これが新しいもの(情報)である、ある者☆が天使と互いに話していると物語っていること、そして視覚を持っている、霊界の中に開かれた、自然界の中に開かれた〔視覚を〕持つようにと等しく、また彼は新しいもの(情報)をここから多くの者を提示した、それらに間にこれらがある――
☆ スヴェーデンボリのことです。
quod homo vivat homo post mortem, sicut vixit prius in mundo; 人間は死後も生きること、以前に世の中で生きたように。
quod videat, audiat, loquatur sicut prius in mundo; 見る、聞く、話すこと、以前に世の中でのように。
quod vestiatur et ornetur sicut prius in mundo; 着せられる、また飾られること、以前に世の中でのように。
quod esuriat et sitiat, edat et bibat, sicut prius in mundo; 飢える、また渇きを感じること、以前に世の中でのように。
quod delicio conjugiali fruatur sicut prius in mundo; 結婚の歓喜を楽しむこと、以前に世の中でのように。
quod dormiat et evigilet sicut prius in mundo; 眠る、また目を覚ますこと、以前に世の中でのように。
quod ibi sint terrae et lacus, montes et colles, planities et valles, fontes et fluvii, paradisi et luci; そこに(大)地と湖がある、山と丘、平野と谷、泉と川、庭園と木立ち。
tum quod ibi sint palatia et domus, ac urbes et villae, sicut in mundo naturali ut et quod sint scripturae et libri, et quod sint functiones et negotiationes, tum lapides pretiosi, aurum et argentum; なおまたそこに宮殿と家がある、そして都と村、自然界の中のように、そのようにまた、書かれたもの(文書)と本があること、また職務と商売(取引)があること、なおまた貴重な石(宝石)、金、銀。
verbo quod ibi sint omnia et singula quae in terris, et illa in caelis infinite perfectiora; 一言でいえば、そこにすべてと個々のものがある、それらは地の中に、またそれらは
cum sola differentia, quod omnia quae in mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde spiritualia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus amor; 単なる違いとともに、すべてのものは、それらは霊界の中にある、霊的な起源からである、またここから霊的なもの、そこの「太陽」からであるので、それは純粋な愛である。
et quod omnia quae in mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde naturalia et materialia, quia sunt ex sole ibi qui est purus ignis; また、すべてのものは、それらは自然界の中にある、自然的な起源からである、またここから自然的なものと物質的なもの、太陽からであるので、それは純粋な火である。
verbo, quod homo post mortem sit perfecte homo, immo perfectius homo quam prius in mundo; 一言でいえば、人間は死後、完全に人間であること、それどころか、さらに完全に人間〔である〕、以前に世の中に〔いたとき〕よりも。
prius enim in mundo fuit in corpore materiali, in hoc autem est in corpore spirituali.” というのは、以前に世の中で物質的な身体の中にいた、けれども、この中で霊的な身体の中にいるから」。
[4.] His dictis, quaesiverunt sapientes antiqui, quid de illis cogitant in terra. [4] これらで聞いて、古代の賢人たちは質問した、それらについて地の中で何を考えるか。
Dixerunt illi tres, “Nos scimus quod vera sint, quia hic sumus, ac lustravimus et exploravimus omnia; 彼ら三人は言った、「私たちは知っている、真理であること、私たちはここにいるので、そしてすべてのものを調べた(観察した)、また調べた(見つけ出した)。
quare dicemus quid de illis locuti et ratiocinati sunt in terra.” それゆえ、私たちは言う、それらについて地の中で何が話され、推論されているか」。
Et tunc sacerdos dixit, quod illi qui ex nostro ordine sunt, primum dum audiverunt illa, vocaverint visiones, dein commenta, postea quod viderit larvas, et demum haeserint, et dixerint, “Crede si vis: またその時、聖職者は言った、彼らは、その者は私たちの階級(教団)からである、最初にそれらを聞いた時、幻視と言った、その後(続いて)、作り事(うそ)、その後、幽霊を見たこと、また最後に、ためらう、また言った、「信じよ、もし、あなたが欲するなら。
nos hactenus docuimus, quod homo non futurus sit in corpore post mortem, prius quam die ultimi judicii.” 私たちは今まで教えた、人間は死後、身体の中にいないこと、最後の審判の日よりも前に」。
Et quaesiverunt, “Annon aliqui intelligentes inter illos sint, qui possunt demonstrare et convincere illos de veritate, quod homo vivat homo post mortem?” また彼らは質問した、「彼らの間にだれか知的な者がいないのか、その者が〝真理〟についてそれらを示すことまた確信させることができる、人間が生きること、人間が死後?」

原典講読『真のキリスト教』693(直訳[5],{6})

[5.] Dixit sacerdos, quod sint qui demonstrant, sed non convincunt; [5] 聖職者は言った、示す(証明する)者がいること、しかし確信させない。
“illi qui demonstrant, dicunt, quod contra sanam rationem sit credere quod homo non vivat homo nisi quam die ultimi judicii, et quod interea sit anima absque corpore. 「彼らは、示す(証明する)者、言う、信じることは健全な理性に反していること、人間は生きない人間〔として〕最後の審判の日よりもでないなら、またその間に身体なしの霊魂であること。
`Quid anima, et ubi illa interea? 「何が霊魂か、またどこにそれはその間?
Num halitus, aut aliquid venti volitans in aere, vel ens reconditum in medio terrae, ubi est Pu ejus? 息(気体の発散物)なのか、または空気の中で飛んでいる何らかの風(息)、あるいは地の真ん中の中に隠された存在物、どこにそのプー☆があるのか?
☆ 「プー」はギリシア語で「どこ?」を意味します。死後の霊魂がいると信じられた場所です。
Num animae Adami et Evae, et omnium post illos, nunc per sex millia annorum seu sexaginta saecula adhuc volitent in universo, aut teneantur inclusae in meditullio terrae, et exspectent ultimum judicium? アダムとエバの霊魂が、また彼らの後のすべての者の、今や、六千年の間、すなわち、六十世紀、今でも全世界の中を飛びまわっている、または地の中央の中に閉じ込められて保たれている、また最後の審判を期待している?
Quid anxius et miserabilius tali exspectatione? 何が心配、また惨めか、このような期待は?
Nonne sors illorum potest comparari sorti vinctorum catenis et pedicis in carceribus? 彼らの運命は牢獄の中の鎖と足かせ(足鎖)で結び付けられた〔者の〕運命にたとえられるができないか?
Annon si talis sors homini post mortem foret, satius foret nasci asinus quam homo? もしそのような運命が人間に死後あるなら、人間よりもロバに生まれた〔ほうが〕ましだったのではないか?
Numne etiam contra rationem est credere, quod anima possit reindui suo corpore? さらにまた信じることは理性に反していないか、霊魂がその身体を再び着用することができること?
estne corpus exesum a vermibus, muribus, et piscibus? 身体は、虫、ネズミ、また魚により食い尽されていないか?
ac isti novo corpori induci sceleton ossium exustum sole, vel dilapsum in pulverem? そしてその新しい身体に太陽で焼き尽くされた骨の骸骨が着せられること、あるいは塵の中にこなごなにされた(分解された)?
Quomodo cadaverosa et putida illa colligentur, et animabus unientur?’ どのようにそれらの屍と腐ったものが集められるのか、霊魂に結合させられるのか?
Sed ad talia, cum audiunt, non quicquam ex ratione respondent, sed inhaerent fidei suae, inquientes, `Captamus rationem sub obedientia fidei;― しかし、このようなものに、聞いたとき、どんなものも(だれも)理性から返答しない、しかし、自分の信仰に固執する、言って、「私たちは理性を信仰の服従の下に保つ」――
ad collectionem omnium ex sepulcris die ultimi judicii, dicunt, `Hoc omnipotentiae opus est;’ 最後の審判の日にすべての者を墓から集めることに〔ついて〕、言う、「このことは全能の働きである」――
et cum nominant omnipotentiam et fidem, exsulat ratio; また全能と信仰が名前を挙げられるとき、理性を追放する。
et possum dicere, quod tunc sana ratio sit sicut nihil, et quibusdam sicut spectrum; また、言うことができる、その時、理性は無のようなものであること、またある者に〔とって〕幽霊のようなもの。
immo possunt dicere ad sanam rationem, `Insanis.'” それどころか、健全な理性に(向けて)言うことができる、「狂気」。
[6.] His auditis dixerunt Sapientes Graeciae, “Nonne illa paradoxa sicut contradictoria dissipantur a se ipsis? [6] これらで聞いてギリシアの賢明な者が言った、「矛盾のようなそれらの背理☆はそれ自体から消散されないか?
☆ paradoxon(ギリシア語)は通常「逆説」と訳されます。しかし、逆説は「一見矛盾に見えて実際は正しい説」です、この箇所のようにスヴェーデンボリはこの意味で使用していません。それで逆説でなく背理のような言葉で訳すのが正しくなります。一般に、ある個人の場合、辞書どおりの意味で使っていない言葉はありえます、これはその例です。
et tamen hodie in mundo non dissipari possunt a sana ratione: またそれでも、世の中で、健全な理性により消散されることができない。
quid paradoxius credi potest quam id quod narratur de ultimo judicio, quod tunc universum periturum sit, et quod tunc stellae caeli delapsurae sint super terram, quae minor stellis est; 何が背理か、そのことよりも信じられることができる、最後の審判について語られること、その時、全世界が滅びること、またその時、天の星が地の上に落ちること、それはさらに小さい星である。
et quod corpora hominum tunc vel cadavera, vel [1]mumia ab hominibus exesa vel flocci, coalitura sint cum suis animabus? また、人間の身体は、その時、あるいは屍、あるいは人間により食い尽された☆ミイラあるいは小さい粒、その霊魂と一つとなるのか?
☆ ミイラは薬とされたことがあり、「食う」のではなく、薬として「飲み尽くす」と訳すのがよいようです。
Nos dum fuimus in mundo, credidimus immortalitatem animarum hominum, ex inductionibus quas ratio nobis subministravit, et quoque designavimus pro beatis loca, quae vocavimus campos Elysios, et credidimus illas esse effigies seu species humanas, sed tenues quia spirituales.” 私たちは世の中にいた時、人間の霊魂の不滅を信じた、推理(帰納)から、それを理性が私たちに与える、そしてまた、私たちは祝福された者のために場所を指定した、それをエーリシュオン☆と呼んだ、また私たちはそれらを信じた、人間の似姿または外見(姿)で存在すること、しかし、霊的なので希薄」。
☆ Campi Elysiiはフランス語でChamps Elysees(理想郷)、すなわち「シャンゼリゼ」です。

原典講読『真のキリスト教』693(直訳[7],{8}と訳文)

[7.] Postquam haec dicta sunt, converterunt se ad alterum advenam, qui in mundo fuerat politicus. [7] このことが言われた後、彼らはもう一人の(第二の)到着者に向かって(自分自身を)向きを変えた、その者は世の中で政治家であった。
Hic confessus est quod non crediderit vitam post mortem; この者は言明(告白)ていた、死後のいのちを信じていなかったこと。
et quod cogitaverit de novis quae audiverat de illa, quod essent figmenta et inventa. また、新しいものについて考えたこと、それらはそれらについて聞いた、作り事やでっちあげであったこと。
"Meditans de illa dixi, Quomodo possunt animae corpora esse? 「それらについて熟考している〔とき〕、私は言った、どのように霊魂に身体があることができるのか?
annon omne hominis jacet mortuum in sepulcro? 人間のすべてのものは墓の中に死んで横たわっていないか?
estne oculus ibi? そこに目はある?
quomodo potest videre? どのように見ることができるのか?
estne auris ibi? そこに耳はある?
quomodo potest audire? どのように聞くことができるのか?
unde illi os quo loquatur? どこから彼は、口は、それで話すのか?
si aliquid hominis viveret post mortem, num foret id aliud quam simile larvae? もし、人間の何らかのものを、死後、見るなら、それは何らかのものでないのか、幽霊に似たもののような?
quomodo potest larva edere et bibere? どのように幽霊が食べることと飲むことができるのか?
et quomodo potest delicio conjugiali frui? またどのように結婚の歓喜を享受することができるのか?
unde ei vestes, domus, cibi, et sic porro? 彼にどこからか、衣服、家、食物は、またこのようにさらに(等々)
et larvae, quae sunt effigies aereae, apparent sicut sint, et tamen non sunt. また幽霊は、それは空気の像(似姿)である、存在するように見える、またそれでも存在しない。
Haec et similia de vita hominum post mortem cogitavi in mundo; 人間の死後のいのちについてこれらや似たものを、私は世の中で考えた。
at nunc cum vidi omnia, ac tetigi manibus meis omnia, convictus sum per ipsos sensus, quod sim homo sicut in mundo, adeo ut non sciam aliud quam quod vivam sicut vixi, cum differentia, quod ratio nunc mihi sanior sit; しかし、今や、私はすべてのものを見た、そして私の手ですべてのものを触れた(tango)、感覚そのものによって私は確信した、
aliquoties puduit me cogitationum priorum." 数回、以前の考えの私を恥じた☆」。
「恥じた」が三人称となっていますがこの動詞は「非人称+対格」で使われます。なので、恥じたのは自分です。
[8.] Similia de se narravit philosophus; [8] 同様のこと自分自身(のもの)について哲学者は語った。
attamen cum hac differentia, quod retulerit nova illa, quae audiverat de vita post mortem, inter opiniones et hypotheses, quas ex antiquis et hodiernis collegerat. しかしながら、この相違とともに、それら新しいものを語った、それらを死後のいのちについて聞いた、見解や仮説の間に〔ある〕、それらを古代人や現代人(今日の人々)ら集めた。
His auditis obstupuerunt sophi; これらで聞いて、賢人たちは唖然とした。
et illi qui e schola Socratica erant, dixerunt, quod ex novis his e terris percipiant quod interiora mentium humanarum successive occlusa sint, et quod nunc in mundo fides falsi luceat sicut veritas, ac ingeniositas fatua sicut sapientia, et quod lux sapientiae a nostris temporibus se demiserit ab interioribus cerebri in os sub nasum, ubi illa coram oculis apparet sicut splendor labri, ac loquela oris inde sicut sapientia. また、彼らは言った、その者はソクラテスの学派(学校)からであった、地からのこれらの新しいものから知覚したこと、人間の心の内的なものは連続的に閉ざされたこと、また今や世の中で虚偽の信仰が〝真理〟のように輝いていること、そして愚かな才気が知恵のように、また私たちの時代からの知恵の光は脳の内側から鼻の下の口まで(それ自体を)げた、そこにそれら〔光〕は目の前に唇の輝きのように見える、そしてここからの口の話しは知恵のように。
His auditis quidam ex tironibus ibi dixit, "Et quam stupidae mentes terricolarum hodie; これらで聞いて、そこに見習い(徒弟)からのある者が言った、「また、今日の地球の住民の心は何と愚かなのか。
utinam adessent discipuli [2]Heracliti et Democriti, qui rident ad omnia, et qui flent ad omnia, et audiremus magnum risum et magnum fletum." ヘラクレイトス☆1とデモクリトス☆2の弟子たちが出席していた(居合わせた)らよいのに、その者はすべてのものに笑う、またその者はすべてのものに泣く☆3、私たちは大いなる笑いと大いなる泣きを聞いたであろう」。
1 ヘラクレイトスはギリシアの哲学者(紀元前576-480)。すべての創造の中で火が基本的な原理であると教えた。「泣きの哲学者」と呼ばれた、人類の愚かさを嘆いたからである。
2 デモクリトスはギリシアの哲学者(紀元前460-370)。原子論を発展させた。彼は快さ(機嫌がよいこと)を人生の目的とした。それで「笑いの哲学者」と呼ばれた。
3 脚注にもあるように、この順だと読みづらい(または間違っている)で、これの二人の順番は変えた方がよいでしょう。
Postquam peractus est hic conventus, dederunt tribus novitiis e terra suae ditionis insignia, quae erant lamellae cupreae, super quibus aliqua hieroglyphica exarata sunt, cum quibus abiverunt. この集会がなし遂げられた後、地からの三人の新参者に自分の地域の勲章を与えた、それは銅の記念銘板(小板)であった、それらの上に何か象形文字が書き記されていた、それらとともに彼らは立ち去った。
 
@1 “munia….exesa:” sic ed. prin.; sic quoque De Am. Conj., n. 182; 注1munia….exesa」――このように初版に。このようにまた『結婚愛』182番に。
videantur A. E., n. 1059, ubi legitur “mumi Aegyptiacum.” 『講解』1059番参照(見られる)、そこに「mumi Aegyptiacum」と読まれる。
A Doctore Tafel quidem legebatur “mumiae….exesae.” ターフェル博士により確かに「mumiae….exesae」と読まれた。
@2 “Heracliti et Democriti”: sic edition princeps. 注2Heracliti et Democriti」――このように初版に。
Forte legeris Democriti Et Heracliti. もしかするとあなたは Democriti Et Heracliti と読む。
 
(3) 訳文
693. 第二のメモラビリア――
 
 数週間後、私は天界から、「見よ、再び、パルナッソスに集会〔がある〕。加われ、私たちが道を示す」。言っている声を聞いた.
 私は加わった、また私が近くにいたとき、私はへリコーンの上に、ラッパとともに、それで集会を知らせ、布告したある者を見た。
 また、アテネの都とその辺境から前のように上ってくる者を、また彼らの真ん中に地からの三人の新参者を見た。
 彼らはキリスト教からの三人、一人は聖職者、もう一人は政治家、三人目は哲学者であった。
 これらの者を途中でいろいろな話しで〔彼らは〕楽しませた、特に、名前を挙げた古代の賢人たちについて。彼らは、彼らを見るかどうか質問した。彼らは、見られること、またもし欲するなら、彼らは愛想がよいので挨拶する、と言った。
 彼らは、デモステネス、ディオゲネス、エピクロスについて質問した。
彼らは言った、「デモステネスはここにいない、しかし、プラトンのもとに〔いる〕、ディオゲネスは自分の学徒とともにへリコーンの下に滞在している、その理由は、世俗的なものを、天界的なことだけを心に思い巡らしたように何も重要視しない からである。
 エピクロスは西に向かう境界の中に住んでいて、私たちの方へ入らない、私たちが善の情愛と悪の情愛の間を区別する、私たちが善の情愛は知恵と一緒であること、また悪の情愛は知恵に反していることを言うからである」。
 [2] パルナッソスの丘に上った時、見張りの者がそこに、泉からの水を、水晶の鉢中に携えてきた、また、「泉からの水である、それについて古代人は神話して語っている、(翼のある)馬ペーガソスのひづめにより破り開かれたこと、またその後、九人の乙女により捧げられた」と言った。しかし、翼のある馬ペーガソスによって真理の理解力、それによって知恵が意味された。その足のひづめによって経験が、それによって自然的な知性が意味された。また九人の乙女によって、すべての種類の認識と知識が意味された。
 これらは今日、寓話と呼ばれる、しかし、対応であった、それらから初期の者たちは話した。
 仲間が三人の到来者に言った、「あなたがたは怪しむな。見張りの者はそのように話すことを教えられている。また私たちは泉からの水を飲むことによって真理について教えられること、また真理によって善について、またこのように賢明である(になる)ことを意味する」。
 [3] この後、パラディウム(知恵神殿)に、彼らと世からの三人の新参者、聖職者、政治家、哲学者とともに入った。またその時、机に座っていた月桂冠をかぶった者が、質問した、「地から新しいもの(情報)何か?」
 またらはえた、「これが新しいもの(情報)である、ある者☆1が天使と互いに話していると物語っていること、そして、自然界の中に開かれた〔視覚を〕持つようにと等しく、霊界の中に開かれた視覚を持っている、また彼は新しいもの(情報)をここから多くの者を提示した、それらに間にこれらがある――
 人間、以前きたように死後きること。以前でのように見る、聞く、話すこと。以前でのように、着せられ、飾られること。以前でのように、飢え、渇きを感じること。以前でのように、結婚の歓喜を楽しむこと。以前でのように、眠り、目を覚ますこと。 そこに(大)湖、山丘、平野と谷、泉と川、庭園と木立ちがあること。なおまたそこに宮殿家、そして村、自然界のようにそのようにまた、書かれたもの(文書)と本があること、また職務と商売(取引)があること、なおまた宝石、金、銀があること。一言でいえばそこにすべてと個々のものがあるそれらはまたそれらは天界の中で無限に完全である。単なるいとともに、霊界にあるすべてのものは霊的起源からでありまたここから霊的ものである、そこの「太陽」からであるので、それは純粋な愛である。また、自然界にあるすべてのものは自然的起源からまたここから自然的なものと物質的なものである、太陽からであるのでそれは純粋である。一言でいえば、人間死後、完全人間であることそれどころか、以前いたときよりもさらに完全人間であることというのは、以前物質的身体にいたけれどもこの霊的身体にいるから」。
 [4] これらを聞いて、古代の賢人たちは、それらについて地の中で何を考えるか質問した。
 彼ら三人は言った、「私たちはここにいて、そしてすべてのものを観察し、また調べたので、私たちは、真理であることを知っている。それゆえ、私たちは、それらについて地上で何が話され、推論されているか言う」。
またその時、聖職者は言った、私たちの階級(教団)らの者は、最初にそれらを聞いた時、幻視と言った、続いて、作り事、その後、幽霊を見た、また最後に、ためらい、また言った、「信じよ、もし、あなたが欲するなら。私たちは今まで、人間は死後、最後の審判の日よりも前に身体の中にいないことを教えた」。
また彼らは質問した、「彼らの間にだれか知的な者がいないのか? その者が、人間は死後に人間〔として〕生きるという〝真理〟についてそれらを示し、また確信させることができる」。
 [5] 聖職者、「示がいるしかし確信させないった「示す者は言う、信じることは健全な理性に反していること、人間は生きない人間〔として〕最後の審判の日よりもでないなら、またその間に身体なしの霊魂であること。霊魂とは何か、またそれはその間どこに〔いるのか〕? (気体の発散物)、または空気の中で飛んでいる何らかの風()、あるいは地の真ん中の中に隠された存在物なのか、どこにそのプー☆2があるのか? アダムとエバの、また彼らの後のすべての者の霊魂が、今や、六千年の間、すなわち、六十世紀、今でも全世界の中を飛びまわっている、または地の中央の中に閉じ込められて保たれている、また最後の審判を期待しているのか? このような期待は、何が心配また惨めか?
 彼らの運命は牢獄の中の鎖と足かせで結び付けられた〔者の〕運命にたとえられるができないか?
 もしそのような運命が人間に死後あるなら、人間よりもロバに生まれた〔ほうが〕ましだったのではないか?
 さらにまた、霊魂がその身体を再び着用することができること信じることは理性に反していないか? 身体は、虫・ネズミ・魚により食い尽されていないか? そしてその新しい身体に太陽で焼き尽くされた、あるいは塵の中にこなごなにされた(分解された) 骨の骸骨が着せられること〔理性に反していないか〕?
 どのようにそれらの屍と腐ったものが集められ、霊魂に結合させられるのか?
 しかし、このようなものを聞いたとき、だれも理性から返答しない、しかし、「私たちは理性を信仰の服従の下に保つ」と言って、自分の信仰に固執する――最後の審判の日にすべての者を墓から集めることに〔ついて〕、言う、「このことは全能の働きである」――また全能と信仰が名前を挙げられるとき、理性を追放する。また、その時、理性は無のようなものであること、またある者に〔とって〕幽霊のようなものと言うことができる。それどころか、健全な理性に「狂気」と言うことができる」。
 [6] これらを聞いて、ギリシアの賢明な者が言った、「矛盾のようなそれらの背理☆3はそれ自体から消散されないか? またそれでも、世の中で、健全な理性により消散されることができない。何が背理か、そのことよりも信じられることができ、最後の審判について語られること、その時、全世界が滅びること、またその時、天の星がさらに小さい星である地の上に落ちること。また、人間の身体は、その時、あるいは屍、あるいは人間により飲まれたミイラ☆4あるいは小さい粒、その霊魂と一つとなるのか?
 私たちは世の中にいた時、理性が私たちに与える推理ら人間の霊魂の不滅を信じた、そしてまた、私たちは祝福された者のために場所を指定し、それをエーリシュオン☆5と呼んだ、また私たちは、人間の似姿または外見(姿)で存在すること、しかし、霊的なので希薄であることを信じた」。
 [7] このことが言われた後、彼らはもう一人の(第二の)到着者に向かって向きを変えた、その者は世の中で政治家であった。
 この者は、死後のいのちを信じていなかったこと、また、それらについて聞いた新しいものについて、それらは作り事やでっちあげであったと考えたことを言明ていた。
 「それらについて熟考している〔とき〕、私は言った、どのように霊魂に身体があることができるのか? 人間のすべてのものは墓の中に死んで横たわっていないか? そこに目はあっても、どのように見ることができるのか? そこに耳はあても、どのように聞くことができるのか? どこから、彼は口で話すのか? もし、人間の何らかのものを、死後、見るにしても、それは、幽霊に似たような何らかのものでないのか? どのように幽霊が食べ、飲むことができるのか? またどのように結婚の歓喜を享受することができるのか? 彼に、衣服、家、食物はどこからか、等々? 幽霊は、空気の像であり、存在するように見えるが、それでも存在しない。
 人間の死後のいのちについてこれらや似たものを、私は世の中で考えた。しかし、今や、私はすべてのものを見た、そして私の手ですべてのものを触れ、感覚そのものによって私は確信し、数回、以前の考えの私を恥じた」。
 [8]自分自身(のもの)について同様のことを哲学者は語った。しかしながら、それら新しいものを、それらを死後のいのちについて、見解や仮説の間に〔ある〕それらを古代人や現代人(今日の人々)ら集めたことを聞いた〔という〕この相違とともに語った。
 これらを聞いて、賢人たちは唖然とした。また、ソクラテスの学派からであった者は言った、地からのこれらの新しいものから知覚したこと、人間の心の内的なものは連続的に閉ざされたこと、また今や世の中で虚偽の信仰が〝真理〟のように輝いていること、そして愚かな才気が知恵のように、また私たちの時代からの知恵の光は脳の内側から鼻の下の口まで(それ自体を)げ、そこにそれら〔光〕は目の前に唇の輝きのように、そしてここからの口の話しは知恵のように見えること。
 これらを聞いて、そこの徒弟のある者が言った、「また、今日の地球の住民の心は何と愚かなのか。すべてのものを笑うデモクリトス☆6とすべてのものを泣くヘラクレイトス7の弟子たちが出席していた(居合わせた)らよいのに、私たちは大いなる笑いと大いなる泣きを聞いたであろう」。
 この集会がなし遂げられた後、〔彼らは〕地からの三人の新参者に自分の地域の勲章を与えた、それは銅の記念銘板(小板)であった、それらの上に何か象形文字が書き記されていた、それらとともに彼らは立ち去った。
 
☆1 スヴェーデンボリのことです。
2 「プー」はギリシア語で「どこ?」を意味します。死後の霊魂がいると信じられた場所です。
3 paradoxon(ギリシア語)は通常「逆説」と訳されます。しかし、逆説は「一見矛盾に見えて実際は正しい説」です、この箇所のようにスヴェーデンボリはこの意味で使用していません。それで逆説でなく背理のような言葉で訳すのが正しくなります。一般に、ある個人の場合、辞書どおりの意味で使っていない言葉はありえます、これはその例です。
4 ミイラは薬とされ「飲まれた」ことがあります。
5  Campi Elysiiはフランス語でChamps Elysees(理想郷)、すなわち「シャンゼリゼ」です。
6 デモクリトスはギリシアの哲学者(紀元前460-370)。原子論を発展させた。彼は快さ(機嫌がよいこと)を人生の目的とした。それで「笑いの哲学者」と呼ばれた。
7 ヘラクレイトスはギリシアの哲学者(紀元前576-480)。すべての創造の中で火が基本的な原理であると教えた。「泣きの哲学者」と呼ばれた、人類の愚かさを嘆いたからである。

原典講読『真のキリスト教』694(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
694. Tertium Memorabile:
 
Post aliquod tempus spectavi ad urbem Athenaeum, de qua in priori memorabili aliquid dictum est; et audivi inde clamorem insolitum; erat in illo aliquid risus, in hoc aliquid indignationis, et in hac aliquid maestitiae; at usque clamor ille non inde erat dissonus, sed consonus, quia unum non erat simul cum altero, sed unum intra alterum; in mundo spirituali percipitur in sono distincte varietas et commixtura affectionum.
Quaesivi e longinquo, "Quid rei?" Et dixerunt, "Venit nuntius e loco, ubi advenae e Christiano orbe primum apparent, dicens, quod a tribus ibi audiverit, quod in mundo, unde venerunt, cum reliquis ibi crediderint, quod beatis et felicibus post mortem futura sit omnimoda requies a laboribus; et quia administrationes, officia et operae sunt labores, quod requies ab illis futura sit: et quia tres illi ab emissario nostro nunc adducti sunt, et stant ante portam et exspectant, factus est clamor, et ex consulto statuerunt, quod non in palladium in Parnassio, ut priores, sed in magnum auditorium ibi introducerentur, ut aperiant nova sua e Christiano orbe; et ablegati sunt aliqui, qui solenniter illos introducerent."
Quia eram in spiritu, et spiritibus distantiae sunt secundum status affectionum illorum, et quia tunc mihi affectio videndi et audiendi illos erat, visus mihi sum praesens ibi; et vidi introductos, et audivi loquentes. [2.] Sederunt in auditorio seniores seu sapientiores ad latera, ac reliqui in medio; et ante hos erat elevatum solum; huc tres advenae cum nuntio in solenni comitatu a minorennibus per medium auditorii deducti sunt; et post silentium factum, salutati sunt a quodam majorenni ibi, et quaesiti. "Quid novi e terra?"
Et dixerunt, "Sunt multa nova, sed dic quaeso de qua re."
Et respondit majorrennis, "Quid novi e terra de nostro mundo et de caelo?"
Et responderunt, quod cum recentes in hunc mundum venimus, audiverimus, "quod ibi et in caelo sint administrationes, ministeria, functiones, negotiationes, studia omnium disciplinarum, et mirabiles operae; et tamen credidimus quod post migrationem seu translationem e mundo naturali in hunc spiritualem, in aeternam requiem a laboribus venturi simus: et quid functiones nisi labores?"
[3.] Ad haec majorennis dixit, "Num per aeternam requiem a laboribus intellexistis aeternum otium, in quo continue sederetis et cubaretis, attrahentes delicias pectore, et sorbentes gaudia ore?"
Ad haec tres advenae blande ridentes dixerunt, quod aliquid tale autumaverint.
Et tunc responsum est illis, "Quid gaudia, et deliciae, et inde felicitas, commune habent cum otio? Ex otio collabitur mens et non expanditur, seu mortificatur homo et non vivificatur. Pone aliquem sedentem in pleno otio, remissis manibus, dejectis aut subductis oculis, et pone ut ille simul circumfundatur aura laetitiae, numne veternus occuparet et caput et corpus ejus, ac vitalis expansio faciei concideret, et tandem ille relaxatis fibris nutaret et nutaret, usque dum caderet in terram? Quid in expansione et tensione tenet totius corporis systema, quam intensio animi? et unde intensio animi, nisi ex administraturis et operis, dum fiunt ex jucundo? Quare dicam vobis novum e caelo, quod ibi sint administrationes, ministeria, judicia majora et minora, tum artificia et operae."
[4.] Tres advenae, cum audiverunt quod in caelo essent judicia majora et minora, dicebant, "Cur illa? annon omnes in caelo inspirantur et ducuntur a Deo, et inde sciunt quid justum et rectum? quid tunc opus judicibus?"
Et respondit vir majorennis, "In hoc mundo instruimur et discimus quid bonum et verum, tum quid justum et aequum, similiter ut in mundo naturali et haec discimus non immediate a Deo, sed mediate per alios; et omnes angelus, sicut omnis homo, cogitat verum, et facit bonum sicut a se, et hoc secundum statum angeli est mixtum, et non purum; et quoque inter angelos dantur simplices et sapientes, et sapientes judicabunt, dum simplices ex simplicitate et ex ignorantia ambigunt de justo, aut abeunt ab illo. [5.] Sed vos, quia recentes adhuc in hoc mundo estis, si sit beneplaciti vestri, sequimini me in urbem nostram, et monstrabimus omnia.
Et exiverunt auditorio, et aliqui ex senioribus etiam illos comitati sunt; et primum in bibliothecam magnam, quae secundum scientias distincta erat in libraria minora. Tres illi advenae, visis tot libris, obstupefacti sunt, et dixerunt, "Sunt etiam in hoc mundo libri? unde membranae et chartae, unde calami et atramentum?"
Ad haec dixerunt seniores, "Percipimus quod credideritis in mundo priori quod hic mundus vacuus sit, quia spiritualis; et quod hoc credideritis, est quia ideam de spirituali fovistis abstractam a materiali; et abstractum a materiali apparuit vobis sicut nihilum, ita sicut vacuum; cum tamen hic est plenitudo omnium: sunt hic omnia substantialia et non materialia, et materialia suam originem ducunt ex substantialibus. Nos qui hic sumus, homines spirituales sumus quia substantiales, et non materiales. Inde est, quod hic dentur omnia quae in mundo naturali in sua perfectione, etiam libri et scripturae, et multo plura."
Tres advenae cum audiverunt nominari substantialia, cogitaverunt quod ita sit, tam quia viderunt libros scriptos, quam quia audiverunt dictum quod materiae originitus sint ex substantiis. Ut adhuc de his confirmarentur, delati sunt ad domicilia scribarum, qui exscribebant exemplaria a sapientibus urbis conscripta, et inspiciebant scripturas, et mirati sunt, quod tam nitidae et politae essent. [6.] Post haec deducti sunt ad musaea, gymnasia et collegia, et ubi erant ludi illorum literarii, quorum aliquos vocabant Heliconidum, aliquos ludos Parnassidum, aliquos ludos Atheneidum, et aliquos ludos Virginum fontis; dicebant quod hi ita appellentur, quia "virgines" significant affectiones scientiarum, et secundum affectionem scientiarum est cuivis intelligentia: ludi ita vocati, erant exercitationes et palaestrae spirituales. Postea circumducti sunt in urbe ad moderatores, administratores, et horum officiarios, et per hos ad mirabiles operas, quae ab artificibus spirituali modo fiunt. [7.] Postquam haec visa sunt, iterum cum illis locutus est vir majorennis de requie aeterna a laboribus, in quam veniunt beati et felices post mortem: et dixit, "Requies aeterna non est otium, quoniam ex otio est mentis et inde totius corporis, languor, torpor, stupor et sopor, et haec sunt mors et non vita, et minus vita aeterna, in qua sunt angeli caeli; quare requies aeterna est requies quae discutit illa, et facit ut homo vivat; et hoc non aliud est, quam tale quod elevat mentem: est itaque aliquod studium et opus, ex quo excitatur, vivificatur, et deliciatur mens; et hoc fit secundum usum, ex quo, in quo, et ad quem operatur; inde est, quod universum caelum spectetur a Domino ut continens usus, et quisque angelus est angelus secundum usum; jucundum usus fert illum sicut secunda vena navem, et facit ut in aeterna pace, et pacis requie sit; ita intelligitur aeterna requies a laboribus. Quod angelus sit vivus secundum studium mentis ex usu, patet manifeste ex eo, quod cuivis sit amor conjugialis cum ejus virtute, potentia et deliciis, secundum studium genuini usus in quo est.
Postquam tres illi advenae confirmati sunt quod aeterna requies non sit otium, sed jucundum alicujus operis quod usui est, venerunt aliquae virgines cum acupictus et netis, operibus manuum suarum, et donaverunt illis; et virgines, cum abibant novitii illi spiritus, cecinerunt oden, qua affectionem operum usus cum amoenis ejus, melo angelico exprimebant.
 
(2) 直訳
694. Tertium Memorabile:― 第三のメモラビリア――
 
Post aliquod tempus spectavi ad urbem Athenaeum, de qua in priori memorabili aliquid dictum est; ある時間の後、私はアテネの都へ(向かって)眺めた、それについて前のメモラビリアで何らかのものをが言われた。
et audivi inde clamorem insolitum; また私はここから異常な叫びを聞いた。
erat in illo aliquid risus, in hoc aliquid indignationis, et in hac aliquid maestitiae; その中に何らかの笑い(男性)があった、またこの(男性)中に何らかの憤り(女性)が、またこの(女性)中に何らかの悲しみが☆。
「笑い」の中に「憤り」があり、その「憤り」の中に「悲しみ」がある、という一種の「入れ子」になっていることです。これを長島訳のように「あるときは笑いに聞こえ、あるときには憤りに聞こえ……」としたのでは、このニュアンスが伝わりません(というよりもhochacの違いを正しくとらえていません)。
at usque clamor ille non inde erat dissonus, sed consonus, quia unum non erat simul cum altero, sed unum intra alterum; しかしそれでも、その叫びはここから不協和でなかった、しかし、調和する、あるものがもう一つのものと同時に(一緒に)あるのではなかったから、しかし、あるものがもう一つのものの内に〔あった〕。
in mundo spirituali percipitur in sono distincte varietas et commixtura affectionum. 霊界の中で、区別して(明瞭に)音の中に知覚される、情愛のいろいろなものまた混合物が。
Quaesivi e longinquo, "Quid rei?" 私は遠方から質問した、「何が、事柄の(事柄に)?」
Et dixerunt, "Venit nuntius e loco, ubi advenae e Christiano orbe primum apparent, dicens, quod a tribus ibi audiverit, quod in mundo, unde venerunt, cum reliquis ibi crediderint, quod beatis et felicibus post mortem futura sit omnimoda requies a laboribus; また彼らは言った、「場所から使者がやって来た、そこにキリスト教界から到着する者が最初に現われる(見られる)言って、三人の者からそこに聞いた、世の中に、そこからやって来る、そこに残されたときに信じた、祝福された者や幸福な者に、死後、労働からのまったくの休息があること。
et quia administrationes, officia et operae sunt labores, quod requies ab illis futura sit: また執行(管理)、職務や働き(仕事)は労働であるので、それらからの休息があること――
et quia tres illi ab emissario nostro nunc adducti sunt, et stant ante portam et exspectant, factus est clamor, et ex consulto statuerunt, quod non in palladium in Parnassio, ut priores, sed in magnum auditorium ibi introducerentur, ut aperiant nova sua e Christiano orbe; また私たちの使者により三人の彼らが今、連れて来られたので、また門の前に立つ、また待つ、叫びが起こった、また熟慮して(から)決めた、パルナッソスの中のパラディウム(知恵の神殿)の中でない、前のように、しかし、大きな講堂の中で、そこに導き入れられる、キリスト教界からのその新しいものを明らかにするために。
et ablegati sunt aliqui, qui solenniter illos introducerent." またある者たちが委任された、その者たちが彼らを礼儀正しく(儀式的に)導き入れる〔ために〕」。
Quia eram in spiritu, et spiritibus distantiae sunt secundum status affectionum illorum, et quia tunc mihi affectio videndi et audiendi illos erat, visus mihi sum praesens ibi; 私は霊の中にいたので、また霊たちに彼らの情愛の状態にしたがって距離(隔たり)がある、またその時、私に彼らを見たい、また聞きたい情愛があったので、私にそこに居合わすことが見られた。
et vidi introductos, et audivi loquentes. また、私は導き入れられる者たちを見た、また話す者たちを聞いた。
[2.] Sederunt in auditorio seniores seu sapientiores ad latera, ac reliqui in medio; [2] 講堂の中で、長老または賢人たちは脇に座った、そして残りの(他の)者は中央に。
et ante hos erat elevatum solum; またこれらの者の前に(高く)持ち上げられた地面があった。
huc tres advenae cum nuntio in solenni comitatu a minorennibus per medium auditorii deducti sunt; ここへ三人の到来者は使者とともに習慣的な礼儀の中で若者たちにより講堂の中央を通って導かれた。
et post silentium factum, salutati sunt a quodam majorenni ibi, et quaesiti. また沈黙があった後、ある年長者からそこに挨拶された、また質問された。
"Quid novi e terra?" 「何が、地からの新しいものか?」
Et dixerunt, "Sunt multa nova, sed dic quaeso de qua re." また彼らは言った、「多くの新しいものがある、しかし、言え、どうぞ(お願いします)、どの事柄についてか」。
Et respondit majorrennis, "Quid novi e terra de nostro mundo et de caelo?" また年長者が答えた、「何が、地からの新しいものか? 私たちの世についてまた天界について」。
Et responderunt, quod cum recentes in hunc mundum venimus, audiverimus, "quod ibi et in caelo sint administrationes, ministeria, functiones, negotiationes, studia omnium disciplinarum, et mirabiles operae; また答えた、最近に☆この世の中に私たちはやって来たとき、私たちは聞いた、「そこにまた天界の中に執行(管理、統治)、職務(役目)、任務(役目)、取引(商売)、すべての学問の研究、また手仕事(技術)の驚くべきものがあること。
recentesrecensと読みかえます。cum recentesだと「新しく来た者に」となりますが、これでは文章にしづらいからです。
et tamen credidimus quod post migrationem seu translationem e mundo naturali in hunc spiritualem, in aeternam requiem a laboribus venturi simus: またそれでも私たちは信じた、自然界からこの霊〔界〕の中に移住または移動の後、労働からの永遠の休息の中に私たちがやって来ること。
et quid functiones nisi labores?" また何が任務か、労働なしに?」