原典講読『真のキリスト教』697(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
697. Sextum Memorabile:
 
Quondam non procul a me vidi meteoron: vidi nubem divisam in nubeculas, quarum aliquae caeruleae, et aliquae opacae; et vidi illas inter se quasi collidentes; radii striatim transmicabant illas, qui nunc visi sunt acuti sicut mucrones, nunc obtusi sicut enses fracti; striae illae nunc excurrebant obviam, nunc retrahebant se in se, plane sicut pugiles: ita diversicolores illae nubeculae apparebant quasi inter se dimicarent, sed ludebant. Et quia hoc meteoron non procul a me visum est, sustuli oculos, ac intendi aciem, et vidi pueros, juvenes et senes intrantes in Domum, quae erat exstructa ex marmore, et substructa et ex porphyrite; super hac domo erat illud phaenomenon. Et tunc unum ex intrantibus allocutus quaesivi, "Quid ibi?"
Et respondit, "Est gymnasium, ubi juvenes initiantur in varia quae sapientiae sunt."
[2.] Hoc audito, intravi cum illis; eram in spiritu, hoc est, in simili statu in quo sunt homines mundi spiritualis, qui vocantur spiritus et angeli: et ecce in gymnasio illo anterius visa est cathedra, in medio scamna, ad latera circum circa sedilia, et supra introitum orchestra: cathedra erat pro juvenibus qui ad problema illa vice proponendum responderent, scamna pro auditoribus, sedilia ad latera pro illis qui prius sapienter responderunt, et orchestra pro senioribus, qui essent arbitri et judices: in medio orchestrae erat suggestum, ubi sedit vir sapiens, quem vocabant archididascalum, qui proposuit problemata, ad quae juvenes e cathedra responderent.
Et postquam congregati sunt, surrexit vir ex suggesto, et dixit, "Respondete nunc quaeso ad hoc problema, et solvite illud si potestis, Quid Anima, et qualis illa?"
[3.] His auditis obstupescebant omnes, et murmurabant, et aliqui e coetu super scamnis, exclamabant, "Quis hominum usque a Saturnino aevo ad hoc nostrum ulla rationis cogitatione videre et assequi potuit, quid anima, et adhuc minus qualis illa? Estne hoc supra omnium intellectus sphaeram?"
Sed ad haec retulerunt ex orchestra, "Hoc non est supra intellectum, sed in illo et coram illo; respondete modo."
Et surrexerunt juvenes illo die electi, qui ascenderent cathedram, et ad problema responderent; erant quinque, qui a senioribus explorati ac inventi sagacitate pollentes, et tunc ad latera cathedrae super toris sedentes; et hi postea in ordine, in quo sedebant, ascenderunt; et quisque cum ascenderet induebat tunicam ex serico opalini coloris, et super illa togam ex molli lana, cui flores erant intexti, et insuper pileum, super cujus vertice erat rosarium incinctum parvis sapphiris.
Et vidi primum ita indutum ascendentem, qui dixit "Quid anima et qualis illa, a die creationis non revelatum est ulli; est arcanum in thesauris solius Dei. Sed hoc detectum est, quod anima in homine sicut regina resideat: verum ubinam ejus aula est, eruditi vates divinarunt; quidam quod sit in parvo tuberculo inter cerebrum et cerebellum, quod vocatur glandula pinealis: in hac finxerunt sedem animae, ex causa, quia totus homo regitur ex binis illis cerebris, et illud tuberculum disponit illa; quare quod disponit cerebra ad nutum, hoc etiam disponit totum hominem a capite ad calcem." Et dixit, "Hoc inde sicut verum aut verosimile apparuit multis in mundo, sed post saeculum hoc ut figmentum est rejectum."
[5.] Postquam haec dixerat, exuit togam, tunicam et pileum, quae secundus ex electis assumpsit, ac intravit cathedram. Hujus enuntiatum de anima erat, quod in universo caelo et in universo mundo nesciatur quid anima et qualis illa; "hoc scitur, quod sit, et quod in homine sit, sed ubi, divinatur; hoc certum est, quod sit in capite, quoniam intellectus ibi cogitat, et voluntas ibi intendit, et antrorsum in capitis facie sunt quinque hominis sensoria; his et illis non aliud dat vitam quam anima quae intus in capite residet, at ubinam ejus curia est ibi, non ausim effari, sed consensi cum illis qui ei assignarunt sedem in tribus ventriculis cerebri, nunc cum illis qui in corporibus striatis ibi, nunc cum illis qui in substantia medullari utriusque cerebri, nunc cum illis qui in substantia corticali, nunc cum illis qui in dura matre; non enim defuerunt calculi sicut albi ex confirmationibus pro unaquavis sede. Calculi pro tribus ventriculis in cerebro, fuerunt, quod illi sint receptacula spirituum animalium et lympharum omnium cerebri: calculi pro corporibus striatis fuerunt, quod haec faciant medullam per quam exeunt nervi, et per quam utrumque cerebrum continuatur in spinam, et ex hac et ex illa emanant fibrae ex quibus totum corpus contextum est: calculi pro substantia medullari utriusque cerebri fuerunt, quod illa sit collectio et congeries omnium fibrarum, quae sunt initiamenta totius hominis: calculi pro substantia corticali fuerunt, quod ibi sint fines primi et ultimi, et inde principia omnium fibrarum, et sic sensuum et motuum: calculi pro dura matre fuerunt, quod illa sit tegumentum commune utriusque cerebri, et inde per quoddam continuum extendat se super cor et super viscera corporis. Quod me attinet, non arbitror plus de uno quam de altero; vos, quaeso, arbitramini et eligite quid potius.
[6.] His dictis e cathedra descendit, et tradidit tertio tunicam, togam, et pileum, qui scandens cathedram locutus est haec: "Quid mihi juveni cum tam sublimi theoremate? Provoco ad eruditos sedentes hic ad latera, provoco ad sapientes vos in orchestra, immo provoco ad supremi caeli angelos, num quisquam ex sua rationali luce potest aliquam de anima ideam sibi sumere. At de sede ejus in homine possum ego sicut alii vaticinari; et vaticinor quod sit in corde et inde in sanguine; et hoc meum vaticinium est, quia cor sanguine suo regit et corpus et caput; emittit enim magnum vas aorta vocatum in universum corpus, ac emittit vasa carotides vocata in universum caput; inde universalis consensus est, quod anima ex corde per sanguinem sustentet, nutriat, vivificet universum systema organicum et corporis et capitis: ad fidem hujus assertionis accedit, quod in Scriptura Sacra toties dicatur `Anima et cor' ut
 
Quod amaturus sis Deum 'ex tota anima et ex toto corde;' et quod Deus creet in homine 'novam animam et novum cor' (Deut. [1]vi. 5; x. [2]12; xi. [3]13; xxvi. 16; Jerem. xxxii. 41; Matth. xxii. [4]37; Marc. xii. 30, 33; Luc. x. 27 et alibi).
Ac aperte quod sanctis sit anima carnis (Levit. xvii. 11, 14)."
 
His auditis aliqui extulerunt vocem, dicentes, "Docte, docte;" erant ex canonicis.
[7.] Post haec quartus hujus vestibus indutus, et ingressus cathedram, dixit: "Suspicor etiam ego, quod non aliquis tam subtili et limato ingenio sit, ut dispicere possit quid anima, et qualis illa: quare arbitror, quod apud illum, qui vult rimari illam, subtilitas supervacuis teratur; sed usque a pueritia permansi in fide sententiae, in qua fuerunt antiqui, quod anima hominis sit in ejus toto, et in hujus omni parte, et sic quod tam in capite et in singulis ejus, quam in corpore et in singulis ejus; et quod vanum a neotericis inventum fuerit, designare ei sedem alicubi, et non ubivis; est quoque anima substantia spiritualis, de qua non praedicatur extensio nec locus, sed habitatio et impletio. Quis etiam non intelligit vitam, dum nominat animam, estne vita in toto et in qualibet parte?" His dictis favebant multi in auditorio.
[8.] Post hunc surrexit quintus, ac iisdem insignibus ornatus, e cathedra edidit hoc: "Non moror dicere ubi est anima, num in aliqua parte, vel num ubivis in toto; sed ex meo promo et condo aperiam mentem de hoc, quid anima et qualis illa. Anima non cogitatur ab aliquo, nisi sicut purum quid, quod assimilari potest aetheri aut aeri aut vento, in quo vitale est ex rationalitate, quae homini est prae bestiis. Opinionem hanc fundavi super hoc, quod homo dum exspirat, dicatur efflare seu emittere animam seu spiritum; inde etiam anima post mortem vivens creditur esse talis halitus, in quo est vita cogitativa, quae vocatur anima; quid aliud potest anima esse? Sed qua audivi ex orchestra dicentes, quod problema de anima, quid illa et qualis illa est, non sit supra intellectum, sed in illo et coram illo, rogo et precor, ut aeternum hoc arcanum vos ipsi aperiatis."
[9.] Et seniores in orchestra inspexerunt archididascalum, qui illud problema proposuerat, qui ex nutibus intellexit, quod vellent ut descenderet et doceret; et actutum ille ex suggestu descendit, pertransivit auditorium, et ingressus est cathedram, et ibi exporrigens manum dixit. "Auscultate quaeso; quis non credit Animam esse intimam et subtilissimam essentiam hominis? at quid essentia absque forma aliud quam ens rationis? quare anima est forma, sed qualis forma dicetur; est forma omnium amoris et omnium sapientiae; omnia amoris vocantur affectiones, et omnia sapientiae vocantur perceptiones; hae ex illis et sic cum illis faciunt unam formam, in qua innumerabilia in tali ordine, serie et cohaerentia sunt, ut vocari possint unum; et vocari possunt unum, quia non potest inde aliquid auferri, nec ad illud aliquid addi, ut sit talis: quid anima humana nisi talis forma? suntne omnia amoris et omnia sapientiae essentialia illius formae, et haec apud hominem sunt in anima et ex anima in capite et corpore. [10.] Vos vocamini spiritus et angeli; et credidistis in mundo, quod spiritus et angeli sit sicut venti aut aetheres, et sic mentes et animi; et nunc clare videtis, quod vere, realiter et actualiter sitis homines, qui in mundo vixistis et cogitavistis in materiali corpore, et scivistis quod corpus materiale non vivat et cogitet, sed substantia spiritualis in illo corpore, et hanc vocavistis animam, cujus formam nescivistis, et tamen nunc vidistis et videtis illam: vos omnes estis animae, de quarum immortalitate tam multa audivistis, cogitavistis, dixistis et scripsistis; et quia estis formae amoris et sapientiae a Deo, non potestis mori in aeternum. Anima itaque est forma humana, de qua ne hilum potest auferri, et ad quam ne hilum potest addi, ac est intima forma omnium formarum universi corporis; et quia formae quae extra sunt ab intima accipiunt et essentiam et formam, ideo estis, sicut apparetis coram vobis et nobis, animae; verbo anima est ipse homo, quia est intimus homo, quare ejus forma est plene et perfecte forma humana; verum non est vita, sed est proximum receptaculum vitae a Deo, et sic habitaculum Dei."
[11.] His dictis adplaudebant multi, sed aliqui dicebant, "Expendemus."
Ego tunc abivi domum; et ecce super gymnasio illo, loco prioris meteori apparuit nubes candida absque striis seu radiis inter se dimicantibus; quae nubes penetrans tectum intravit, ac illustravit parietes; et audivi, quod viderint scripturas, ac inter alias etiam hanc,
 
"Jehovah Deus ….inspiravit in nares hominis Animam vitarum, et factus est homo in Animam viventem" (Gen. ii. 7).
 
   @1 vi. (cum exemplo Auctoris,) pro “v.” @2 12 (cum exemplo Auctoris,) pro “11” @3 13 (cum exemplo Auctoris,) pro “14” @4 37 (cum exemplo Auctoris,) pro “3”
 
(2) 直訳
697. Sextum Memorabile:― 第六のメモラビリア――
 
Quondam non procul a me vidi meteoron: かつて私から遠くない〔ところに〕私は大気現象(流星)☆を見た。
☆『レキシコン』では訳語を「流星」だけとしましたが、ここの記事からは「大気現象」の訳語も追加したほうがよいです。(『真のキリスト教』110[1]参照)
vidi nubem divisam in nubeculas, quarum aliquae caeruleae, et aliquae opacae; 私は小さい雲に分かれた雲を見た、それらのあるものは空色、またあるものは暗い〔色〕。
et vidi illas inter se quasi collidentes; また私はそれらを見た、互いに戦っているもののようなもの。
radii striatim transmicabant illas, qui nunc visi sunt acuti sicut mucrones, nunc obtusi sicut enses fracti; 細い帯の光線がそれらを輝き貫いた、それはある時は切っ先のように鋭く見えた、ある時は折れた剣のように鈍く。
striae illae nunc excurrebant obviam, nunc retrahebant se in se, plane sicut pugiles: それらの光線はある時は向かい合って伸びる、ある時はそれ自体の中に(それ自体を)っ込める、完全に拳闘家たちのよう〔であった〕。
ita diversicolores illae nubeculae apparebant quasi inter se dimicarent, sed ludebant. そのようにそれらのいろいろな色の小さな雲は見えた、互いに闘っていた、しかし、遊んでいた。
Et quia hoc meteoron non procul a me visum est, sustuli oculos, ac intendi aciem, et vidi pueros, juvenes et senes intrantes in Domum, quae erat exstructa ex marmore, et substructa et ex porphyrite;  また、この大気現象は私から遠くない〔ところに〕見られたので、私は目を上げた(tollo)、そして鋭さを注いだ(向けた)、また私は、少年、輪やもの、また老人を見た、家の中に入っている者たち、それは大理石から造られていた、また土台はまた班岩☆から。
班岩は古代エジプトで産出した赤地に長石結晶を含んだ硬い岩石。
super hac domo erat illud phaenomenon. この家の上方にその現象があった。
Et tunc unum ex intrantibus allocutus quaesivi, "Quid ibi?" またその時、入っていく者たちからのある者に話しかけて、私は質問した、「何が、ここに?」
Et respondit, "Est gymnasium, ubi juvenes initiantur in varia quae sapientiae sunt." また答えた、「(高等)学校である、そこで若者たちがいろいろなものの中で手ほどきされる(導かれる)、それらは知恵に属すものである」。
[2.] Hoc audito, intravi cum illis; [2] これを私は聞いて、彼らと入った。
eram in spiritu, hoc est, in simili statu in quo sunt homines mundi spiritualis, qui vocantur spiritus et angeli: 私は霊の中にいた、すなわち、似た状態の中に、その中に霊界の人間はいる、その者は霊と天使たちと呼ばれる――
et ecce in gymnasio illo anterius visa est cathedra, in medio scamna, ad latera circum circa sedilia, et supra introitum orchestra: また見よ、その(高等)学校の中に前部に座席が見られた、真ん中に長椅子、脇に、まわりに座席、また入り口の上方に天井さじき(貴賓席)☆。
☆ 古代ギリシアでは舞台前の合唱隊席をオーケストラと言い、その後、オペラが上演されるときの楽団席がオーケストラ席であり、ここからいわゆる管弦楽団を「オーケストラ」というようになりました。古代ローマ劇場では舞台前の「貴賓席」です。
cathedra erat pro juvenibus qui ad problema illa vice proponendum responderent, scamna pro auditoribus, sedilia ad latera pro illis qui prius sapienter responderunt, et orchestra pro senioribus, qui essent arbitri et judices: 座席☆は若者のためにあった、その者は提出されようとしている(示されようとしている)〔機会、場合に〕そ問題(討議の議題)に答える、長椅子は聴衆のために、脇の座席は彼らのために、その者は以前に賢明に答えた、また天井さじき(貴賓席)は長老のために、その者は判断する者と、判断する(裁判する)者であった。
「カテドラ」は単なる座席ではなく、正式な特別な座席です、それでこれは「特別席」と意訳する方がよいでしょう。通常は司教(主教)の席を意味します。その席が備わっている教会が「司教(主教)座教会」すなわち、カテドラル(大聖堂)となります。
in medio orchestrae erat suggestum, ubi sedit vir sapiens, quem vocabant archididascalum, qui proposuit problemata, ad quae juvenes e cathedra responderent. 天井さじき(貴賓席)の中央に演壇かあった、そこに賢明な男が座っていた、その者を校長(上級の教師)と呼んだ、その者は問題(討議の議題)を提出した(示した)、それへ座席からの若者が答える。
Et postquam congregati sunt, surrexit vir ex suggesto, et dixit, "Respondete nunc quaeso ad hoc problema, et solvite illud si potestis, Quid Anima, et qualis illa?" またその後、〔彼らが〕集められた、演壇から男が立ち上がった、また言った、「答えよ、今、私はこの問題(討議の議題)に向けて尋ねる、またそれを解け、もしあなたがたができるなら、『何が霊魂か、またその性質(どんなものか)?』」

原典講読『真のキリスト教』697(直訳[3],[4])

(2) 直訳
[3.] His auditis obstupescebant omnes, et murmurabant, et aliqui e coetu super scamnis, exclamabant, "Quis hominum usque a Saturnino aevo ad hoc nostrum ulla rationis cogitatione videre et assequi potuit, quid anima, et adhuc minus qualis illa? [3] これらで聞いて、すべての者は驚いた、また(不平を)つぶやいた、また長椅子の上の集団からある者は叫んだ、「人間のだれが黄金時代(サートゥルヌスの時代)らこの私たちの〔時代〕まで、理性のどんなものも思考で見ることまた把握することができたか、何が霊魂か、またさらにましてその性質を(それがどんなものか)
Estne hoc supra omnium intellectus sphaeram?" これはすべての者の理解力のスフェア(領域)の上にあるのではないか?」
Sed ad haec retulerunt ex orchestra, "Hoc non est supra intellectum, sed in illo et coram illo; しかし、これらに天井さじき(貴賓席)から言い返された(refero)、「これは理解力の上方にない、しかし、その中に、またその前に〔ある〕。
respondete modo." ただ(単に)答えよ」。
Et surrexerunt juvenes illo die electi, qui ascenderent cathedram, et ad problema responderent; また、その日に選ばれた若者たちが立ち上がった、その者は座席にあがった(接続)また問題(討論の議題)答えた(接続)
erant quinque, qui a senioribus explorati ac inventi sagacitate pollentes, et tunc ad latera cathedrae super toris sedentes; 五人いた、その者は長老たちにより調べられた(探し出された)、そして見つけられた、賢明を賦与されている者、またその時、座席の脇に、列の上に座っている〔者であった〕。
et hi postea in ordine, in quo sedebant, ascenderunt; またこれらの者はその後、順に、その上に座った、のぼった。
et quisque cum ascenderet induebat tunicam ex serico opalini coloris, et super illa togam ex molli lana, cui flores erant intexti, et insuper pileum, super cujus vertice erat rosarium incinctum parvis sapphiris. まただれもがのぼるとき、オパールのような色の絹でできた下着(シャツ)を着せられた、またその上に柔らかな羊毛のローブ(トーガ)、それに花〔模様〕が織り込まれていた、またほかに帽子(かぶりもの)、そのてっぺんの上に小さいサファイアで取り囲まれたロザリオ〔のような飾り〕があった。
[4.] Et vidi primum ita indutum ascendentem, qui dixit "Quid anima et qualis illa, a die creationis non revelatum est ulli; [4] また私は最初の者をみた、そのように着せられた、のぼる者を、その者は言った、「霊魂とその性質は何か、創造の日からだれにも啓示されていない(知られるようにされていない)
est arcanum in thesauris solius Dei. 神おひとりの宝庫の中の秘義である。
Sed hoc detectum est, quod anima in homine sicut regina resideat: しかし、これは明らかにされている(示されている)、霊魂は人間の中で女王のように住んでいること。
verum ubinam ejus aula est, eruditi vates divinarunt; けれども、その宮殿がどこにあるか、学者たちは根拠を推測した。
quidam quod sit in parvo tuberculo inter cerebrum et cerebellum, quod vocatur glandula pinealis: ある者は〔推測した〕、大脳と小脳の間の小さな結節の中にあること、それは松果体と呼ばれる。
in hac finxerunt sedem animae, ex causa, quia totus homo regitur ex binis illis cerebris, et illud tuberculum disponit illa; この中に霊魂の座を想定した、理由から、人間全体がこれらの二つの脳から統制されているからである、またその結節がそれらを統制する(制御する)
quare quod disponit cerebra ad nutum, hoc etiam disponit totum hominem a capite ad calcem." それゆえ、()脳が意のままに統制する(制御する)こと、これは人間全体もまた頭からかかとまで統制する(制御する)」。
Et dixit, "Hoc inde sicut verum aut verosimile apparuit multis in mundo, sed post saeculum hoc ut figmentum est rejectum." また、言った、「ここから(それゆえ)このことは真理またはもっともらしいもののように多くの者に見られた、世の中の、しかし、時代の後、このことは作り事として捨てられた」。
 
◎『真のキリスト教』(上巻)を本日、印刷会社「一粒社」から入手しました。A4850ページの大著なので、手前味噌ながら迫力があります。スヴェーデンボリ出版に注文して、購入し、読んでもらえればうれしいです。なお、その本書の出版を祝っての祝賀会は、以前お知らせのように18日です、参加者は十数名の予定なのでさびしいですが。
 皆様のおかげで出版できたことをこのブログ上で感謝申し上げます(もちろん18日にも述べます)