原典講読『真のキリスト教』696(原文と対訳)

(1) 原文
696. Quintum Memorabile:
 
Quondam precatus sum ad Dominum, ut daretur loqui cum discipulis Aristotelis, et simul cum discipulis Cartesii et cum discipulis Leibnitzii, propter finem, ut opiniones mentis eorum de Commercio Animae et Corporis haurirem.
Post precationem aderant novem viri, tres Aristotelici, tres Cartesiani, et tres Leibnitziani, et steterunt circum me; a latere sinistro adoratores Aristotelis, ad dextrum sectatores Cartesii, et a tergo fautores Leibnitzii. E longinquo ad distantiam, et per intervalla inter se, visi sunt sicut tres laureati, et ex perceptione, quae e caelo influxit, cognovi quod essent ipsi antesignani seu archididascali. Post Leibnitzium stabat unus manu tenens alam vestis ejus, et dicebatur quod esset Wolfius.
[2.] Novem illi viri, cum intuerentur se mutuo, faceta voce se primum salutabant et affabantur. Sed mox tunc ex inferis exsurgebat spiritus cum facula in manu dextra, et vibrabat illam ante acies illorum, inde facti sunt inimici tres contra tres, et torvo vultu se aspiciebant: invasit enim libido altercandi et litigandi.
Et tunc exorsi sunt Aristotelici, qui quoque erant scholastici, dicentes, "Quis non videt quod objecta per sensus influant in animam, sicut quis per fores intrat in conclave, et quod anima cogitet secundum influxum? Nonne dum amator videt pulchram virginem aut sponsam, oculus ejus scintillat, et fert amorem ejus ad animam? Nonne avarus cum videt crumenas in quibus nummi ad illas ardet omni sensu, et inde hoc infert in animam, et excitat cupidinem possidendi illas? Nonne cum aliquis superbus audit laudes de se ab altero, arrigit aures, et hae perferunt illas ad animam? Suntne sensus corporis sicut atria, per quae ad animam unice fit ingressus? Quis ex his et innumeris similibus aliter potest concludere, quam quod influxus e natura seu physicus sit?"
[3.] Ad haec dicta sectatores Cartesii tenentes digitos sub fronte, et nunc retrahentes illos respondebant, dicendo, "Heu, loquimini ex apparentiis. Nonne scitis, quod non oculus amet virginem aut sponsam, sed anima? pariter quod nec sensus corporis cupiat nummos in crumena ex se, sed ex anima? pariter quod nec aures arripiant laudes assentantium aliter? Nonne perceptio est quae facit sentire? et perceptio est animae, et non organi. Dicite, si potestis, quid aliud facit linguam et labia, loqui quam cogitatio? et quid aliud facit manus operari quam voluntas? ac cogitatio et voluntas sunt animae: ita quid facit oculum videre et aures audire, ac reliqua organa sentire, attendere et advertere ad objecta, quam anima? Ex his et ex innumeris similibus aliis, unusquisque, qui supra sensualia corporis sapit, concludit, quod non sit influxus corporis in animam, sed animae in corpus, quem nos vocamus influxum occasionalem, et quoque spiritualem.
[4.] His auditis, tres viri, qui post triades priores steterunt, qui erant fautores Leibnitzii, extulerunt vocem, dicentes, "Audivimus argumenta ab utraque parte, et contulimus illa, et percepimus, quod in multis praevaleant haec illis, et in multis his illa; quare, si licet, componemus lites."
Et ad interrogationem "Quomodo" dixerunt, "Non est aliquis influxus animae in corpus, nec corporis in animam, sed est unanima et instantanea operatio utriusque simul, quam celebris auctor pulchro nomine insignivit, vocando harmoniam praestabilitam.
[5.] His peractis, rursus apparuit spiritus cum facula in manu, sed nunc sinistra, et vibravit illam ad occipitia illorum; inde confusae factae sunt ideae omnium, et conclamabant, "Non scit anima nostra nec corpus, in quam partem transeamus; quare dirimamus has lites per sortem; et sorti quae primum exit, favebimus.
Et sumpserunt tres schedulas, et uni illarum inscripserunt Influxus Physicus, alteri Influxus Spiritualis, et tertiae Harmonia Praestabilita; et miserunt tres illas in cavum pilei, et elegerunt unum qui expromeret; et hic immissa manu apprehendit illam super qua scriptum fuit Influxus Spiritualis: qua visa et lecta, dixerunt omnes, quidam tamen claro et fluente sono, quidam obscuro et intracto, "Faveamus huic, quia primum exivit." At subito tunc adstitit angelus, et dixit, "Ne credatis quod chartula pro Influxu Spirituali exiverit fortuito, sed ex proviso: vos enim, quia in confusis ideis estis, non videtis veritatem ejus, sed ipsa veritas obtulit se illam manui ut ei faveatis."
 
(2) 対訳
これは『霊魂と身体の交流』19番からの再録です。
「直訳と訳文」の形式でなく、「対訳」とします。
 
696. Quintum Memorabile:― 第五のメモラビリア――
 
Quondam precatus sum ad Dominum, ut daretur loqui cum discipulis Aristotelis, et simul cum discipulis Cartesii et cum discipulis Leibnitzii, propter finem, ut opiniones mentis eorum de Commercio Animae et Corporis haurirem. (かつて)アリストテレスの弟子たちと、同時にデカルトの弟子たちと、またライプニッツの弟子たちと話すことが与えられるよう、主に祈願しました。霊魂と身体の交流について彼らの心にある見解を私が汲み取れるように、との目的のためです。
Post precationem aderant novem viri, tres Aristotelici, tres Cartesiani, et tres Leibnitziani, et steterunt circum me; 祈願の後、三人のアリストレテス派の者、三人のデカルト派の者、三人のライプニッツ派の者、この九人の男たちが来て私のまわりに、
a latere sinistro adoratores Aristotelis, ad dextrum sectatores Cartesii, et a tergo fautores Leibnitzii. 左側にアリストテレスの礼拝者、右側にデカルトの追随者、背後にライプニッツの支持者が立ちました。
E longinquo ad distantiam, et per intervalla inter se, visi sunt sicut tres laureati, et ex perceptione, quae e caelo influxit, cognovi quod essent ipsi antesignani seu archididascali. 彼らとの間に距離をおいて、遠く隔てたところに、月桂冠で飾った者のように三人の者が見られました。流れ入る知覚から、私は彼らが主唱者、すなわち、師匠その人であると知りました。
Post Leibnitzium stabat unus manu tenens alam vestis ejus, et dicebatur quod esset Wolfius. ライプニッツの後ろに、一人の者が彼の衣服の裾を手に保持して立っており、その者はヴォルフであると語られました。
[2.] Novem illi viri, cum intuerentur se mutuo, faceta voce se primum salutabant et affabantur. [2] これらの九人の男たちは、相互に眺めたとき、最初、愛想のよい声で挨拶し、話しかけていました。
Sed mox tunc ex inferis exsurgebat spiritus cum facula in manu dextra, et vibrabat illam ante acies illorum, inde facti sunt inimici tres contra tres, et torvo vultu se aspiciebant: しかし、間もなく、下方から“霊”が、右手に松明をもって起き上がり、それを彼らの顔の前で振り回した時、そこから敵対が生じ、三人は三人に反対して、恐ろしい顔つきでにらみ合いました。
invasit enim libido altercandi et litigandi. というのは、口論し、争う欲望が入り込んだからです。
Et tunc exorsi sunt Aristotelici, qui quoque erant scholastici, dicentes, "Quis non videt quod objecta per sensus influant in animam, sicut quis per fores intrat in conclave, et quod anima cogitet secundum influxum? その時、アリストレテス派の者が、その者はスコラ哲学者でもありましたが、話し始めて、「ある者が入り口を通って部屋の中に入るように、対象は感覚を経て霊魂の中に流入することを、そして霊魂は流入にしたがって考えることをだれが認めませんか?
Nonne dum amator videt pulchram virginem aut sponsam, oculus ejus scintillat, et fert amorem ejus ad animam? 〝恋慕する者〟が美しい処女または婚約者を見る時、彼の目はきらめき、彼女の愛を霊魂に抱きませんか?
Nonne avarus cum videt crumenas in quibus nummi ad illas ardet omni sensu, et inde hoc infert in animam, et excitat cupidinem possidendi illas? 貪欲な者〟が、財布を、その中の金銭を見る時、すべての感覚がそれに対して燃え、そこから霊魂の中に入ってきて、それらを所有する欲望をかり立てませんか?
Nonne cum aliquis superbus audit laudes de se ab altero, arrigit aures, et hae perferunt illas ad animam? だれか〝高慢な者〟が他人から自分についての称賛を聞く時、耳をそばだて、がそれらの称賛を霊魂へ伝えませんか?
Suntne sensus corporis sicut atria, per quae ad animam unice fit ingressus? 身体の感覚は玄関のようではありませんか? もっぱらそこを通ってだけ霊魂へ入ることが生じます。
Quis ex his et innumeris similibus aliter potest concludere, quam quod influxus e natura seu physicus sit?" これらや無数の同様の他のものから、〝流入〟は自然のものから、あるいは物質的なものであること以外に、だれが結論することができますか?」と言いました。
[3.] Ad haec dicta sectatores Cartesii tenentes digitos sub fronte, et nunc retrahentes illos respondebant, dicendo, "Heu, loquimini ex apparentiis. [3] これらの言説に、額に指をあてていたデカルトの追随者たちは、今やその指をもどし、応答して語りました。「ああ、あなたがたは外観から話しています。
Nonne scitis, quod non oculus amet virginem aut sponsam, sed anima? あなたがたは、目それ自体が処女または婚約者を愛するのではなく、霊魂が愛することを、
pariter quod nec sensus corporis cupiat nummos in crumena ex se, sed ex anima? 同じく、身体の感覚それ自体が財布の中の金銭を熱望するのではなく、霊魂が熱望することを、
pariter quod nec aures arripiant laudes assentantium aliter? 同様に、耳がおべっか使いの称賛を捕えるのではないことを知りませんか?
Nonne perceptio est quae facit sentire? et perceptio est animae, et non organi. 感じることを行なうものは知覚であり、知覚は霊魂に属し、器官に属さないのではありませんか?
Dicite, si potestis, quid aliud facit linguam et labia, loqui quam cogitatio? 思考以外に、他に何が舌と唇に話すようにさせますか、(もし、あなたにできるなら、話してください。)
et quid aliud facit manus operari quam voluntas? 意志以外に、他に何が手に行なうようにさせますか、
ac cogitatio et voluntas sunt animae: 思考と意志は身体ではなく霊魂に属します。
ita quid facit oculum videre et aures audire, ac reliqua organa sentire, attendere et advertere ad objecta, quam anima? 霊魂以外に、何が目に見ることを、耳に聞くことを、残りの器官に感じるようにさせますか、もし、あなたにできるなら、話してください。
Ex his et ex innumeris similibus aliis, unusquisque, qui supra sensualia corporis sapit, concludit, quod non sit influxus corporis in animam, sed animae in corpus, quem nos vocamus influxum occasionalem, et quoque spiritualem. これらから、また無数の他の同様のものから、身体の感覚的なものを味わうそれぞれの者は、身体から霊魂の中への流入はなく、霊魂から身体の中への流入があることを結論します。これを私たちは誘因による流入、そしてまた〝霊的な流入〟と呼びます」。
[4.] His auditis, tres viri, qui post triades priores steterunt, qui erant fautores Leibnitzii, extulerunt vocem, dicentes, "Audivimus argumenta ab utraque parte, et contulimus illa, et percepimus, quod in multis praevaleant haec illis, et in multis his illa; [4] これらを聞くと、ライプニッツの支持者であった前の三人の集団の後ろに立っていた三人の男たちは、声を高くして、「私たちは両方の側からの論証を聞き、それらを比較し、多くの点で後者は前者にまさり、多くの点で前者は後者にまさることを知覚しました。
quare, si licet, componemus lites." それゆえ、もし許されるなら、私たちは論争をまとめます」と言いました。
Et ad interrogationem "Quomodo" dixerunt, "Non est aliquis influxus animae in corpus, nec corporis in animam, sed est unanima et instantanea operatio utriusque simul, quam celebris auctor pulchro nomine insignivit, vocando harmoniam praestabilitam. そして、「どのように」との質問に、「身体の中への霊魂の何らかの流入があるのでも、霊魂の中への何らかの身体の流入があるのでもなく、両方とも同時に一致して瞬間に起こる作用です。これをかの有名な著者は〝予定された調和〟と呼ぶ美しい名称で区別しました」と語りました。
[5.] His peractis, rursus apparuit spiritus cum facula in manu, sed nunc sinistra, et vibravit illam ad occipitia illorum; [5] これらのことが行なわれて、再び〝霊〟が松明を手に、しかし今や左手にもって現われました。そしてそれらを彼らの後頭部へ向けて振り回しました。
inde confusae factae sunt ideae omnium, et conclamabant, "Non scit anima nostra nec corpus, in quam partem transeamus; ここから、すべての観念が混乱させられ、「私たちの霊魂も身体も、私たちがどの側へ移るべきか知りません、
quare dirimamus has lites per sortem; それゆえ、私たちはクジによってこれらの論争を解決しよう、
et sorti quae primum exit, favebimus. 最初に出て来るクジに同意しよう」と叫びました。
Et sumpserunt tres schedulas, et uni illarum inscripserunt Influxus Physicus, alteri Influxus Spiritualis, et tertiae Harmonia Praestabilita; 三つの紙切れを取り、それらの一つに物質的な流入、もう一つに霊的な流入、第三のものに予定された調和と書き、
et miserunt tres illas in cavum pilei, et elegerunt unum qui expromeret; それら三つを帽子のくぼみ(・・・)の中に入れ、取り出す者を一人選びました。
et hic immissa manu apprehendit illam super qua scriptum fuit Influxus Spiritualis: その者は手を入れ、霊的な流入と書かれている紙切れをつかみました。
qua visa et lecta, dixerunt omnes, quidam tamen claro et fluente sono, quidam obscuro et intracto, "Faveamus huic, quia primum exivit." それが見られ、読まれて、すべての者が、それでもある者ははっきりした流れる声で、ある者は不明瞭で引っ込めるような声で、「最初に出て来たのだから私たちはこれに賛成しよう」と言いました。
At subito tunc adstitit angelus, et dixit, "Ne credatis quod chartula pro Influxu Spirituali exiverit fortuito, sed ex proviso: しかし突然にその時、天使はそこに立って、「あなたがたは霊的な流入の紙切れが偶然に出て来たと信じないでください、摂理から出て来たのです。
vos enim, quia in confusis ideis estis, non videtis veritatem ejus, sed ipsa veritas obtulit se illam manui ut ei faveatis." というのは、あなたがたの観念は混乱していたので、その〝真理〟を見ていません、しかし〝真理〟そのものが、あなたがたがこれに同意するように、彼〔クジを引いた者〕の手に与えたのです」と言いました。
 
◎『霊魂と身体の交流』の全文を「対訳」としたものは、SPSC版の「原典対訳No.2」としてこの6月に出版されています。ラテン語でスヴェーデンボリの著作を勉強したい人には最適の教材と思います。SPSCからお求めください。価格1000円です。なお希望に応じて他の著作についても『原典対訳』を発行したします。ご希望をお寄せください。
SPSC事務局(104-0053 東京都中央区晴海5-1-9-217)

コメントを残す