(1) 原文
695. Quartum Memorabile:―
Plerique hodie qui credunt vitam post mortem, etiam credunt quod in caelo cogitationes illorum non aliae futurae sint quam devotiones, loquelae quam orationes, ac hae et illae una cum vultibus facierum et actibus corporis quam glorificationes Dei; et sic domus illorum quam totidem domus cultus seu aedes sacrae, et sic quod omnes futuri sint sacerdotes Dei. Sed possum asseverare quod ibi sancta ecclesiae non plus occupent mentes et domos quam in mundo ubi Deus cultu celebratur, tametsi purius et interius, sed quod ibi varia quae sunt prudentiae civilis, et varia quae sunt eruditionis rationalis, in sua excellentia sint.
[2.] Quodam die evectus sum in caelum, et perductus in unam societatem, ubi erant sophi, qui in saeculis antiquis excelluerunt eruditione ex lucubratione et meditatione in talibus quae rationis et simul usus fuerunt, et jam in caelo, quia crediderunt in Deum, et nunc in Dominum, et amaverunt proximum ut se ipsos; et deinde introductus sum in conventum eorum, et ibi interrogatus, unde sum; et aperui, quod corpore in mundo naturali sim, at spiritu in mundo vestro spirituali.
His auditis laetificati sunt angeli illi et sciscitabant, "Quid in mundo, ubi es corpore, sciunt et intelligunt de Influxu?"
Et tunc postquam recollegi quid de illo ex sermonibus et ex scriptis famigeratorum hauseram, respondi, quod non sciant adhuc aliquem influxum e mundo spirituali in mundum naturalem, sed de influxu naturae in naturalem; ut de influxu caloris et lucis e sole in corpora animata, ut et in arbores et frutices, unde horum et illorum vivificatio; et vicissim frigoris in eadem, unde illorum mortificatio; et praeterea de influxu lucis in oculos unde visus, de influxu soni in aures unde auditus, deque influxu odoris in nares unde olfactus, et sic porro. [3.] Praeter haec eruditi hujus saeculi ratiocinantur diversimode de influxu animae in corpus et hujus in animam, et de hoc in tres partes abeunt; scilicet num influxus sit animae in corpus, quem vocant occasionalem, ex occasione incidentium in sensus corporis; vel num sit influxus corporis in animam, quem physicum appellant, quia objecta incidunt in sensus, et ab his in animam; vel num sit influxus simultaneus et instantaneus in corpus et simul in animam, quem harmoniam praestabilitam nuncupant. Attamen quisque de suo influxu cogitat dari intra naturam. Quidam credunt animam esse aetheris particulam aut stillam, quidam illam esse caloris et lucis glomulum aut micam, quidam esse aliquod ens se recondens in cerebro; sed hoc et illud, quod illis est anima, quidem vocant spirituale, sed per spirituale intelligunt purius naturale, non enim sciunt quicquam de mundo spirituali, et de hujus influxu in mundum naturalem, quare manent intra sphaeram naturae; et in illa ascendunt et descendunt, et in illam se extollunt sicut aquilae in aerem; et illi qui morantur in natura, sunt sicut indigenae alicujus insulae in mari, qui non sciunt aliquam terram dari extra illos; et quod sint sicut pisces in fluvio, qui non sciunt dari aerem supra aquas illorum; quam ob rem ad mentionem, quod detur mundus distinctus ab illorum, ubi habitant angeli et spiritus, et quod inde sit omnis influxus in homines, et quoque interior in arbores, stant mirabundi sicut audirent visionaria de spectris, aut nugas ex astrologis. [4.] Praeter philosophos nostrates in orbe, ubi sum corpore, non de alio influxu cogitant et loquuntur, quam de influxu vini in cyathos, de influxu cibi et potus in ventrem, et gustus in linguam, et quoque forsan de influxu aeris in pulmonem, et sic porro; at hi si aliquid audiunt de influxu mundi spiritualis in naturalem, dicunt, `Influat si influit; quid juvat et cui usui est hoc scire?' Ac abeunt, et postea dum loquuntur de auditis de influxu illo, ludunt cum illo, sicut quidam ludunt cum cochlacis inter digitos."
[5.] Postea locutus sum cum angelis illis de mirabilibus, quae ex influxu mundi spiritualis in naturalem existunt; ut de vermibus dum fiunt papiliones, tum de apibus et fucis, et mirabilia de bombycibus, et quoque de araneis, et quod incolae telluris addicant illa luci et calori solis, et sic naturae; et quod saepius miratus sum, per illa confirmant se pro natura, et per confirmationes pro natura somnum et letum inducunt mentibus, et fiunt athei.
Post haec narravi mirabilia de vegetabilibus, quod omnia illa a semine usque ad nova semina in justo ordine succedant, prorsus sicut terra sciret commodare et accommodare sua elementa prolifica seminis, et ex hoc educere germen, et hoc dilatare in caudicem, et ex hoc emittere ramos, et hos investire foliis, et postea insignire floribus, et ab interioribus horum initiare et producere fructus, et per hos, ut renascatur, semina ut proles. Sed haec quia per continuum aspectum, et perennem recursum solita, sueta et communia facta sunt, non ut mirabilia aspectant, sed ut meros effectus naturae; et hoc opinantur unice ex causa quia ignorant quod mundus aliquis spiritualis sit, et quod hic ab interiori operetur et actuet omnia et singula quae in mundo naturae, et super tellure ejus, existunt et formantur (et operatur sicut mens humana in corporis sensus et motus), et quod singula naturae sint sicut tunicae, vaginae et indusia, quae incingunt spiritualia, et proxime producunt effectus fini Dei Creatoris correspondentes.
(2) 直訳
695. Quartum Memorabile:― 第四のメモラビリア――
Plerique hodie qui credunt vitam post mortem, etiam credunt quod in caelo cogitationes illorum non aliae futurae sint quam devotiones, loquelae quam orationes, ac hae et illae una cum vultibus facierum et actibus corporis quam glorificationes Dei; 今日の大部分の者は、その者は死後のいのちを信じる、さらにまた信じる、天界の中で、彼らの思考は他のものでない(未来分詞☆)、献身(信心)以外の、話すことは、祈り以外の、そしてこれ〔後者〕やそれ〔前者〕は顔の顔つき(要望)と身体の行動と一緒に、神の栄光以外の〔他のものではない〕。
☆ 未来能動分詞は「予定・意志・定め」を表わします。
et sic domus illorum quam totidem domus cultus seu aedes sacrae, et sic quod omnes futuri sint sacerdotes Dei. またこのように彼らの家はそれだけ多くの礼拝の家または宗教儀式の大建築物(会館)、またこのようにすべてのものが神の聖職者になる(未来分詞)。
Sed possum asseverare quod ibi sancta ecclesiae non plus occupent mentes et domos quam in mundo ubi Deus cultu celebratur, tametsi purius et interius, sed quod ibi varia quae sunt prudentiae civilis, et varia quae sunt eruditionis rationalis, in sua excellentia sint. しかし、私は断言することができる、そこ〔天界〕に教会の神聖さが心と家を世の中で以上にさらに占めていないこと、そこに神の礼拝が行なわれる(賛美される)、たとえ純粋で内的であっても、しかしそこにいろいろなものが〔ある〕それらは市民の思慮分別に属す、またいろいろなものが〔ある〕それらは理性的な者の学識(知識)に属す、その卓越の中にある。
[2.] Quodam die evectus sum in caelum, et perductus in unam societatem, ubi erant sophi, qui in saeculis antiquis excelluerunt eruditione ex lucubratione et meditatione in talibus quae rationis et simul usus fuerunt, et jam in caelo, quia crediderunt in Deum, et nunc in Dominum, et amaverunt proximum ut se ipsos; [2] かつて、日に、私は天界の中に上げられた、またある(一つの)社会の中へ導かれた、そこに賢人がいた、その者は古代の時代にこのようなものの中での研究(論考)と熟考から学問(学識)ですぐれた、それらは理性と同時に役立ちのものであった、また現在、天界の中に、神を信じたので、また今や、主を〔信じている〕、また自分自身のように隣人を愛した。
et deinde introductus sum in conventum eorum, et ibi interrogatus, unde sum; またその後、私は彼らの集会導き入れられた、またそこで質問された、私がどこからであるか。
et aperui, quod corpore in mundo naturali sim, at spiritu in mundo vestro spirituali. また私は明らかにした、私は自然界の中で身体(の中)にいること、しかし、あなたがたの霊界の中で霊に。
His auditis laetificati sunt angeli illi et sciscitabant, "Quid in mundo, ubi es corpore, sciunt et intelligunt de Influxu?" これらで聞いて、れらのそ天使たちは喜んだ、また尋ねた、「何が世の中で、そこにあなたは身体でいる、〝流入〟について知り、理解しているか?」
Et tunc postquam recollegi quid de illo ex sermonibus et ex scriptis famigeratorum hauseram, respondi, quod non sciant adhuc aliquem influxum e mundo spirituali in mundum naturalem, sed de influxu naturae in naturalem; またその時、私はそれについて何かを思い出した後、有名な話しからと書かれたものから私が吸収した、私は答えた、まだだれも霊界から自然界の中への流入を知らないこと、しかし、自然〔界〕から自然界の中への流入を〔知っている〕。
ut de influxu caloris et lucis e sole in corpora animata, ut et in arbores et frutices, unde horum et illorum vivificatio; 例えば、太陽からの生命のある身体の中への熱と光の流入について、そのようにまた木と果実の中に、ここからこれらとそれらの活性化〔がある〕。
et vicissim frigoris in eadem, unde illorum mortificatio; また逆に、冷たさが同じものの中に〔流入すると〕そこからそれらの壊死。
et praeterea de influxu lucis in oculos unde visus, de influxu soni in aures unde auditus, deque influxu odoris in nares unde olfactus, et sic porro. またほかに、目の中への光の流入について、そこから視覚〔がある〕、耳の中への音の流入について、そこから聴覚〔がある〕、そしてまた鼻の中へのにおいの流入について、そこから嗅覚〔がある〕、その他。