(1) 原文
694. Tertium Memorabile:―
Post aliquod tempus spectavi ad urbem Athenaeum, de qua in priori memorabili aliquid dictum est; et audivi inde clamorem insolitum; erat in illo aliquid risus, in hoc aliquid indignationis, et in hac aliquid maestitiae; at usque clamor ille non inde erat dissonus, sed consonus, quia unum non erat simul cum altero, sed unum intra alterum; in mundo spirituali percipitur in sono distincte varietas et commixtura affectionum.
Quaesivi e longinquo, "Quid rei?" Et dixerunt, "Venit nuntius e loco, ubi advenae e Christiano orbe primum apparent, dicens, quod a tribus ibi audiverit, quod in mundo, unde venerunt, cum reliquis ibi crediderint, quod beatis et felicibus post mortem futura sit omnimoda requies a laboribus; et quia administrationes, officia et operae sunt labores, quod requies ab illis futura sit: et quia tres illi ab emissario nostro nunc adducti sunt, et stant ante portam et exspectant, factus est clamor, et ex consulto statuerunt, quod non in palladium in Parnassio, ut priores, sed in magnum auditorium ibi introducerentur, ut aperiant nova sua e Christiano orbe; et ablegati sunt aliqui, qui solenniter illos introducerent."
Quia eram in spiritu, et spiritibus distantiae sunt secundum status affectionum illorum, et quia tunc mihi affectio videndi et audiendi illos erat, visus mihi sum praesens ibi; et vidi introductos, et audivi loquentes. [2.] Sederunt in auditorio seniores seu sapientiores ad latera, ac reliqui in medio; et ante hos erat elevatum solum; huc tres advenae cum nuntio in solenni comitatu a minorennibus per medium auditorii deducti sunt; et post silentium factum, salutati sunt a quodam majorenni ibi, et quaesiti. "Quid novi e terra?"
Et dixerunt, "Sunt multa nova, sed dic quaeso de qua re."
Et respondit majorrennis, "Quid novi e terra de nostro mundo et de caelo?"
Et responderunt, quod cum recentes in hunc mundum venimus, audiverimus, "quod ibi et in caelo sint administrationes, ministeria, functiones, negotiationes, studia omnium disciplinarum, et mirabiles operae; et tamen credidimus quod post migrationem seu translationem e mundo naturali in hunc spiritualem, in aeternam requiem a laboribus venturi simus: et quid functiones nisi labores?"
[3.] Ad haec majorennis dixit, "Num per aeternam requiem a laboribus intellexistis aeternum otium, in quo continue sederetis et cubaretis, attrahentes delicias pectore, et sorbentes gaudia ore?"
Ad haec tres advenae blande ridentes dixerunt, quod aliquid tale autumaverint.
Et tunc responsum est illis, "Quid gaudia, et deliciae, et inde felicitas, commune habent cum otio? Ex otio collabitur mens et non expanditur, seu mortificatur homo et non vivificatur. Pone aliquem sedentem in pleno otio, remissis manibus, dejectis aut subductis oculis, et pone ut ille simul circumfundatur aura laetitiae, numne veternus occuparet et caput et corpus ejus, ac vitalis expansio faciei concideret, et tandem ille relaxatis fibris nutaret et nutaret, usque dum caderet in terram? Quid in expansione et tensione tenet totius corporis systema, quam intensio animi? et unde intensio animi, nisi ex administraturis et operis, dum fiunt ex jucundo? Quare dicam vobis novum e caelo, quod ibi sint administrationes, ministeria, judicia majora et minora, tum artificia et operae."
[4.] Tres advenae, cum audiverunt quod in caelo essent judicia majora et minora, dicebant, "Cur illa? annon omnes in caelo inspirantur et ducuntur a Deo, et inde sciunt quid justum et rectum? quid tunc opus judicibus?"
Et respondit vir majorennis, "In hoc mundo instruimur et discimus quid bonum et verum, tum quid justum et aequum, similiter ut in mundo naturali et haec discimus non immediate a Deo, sed mediate per alios; et omnes angelus, sicut omnis homo, cogitat verum, et facit bonum sicut a se, et hoc secundum statum angeli est mixtum, et non purum; et quoque inter angelos dantur simplices et sapientes, et sapientes judicabunt, dum simplices ex simplicitate et ex ignorantia ambigunt de justo, aut abeunt ab illo. [5.] Sed vos, quia recentes adhuc in hoc mundo estis, si sit beneplaciti vestri, sequimini me in urbem nostram, et monstrabimus omnia.
Et exiverunt auditorio, et aliqui ex senioribus etiam illos comitati sunt; et primum in bibliothecam magnam, quae secundum scientias distincta erat in libraria minora. Tres illi advenae, visis tot libris, obstupefacti sunt, et dixerunt, "Sunt etiam in hoc mundo libri? unde membranae et chartae, unde calami et atramentum?"
Ad haec dixerunt seniores, "Percipimus quod credideritis in mundo priori quod hic mundus vacuus sit, quia spiritualis; et quod hoc credideritis, est quia ideam de spirituali fovistis abstractam a materiali; et abstractum a materiali apparuit vobis sicut nihilum, ita sicut vacuum; cum tamen hic est plenitudo omnium: sunt hic omnia substantialia et non materialia, et materialia suam originem ducunt ex substantialibus. Nos qui hic sumus, homines spirituales sumus quia substantiales, et non materiales. Inde est, quod hic dentur omnia quae in mundo naturali in sua perfectione, etiam libri et scripturae, et multo plura."
Tres advenae cum audiverunt nominari substantialia, cogitaverunt quod ita sit, tam quia viderunt libros scriptos, quam quia audiverunt dictum quod materiae originitus sint ex substantiis. Ut adhuc de his confirmarentur, delati sunt ad domicilia scribarum, qui exscribebant exemplaria a sapientibus urbis conscripta, et inspiciebant scripturas, et mirati sunt, quod tam nitidae et politae essent. [6.] Post haec deducti sunt ad musaea, gymnasia et collegia, et ubi erant ludi illorum literarii, quorum aliquos vocabant Heliconidum, aliquos ludos Parnassidum, aliquos ludos Atheneidum, et aliquos ludos Virginum fontis; dicebant quod hi ita appellentur, quia "virgines" significant affectiones scientiarum, et secundum affectionem scientiarum est cuivis intelligentia: ludi ita vocati, erant exercitationes et palaestrae spirituales. Postea circumducti sunt in urbe ad moderatores, administratores, et horum officiarios, et per hos ad mirabiles operas, quae ab artificibus spirituali modo fiunt. [7.] Postquam haec visa sunt, iterum cum illis locutus est vir majorennis de requie aeterna a laboribus, in quam veniunt beati et felices post mortem: et dixit, "Requies aeterna non est otium, quoniam ex otio est mentis et inde totius corporis, languor, torpor, stupor et sopor, et haec sunt mors et non vita, et minus vita aeterna, in qua sunt angeli caeli; quare requies aeterna est requies quae discutit illa, et facit ut homo vivat; et hoc non aliud est, quam tale quod elevat mentem: est itaque aliquod studium et opus, ex quo excitatur, vivificatur, et deliciatur mens; et hoc fit secundum usum, ex quo, in quo, et ad quem operatur; inde est, quod universum caelum spectetur a Domino ut continens usus, et quisque angelus est angelus secundum usum; jucundum usus fert illum sicut secunda vena navem, et facit ut in aeterna pace, et pacis requie sit; ita intelligitur aeterna requies a laboribus. Quod angelus sit vivus secundum studium mentis ex usu, patet manifeste ex eo, quod cuivis sit amor conjugialis cum ejus virtute, potentia et deliciis, secundum studium genuini usus in quo est.
Postquam tres illi advenae confirmati sunt quod aeterna requies non sit otium, sed jucundum alicujus operis quod usui est, venerunt aliquae virgines cum acupictus et netis, operibus manuum suarum, et donaverunt illis; et virgines, cum abibant novitii illi spiritus, cecinerunt oden, qua affectionem operum usus cum amoenis ejus, melo angelico exprimebant.
(2) 直訳
694. Tertium Memorabile:― 第三のメモラビリア――
Post aliquod tempus spectavi ad urbem Athenaeum, de qua in priori memorabili aliquid dictum est; ある時間の後、私はアテネの都へ(向かって)眺めた、それについて前のメモラビリアで何らかのものをが言われた。
et audivi inde clamorem insolitum; また私はここから異常な叫びを聞いた。
erat in illo aliquid risus, in hoc aliquid indignationis, et in hac aliquid maestitiae; その中に何らかの笑い(男性)があった、またこの(男性)中に何らかの憤り(女性)が、またこの(女性)中に何らかの悲しみが☆。
☆ 「笑い」の中に「憤り」があり、その「憤り」の中に「悲しみ」がある、という一種の「入れ子」になっていることです。これを長島訳のように「あるときは笑いに聞こえ、あるときには憤りに聞こえ……」としたのでは、このニュアンスが伝わりません(というよりもhocとhacの違いを正しくとらえていません)。
at usque clamor ille non inde erat dissonus, sed consonus, quia unum non erat simul cum altero, sed unum intra alterum; しかしそれでも、その叫びはここから不協和でなかった、しかし、調和する、あるものがもう一つのものと同時に(一緒に)あるのではなかったから、しかし、あるものがもう一つのものの内に〔あった〕。
in mundo spirituali percipitur in sono distincte varietas et commixtura affectionum. 霊界の中で、区別して(明瞭に)音の中に知覚される、情愛のいろいろなものまた混合物が。
Quaesivi e longinquo, "Quid rei?" 私は遠方から質問した、「何が、事柄の(事柄に)?」
Et dixerunt, "Venit nuntius e loco, ubi advenae e Christiano orbe primum apparent, dicens, quod a tribus ibi audiverit, quod in mundo, unde venerunt, cum reliquis ibi crediderint, quod beatis et felicibus post mortem futura sit omnimoda requies a laboribus; また彼らは言った、「場所から使者がやって来た、そこにキリスト教界から到着する者が最初に現われる(見られる)、言って、三人の者からそこに聞いた、世の中に、そこからやって来る、そこに残されたときに信じた、祝福された者や幸福な者に、死後、労働からのまったくの休息があること。
et quia administrationes, officia et operae sunt labores, quod requies ab illis futura sit: また執行(管理)、職務や働き(仕事)は労働であるので、それらからの休息があること――
et quia tres illi ab emissario nostro nunc adducti sunt, et stant ante portam et exspectant, factus est clamor, et ex consulto statuerunt, quod non in palladium in Parnassio, ut priores, sed in magnum auditorium ibi introducerentur, ut aperiant nova sua e Christiano orbe; また私たちの使者により三人の彼らが今、連れて来られたので、また門の前に立つ、また待つ、叫びが起こった、また熟慮して(から)決めた、パルナッソスの中のパラディウム(知恵の神殿)の中でない、前のように、しかし、大きな講堂の中で、そこに導き入れられる、キリスト教界からのその新しいものを明らかにするために。
et ablegati sunt aliqui, qui solenniter illos introducerent." またある者たちが委任された、その者たちが彼らを礼儀正しく(儀式的に)導き入れる〔ために〕」。
Quia eram in spiritu, et spiritibus distantiae sunt secundum status affectionum illorum, et quia tunc mihi affectio videndi et audiendi illos erat, visus mihi sum praesens ibi; 私は霊の中にいたので、また霊たちに彼らの情愛の状態にしたがって距離(隔たり)がある、またその時、私に彼らを見たい、また聞きたい情愛があったので、私にそこに居合わすことが見られた。
et vidi introductos, et audivi loquentes. また、私は導き入れられる者たちを見た、また話す者たちを聞いた。
[2.] Sederunt in auditorio seniores seu sapientiores ad latera, ac reliqui in medio; [2] 講堂の中で、長老または賢人たちは脇に座った、そして残りの(他の)者は中央に。
et ante hos erat elevatum solum; またこれらの者の前に(高く)持ち上げられた地面があった。
huc tres advenae cum nuntio in solenni comitatu a minorennibus per medium auditorii deducti sunt; ここへ三人の到来者は使者とともに習慣的な礼儀の中で若者たちにより講堂の中央を通って導かれた。
et post silentium factum, salutati sunt a quodam majorenni ibi, et quaesiti. また沈黙があった後、ある年長者からそこに挨拶された、また質問された。
"Quid novi e terra?" 「何が、地からの新しいものか?」
Et dixerunt, "Sunt multa nova, sed dic quaeso de qua re." また彼らは言った、「多くの新しいものがある、しかし、言え、どうぞ(お願いします)、どの事柄についてか」。
Et respondit majorrennis, "Quid novi e terra de nostro mundo et de caelo?" また年長者が答えた、「何が、地からの新しいものか? 私たちの世についてまた天界について」。
Et responderunt, quod cum recentes in hunc mundum venimus, audiverimus, "quod ibi et in caelo sint administrationes, ministeria, functiones, negotiationes, studia omnium disciplinarum, et mirabiles operae; また答えた、最近に☆この世の中に私たちはやって来たとき、私たちは聞いた、「そこにまた天界の中に執行(管理、統治)、職務(役目)、任務(役目)、取引(商売)、すべての学問の研究、また手仕事(技術)の驚くべきものがあること。
☆ recentesをrecensと読みかえます。cum recentesだと「新しく来た者に」となりますが、これでは文章にしづらいからです。
et tamen credidimus quod post migrationem seu translationem e mundo naturali in hunc spiritualem, in aeternam requiem a laboribus venturi simus: またそれでも私たちは信じた、自然界からこの霊〔界〕の中に移住または移動の後、労働からの永遠の休息の中に私たちがやって来ること。
et quid functiones nisi labores?" また何が任務か、労働なしに?」