原典講読『真のキリスト教』693(原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
693. Secundum Memorabile:―
Post aliquot septimanas audivi vocem e caelo dicentem, “En iterum conventus in Parnassio; accede, monstrabimus viam.”
Accessi, et cum prope eram, vidi quendam super Heliconeo cum tuba, qua annuntiavit et indixit conventum. Et vidi ex urbe Athenaeo et confiniis ejus ascendentes ut prius, et in medio illorum tres novitios e mundo. Erant illi tres ex Christianis, unus sacerdos, alter politicus, et tertius philosophus. Hos in via vario sermone oblectabant, imprimis de sapientibus antiquis, quos nominabant; quaesiverunt num illos visuri sint; dixerunt quod visuri, et si vellent, salutaturi, quoniam sunt affabiles.
Quaesiverunt de Demosthene, Diogene et Epicuro. Dixerunt, “Demosthenes non hic est, sed apud Platonem, Diogenes cum suis scholaribus sub Heliconeo commoratur, ex causa quia mundana sicut nihili reputat, et modo caelestia animo volvit; Epicurus ad occidentem in termino habitat, nec intrat ad nos, quia nos distinguimus inter affectiones bonas et affectiones malas, et dicimus affectiones bonas una esse cum sapientia, et affectiones malas esse contra sapientiam.”
[2.] Quando ascenderunt collem Parnassium, aliqui custodes ibi apportabant aquam ex fonte ibi in scyphis crystallinis, et dicebant, “Est aqua ex fonte, de quo vetusti confabulati sunt, quod perruptus sit ab ungula equi Pegasi, et postea consecratus novem Virginibus;” at per equum alatum Pegasum intellexerunt intellectum veri per quem sapientia; per ungulas pedis ejus, intellexerunt experientias per quas intelligentia naturalis; et per novem Virgines, intellexerunt cognitiones et scientias omnis generis. Haec vocantur hodie fabulae, sed fuerunt correspondentiae, ex quibus primaevi locuti sunt.
Comites dixerunt ad tres advenas, “Ne miremini; custodes ita loqui instructi sunt, et nos per bibere aquam ex fonte intelligimus instrui de veris, et per vera de bonis, et sic sapere.”
[3.] Post haec intraverunt Palladium, et cum illis tres novitii e mundo, sacerdos, politicus, et philosophus; et tunc laureati, qui sedebant ad mensas, quaesiverunt, “Quid novi e terra?”
Et responderunt, “Hoc novum est, quod quidam perhibeat se loqui cum angelis, ac visum habere apertum in mundum spiritualem, aeque sicut apertum habet in mundum naturalem, et ille nova inde affert plura, inter quae sunt haec: quod homo vivat homo post mortem, sicut vixit prius in mundo; quod videat, audiat, loquatur sicut prius in mundo; quod vestiatur et ornetur sicut prius in mundo; quod esuriat et sitiat, edat et bibat, sicut prius in mundo; quod delicio conjugiali fruatur sicut prius in mundo; quod dormiat et evigilet sicut prius in mundo; quod ibi sint terrae et lacus, montes et colles, planities et valles, fontes et fluvii, paradisi et luci; tum quod ibi sint palatia et domus, ac urbes et villae, sicut in mundo naturali ut et quod sint scripturae et libri, et quod sint functiones et negotiationes, tum lapides pretiosi, aurum et argentum; verbo quod ibi sint omnia et singula quae in terris, et illa in caelis infinite perfectiora; cum sola differentia, quod omnia quae in mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde spiritualia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus amor; et quod omnia quae in mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde naturalia et materialia, quia sunt ex sole ibi qui est purus ignis; verbo, quod homo post mortem sit perfecte homo, immo perfectius homo quam prius in mundo; prius enim in mundo fuit in corpore materiali, in hoc autem est in corpore spirituali.”
[4.] His dictis, quaesiverunt sapientes antiqui, quid de illis cogitant in terra.
Dixerunt illi tres, “Nos scimus quod vera sint, quia hic sumus, ac lustravimus et exploravimus omnia; quare dicemus quid de illis locuti et ratiocinati sunt in terra.”
Et tunc sacerdos dixit, quod illi qui ex nostro ordine sunt, primum dum audiverunt illa, vocaverint visiones, dein commenta, postea quod viderit larvas, et demum haeserint, et dixerint, “Crede si vis: nos hactenus docuimus, quod homo non futurus sit in corpore post mortem, prius quam die ultimi judicii.”
Et quaesiverunt, “Annon aliqui intelligentes inter illos sint, qui possunt demonstrare et convincere illos de veritate, quod homo vivat homo post mortem?”
[5.] Dixit sacerdos, quod sint qui demonstrant, sed non convincunt; “illi qui demonstrant, dicunt, quod contra sanam rationem sit credere quod homo non vivat homo nisi quam die ultimi judicii, et quod interea sit anima absque corpore. `Quid anima, et ubi illa interea? Num halitus, aut aliquid venti volitans in aere, vel ens reconditum in medio terrae, ubi est Pu ejus? Num animae Adami et Evae, et omnium post illos, nunc per sex millia annorum seu sexaginta saecula adhuc volitent in universo, aut teneantur inclusae in meditullio terrae, et exspectent ultimum judicium? Quid anxius et miserabilius tali exspectatione? Nonne sors illorum potest comparari sorti vinctorum catenis et pedicis in carceribus? Annon si talis sors homini post mortem foret, satius foret nasci asinus quam homo? Numne etiam contra rationem est credere, quod anima possit reindui suo corpore? estne corpus exesum a vermibus, muribus, et piscibus? ac isti novo corpori induci sceleton ossium exustum sole, vel dilapsum in pulverem? Quomodo cadaverosa et putida illa colligentur, et animabus unientur?’ Sed ad talia, cum audiunt, non quicquam ex ratione respondent, sed inhaerent fidei suae, inquientes, `Captamus rationem sub obedientia fidei;―ad collectionem omnium ex sepulcris die ultimi judicii, dicunt, `Hoc omnipotentiae opus est;’ et cum nominant omnipotentiam et fidem, exsulat ratio; et possum dicere, quod tunc sana ratio sit sicut nihil, et quibusdam sicut spectrum; immo possunt dicere ad sanam rationem, `Insanis.'”
[6.] His auditis dixerunt Sapientes Graeciae, “Nonne illa paradoxa sicut contradictoria dissipantur a se ipsis? et tamen hodie in mundo non dissipari possunt a sana ratione: quid paradoxius credi potest quam id quod narratur de ultimo judicio, quod tunc universum periturum sit, et quod tunc stellae caeli delapsurae sint super terram, quae minor stellis est; et quod corpora hominum tunc vel cadavera, vel [1]mumia ab hominibus exesa vel flocci, coalitura sint cum suis animabus? Nos dum fuimus in mundo, credidimus immortalitatem animarum hominum, ex inductionibus quas ratio nobis subministravit, et quoque designavimus pro beatis loca, quae vocavimus campos Elysios, et credidimus illas esse effigies seu species humanas, sed tenues quia spirituales.”
[7.] Postquam haec dicta sunt, converterunt se ad alterum advenam, qui in mundo fuerat politicus. Hic confessus est quod non crediderit vitam post mortem; et quod cogitaverit de novis quae audiverat de illa, quod essent figmenta et inventa. “Meditans de illa dixi, Quomodo possunt animae corpora esse? annon omne hominis jacet mortuum in sepulcro? estne oculus ibi? quomodo potest videre? estne auris ibi? quomodo potest audire? unde illi os quo loquatur? si aliquid hominis viveret post mortem, num foret id aliud quam simile larvae? quomodo potest larva edere et bibere? et quomodo potest delicio conjugiali frui? unde ei vestes, domus, cibi, et sic porro? et larvae, quae sunt effigies aereae, apparent sicut sint, et tamen non sunt. Haec et similia de vita hominum post mortem cogitavi in mundo; at nunc cum vidi omnia, ac tetigi manibus meis omnia, convictus sum per ipsos sensus, quod sim homo sicut in mundo, adeo ut non sciam aliud quam quod vivam sicut vixi, cum differentia, quod ratio nunc mihi sanior sit; aliquoties puduit me cogitationum priorum.”
[8.] Similia de se narravit philosophus; attamen cum hac differentia, quod retulerit nova illa, quae audiverat de vita post mortem, inter opiniones et hypotheses, quas ex antiquis et hodiernis collegerat.
His auditis obstupuerunt sophi; et illi qui e schola Socratica erant, dixerunt, quod ex novis his e terris percipiant quod interiora mentium humanarum successive occlusa sint, et quod nunc in mundo fides falsi luceat sicut veritas, ac ingeniositas fatua sicut sapientia, et quod lux sapientiae a nostris temporibus se demiserit ab interioribus cerebri in os sub nasum, ubi illa coram oculis apparet sicut splendor labri, ac loquela oris inde sicut sapientia.
His auditis quidam ex tironibus ibi dixit, “Et quam stupidae mentes terricolarum hodie; utinam adessent discipuli [2]Heracliti et Democriti, qui rident ad omnia, et qui flent ad omnia, et audiremus magnum risum et magnum fletum.”
Postquam peractus est hic conventus, dederunt tribus novitiis e terra suae ditionis insignia, quae erant lamellae cupreae, super quibus aliqua hieroglyphica exarata sunt, cum quibus abiverunt.
@1 “munia….exesa:” sic ed. prin.; sic quoque De Am. Conj., n. 182; videantur A. E., n. 1059, ubi legitur “mumi Aegyptiacum.” A Doctore Tafel quidem legebatur “mumiae….exesae.” @2 “Heracliti et Democriti”: sic edition princeps. Forte legeris Democriti Et Heracliti.
(2) 直訳
693. Secundum Memorabile:― 第二のメモラビリア――
Post aliquot septimanas audivi vocem e caelo dicentem, “En iterum conventus in Parnassio; 数週間後、私は天界から声を聞いた、言っている、「見よ、再び、パルナッソスに集会。
accede, monstrabimus viam.” 近づけ(加われ)、私たちが道を示す」。
Accessi, et cum prope eram, vidi quendam super Heliconeo cum tuba, qua annuntiavit et indixit conventum. 私は近づいた(加わった)、また私が近くにいたとき、私はへリコーンの上にある者を見たラッパとともに、それで集会を知らせた(告知した)また布告した。
Et vidi ex urbe Athenaeo et confiniis ejus ascendentes ut prius, et in medio illorum tres novitios e mundo. また、アテネの都とその辺境から前のように上ってくる者を見た、また彼らの真ん中に地からの三人の新参者を。
Erant illi tres ex Christianis, unus sacerdos, alter politicus, et tertius philosophus. 彼らはキリスト教からの三人であった、一人は聖職者、もう一人は政治家、三人目(第三の者)は哲学者。
Hos in via vario sermone oblectabant, imprimis de sapientibus antiquis, quos nominabant; これらの者を途中でいろいろな話しで〔彼らは〕楽しませた、特に、古代の賢人たちについて、その者を名前を挙げた。
quaesiverunt num illos visuri sint; 彼らは質問した、彼らを見る(未来分詞)かどうか。
dixerunt quod visuri, et si vellent, salutaturi, quoniam sunt affabiles. 彼らは言った、見られること、またもし欲するなら、挨拶する、彼らは愛想がよいので。
Quaesiverunt de Demosthene, Diogene et Epicuro. 彼らは、デモステネス、ディオゲネス、エピクロスについて質問した。
Dixerunt, “Demosthenes non hic est, sed apud Platonem, Diogenes cum suis scholaribus sub Heliconeo commoratur, ex causa quia mundana sicut nihili reputat, et modo caelestia animo volvit; 彼らは言った、「デモステネスはここにいない、しかし、プラトンのもとに、ディオゲネスは自分の学徒徒者にへリコーンの下に滞在している、理由から、世俗的なものはこのように何も重要視しないからである、天界的なことだけを心に思い巡らした(ころがした)。
Epicurus ad occidentem in termino habitat, nec intrat ad nos, quia nos distinguimus inter affectiones bonas et affectiones malas, et dicimus affectiones bonas una esse cum sapientia, et affectiones malas esse contra sapientiam.” エピクロスは西に向けて境界の中に住んでいる、私たちの方へ入らない、私たちが善の情愛と悪の情愛の間を区別するからである、私たちが善の情愛は知恵を一緒であること、また悪の情愛は知恵に反していることを言う。
[2.] Quando ascenderunt collem Parnassium, aliqui custodes ibi apportabant aquam ex fonte ibi in scyphis crystallinis, et dicebant, “Est aqua ex fonte, de quo vetusti confabulati sunt, quod perruptus sit ab ungula equi Pegasi, et postea consecratus novem Virginibus;” [2] パルナッソスの丘に上った時、見張りのある者がそこに携えてきた、そこに泉からの水を、水晶の鉢(大きな杯)の中に、また言った、「泉からの水である、それについて古代人は神話(寓話)として語っている、(翼のある)馬ペーガソスのひづめにより破り開かれたこと、またその後、九人の乙女により聖別された(捧げられた)。
at per equum alatum Pegasum intellexerunt intellectum veri per quem sapientia; しかし、翼のある馬ペーガソスによって真理の理解力が意味された、それによって知恵。
per ungulas pedis ejus, intellexerunt experientias per quas intelligentia naturalis; その葦のひづめによって、経験が意味された、それによって自然的な知性。
et per novem Virgines, intellexerunt cognitiones et scientias omnis generis. また九人の乙女によって、すべての種類の認識と知識が意味された。
Haec vocantur hodie fabulae, sed fuerunt correspondentiae, ex quibus primaevi locuti sunt. これらは今日、寓話(作り話)と呼ばれる、しかし、対応であった、それらから初期の者たちは話した。
Comites dixerunt ad tres advenas, “Ne miremini; 仲間が三人の到来者に言った、「あなたがたは驚くな(いぶかるな、怪しむな)。
custodes ita loqui instructi sunt, et nos per bibere aquam ex fonte intelligimus instrui de veris, et per vera de bonis, et sic sapere.” 見張りの者はそのように話すことを教えられている、また私たちは泉からの水を飲むことによって真理について教えられることを意味する、また真理によって善について、またこのように賢明である(になる)こと」。

原典講読『真のキリスト教』693(直訳[3],{4})

[3.] Post haec intraverunt Palladium, et cum illis tres novitii e mundo, sacerdos, politicus, et philosophus; [3] この後、パラディウム(知恵の神殿)に入った、また彼らと世からの三人の新参者とともに、聖職者、政治家、また哲学者。
et tunc laureati, qui sedebant ad mensas, quaesiverunt, “Quid novi e terra?” またその時、月桂冠をかぶった者が、その者は机に座っていた、質問した、「何が、地から新しいもの(情報)?」
Et responderunt, “Hoc novum est, quod quidam perhibeat se loqui cum angelis, ac visum habere apertum in mundum spiritualem, aeque sicut apertum habet in mundum naturalem, et ille nova inde affert plura, inter quae sunt haec: また彼らは答えた、「これが新しいもの(情報)である、ある者☆が天使と互いに話していると物語っていること、そして視覚を持っている、霊界の中に開かれた、自然界の中に開かれた〔視覚を〕持つようにと等しく、また彼は新しいもの(情報)をここから多くの者を提示した、それらに間にこれらがある――
☆ スヴェーデンボリのことです。
quod homo vivat homo post mortem, sicut vixit prius in mundo; 人間は死後も生きること、以前に世の中で生きたように。
quod videat, audiat, loquatur sicut prius in mundo; 見る、聞く、話すこと、以前に世の中でのように。
quod vestiatur et ornetur sicut prius in mundo; 着せられる、また飾られること、以前に世の中でのように。
quod esuriat et sitiat, edat et bibat, sicut prius in mundo; 飢える、また渇きを感じること、以前に世の中でのように。
quod delicio conjugiali fruatur sicut prius in mundo; 結婚の歓喜を楽しむこと、以前に世の中でのように。
quod dormiat et evigilet sicut prius in mundo; 眠る、また目を覚ますこと、以前に世の中でのように。
quod ibi sint terrae et lacus, montes et colles, planities et valles, fontes et fluvii, paradisi et luci; そこに(大)地と湖がある、山と丘、平野と谷、泉と川、庭園と木立ち。
tum quod ibi sint palatia et domus, ac urbes et villae, sicut in mundo naturali ut et quod sint scripturae et libri, et quod sint functiones et negotiationes, tum lapides pretiosi, aurum et argentum; なおまたそこに宮殿と家がある、そして都と村、自然界の中のように、そのようにまた、書かれたもの(文書)と本があること、また職務と商売(取引)があること、なおまた貴重な石(宝石)、金、銀。
verbo quod ibi sint omnia et singula quae in terris, et illa in caelis infinite perfectiora; 一言でいえば、そこにすべてと個々のものがある、それらは地の中に、またそれらは
cum sola differentia, quod omnia quae in mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde spiritualia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus amor; 単なる違いとともに、すべてのものは、それらは霊界の中にある、霊的な起源からである、またここから霊的なもの、そこの「太陽」からであるので、それは純粋な愛である。
et quod omnia quae in mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde naturalia et materialia, quia sunt ex sole ibi qui est purus ignis; また、すべてのものは、それらは自然界の中にある、自然的な起源からである、またここから自然的なものと物質的なもの、太陽からであるので、それは純粋な火である。
verbo, quod homo post mortem sit perfecte homo, immo perfectius homo quam prius in mundo; 一言でいえば、人間は死後、完全に人間であること、それどころか、さらに完全に人間〔である〕、以前に世の中に〔いたとき〕よりも。
prius enim in mundo fuit in corpore materiali, in hoc autem est in corpore spirituali.” というのは、以前に世の中で物質的な身体の中にいた、けれども、この中で霊的な身体の中にいるから」。
[4.] His dictis, quaesiverunt sapientes antiqui, quid de illis cogitant in terra. [4] これらで聞いて、古代の賢人たちは質問した、それらについて地の中で何を考えるか。
Dixerunt illi tres, “Nos scimus quod vera sint, quia hic sumus, ac lustravimus et exploravimus omnia; 彼ら三人は言った、「私たちは知っている、真理であること、私たちはここにいるので、そしてすべてのものを調べた(観察した)、また調べた(見つけ出した)。
quare dicemus quid de illis locuti et ratiocinati sunt in terra.” それゆえ、私たちは言う、それらについて地の中で何が話され、推論されているか」。
Et tunc sacerdos dixit, quod illi qui ex nostro ordine sunt, primum dum audiverunt illa, vocaverint visiones, dein commenta, postea quod viderit larvas, et demum haeserint, et dixerint, “Crede si vis: またその時、聖職者は言った、彼らは、その者は私たちの階級(教団)からである、最初にそれらを聞いた時、幻視と言った、その後(続いて)、作り事(うそ)、その後、幽霊を見たこと、また最後に、ためらう、また言った、「信じよ、もし、あなたが欲するなら。
nos hactenus docuimus, quod homo non futurus sit in corpore post mortem, prius quam die ultimi judicii.” 私たちは今まで教えた、人間は死後、身体の中にいないこと、最後の審判の日よりも前に」。
Et quaesiverunt, “Annon aliqui intelligentes inter illos sint, qui possunt demonstrare et convincere illos de veritate, quod homo vivat homo post mortem?” また彼らは質問した、「彼らの間にだれか知的な者がいないのか、その者が〝真理〟についてそれらを示すことまた確信させることができる、人間が生きること、人間が死後?」