[7.] Sed tunc quidam in medio Palladii stans, in manu tenens palmam, dixit, "Evolvite quaeso hoc arcanum, quomodo homo, forma Dei creatus, mutari potuit in formam diaboli; [7] しかし、その時、パラディウム(知恵の神殿)の真ん中に立っているある者が、手の中にシュロをつかんでいる、言った、「説明せよ、どうぞ(お願いします)、この秘義を、どのように人間は、神の形につくられた、悪魔の形に変えられることができたか。
scio quod angeli caeli sint formae Dei, et quod angeli inferni sint formae diaboli, et duae formae sunt sibi oppositae, hae insaniae, illae sapientiae; 私は知っている、天使が神の形であること、また地獄の使いが悪魔の形であること、また二つの形が互いに対立している(正反対である)、後者は狂気の〔形〕、前者は知恵の〔形〕。
dicite itaque, quomodo homo forma Dei creatus a die in talem noctem potuit transire, ut potuerit negare Deum, et vitam aeternam." それで、言え、神の形に創造された人間が、どのように、昼からこのような夜に移る(変わる)ことができたのか、そのように神を否定する、また永遠のいのちを」。
Ad haec responderunt didascali in ordine, primum Pythagoraei, dein Socratici, et postea reliqui. これに教師たちが順序の中で答えた、最初にピュタゴラスの、その後、ソクラテスの、またその後(続いて)残りの(他の)者たちが。
Sed inter illos erat quidam Platonicus, hic ultimo locutus est, et hujus sententia praevaluit, quae erat, Quod homines aevi Saturnini seu saeculi aurei, sciverint et agnoverint quod essent formae recipientes vitae a Deo, et quod ideo sapientia animabus et cordibus illorum inscripta fuerit, et inde, quod ex luce veri viderint verum, et per vera perceperint bonum ex jucundo amoris ejus: しかし、彼らの間にプラトンの追随者であるある者がいた、この者が最後に話した、またこの意見(見解)がまさった、これらであった、サートゥルヌス(土星)の時期、すなわち、黄金時代に人間は知り、認めていたこと、神からのいのちを受ける形であること、またそれゆえ、知恵が彼らの霊魂と心に刻まれていたこと、またここから、真理の光から真理を見たこと、また真理によってその愛の快さからの善を知覚した。
"at sicut humanum genus in sequentibus saeculis recesserat ab agnitione quod omne verum sapientiae et inde bonum amoris apud illos, continue influeret a Deo, cessaverunt esse habitacula Dei, et quoque tunc cessavit loquela cum Deo, et consociatio cum angelis; 「しかし、~のように、人類が続く時代に認知から去った(引っ込んだ)、彼らのもとの知恵のすべての真理とここからの愛の善は、絶えず神から流入する〔という認知〕、神の住まいであることが終わった、そしてまたその時、神との会話が終わった、また天使との交わりが。
interiora enim mentis illorum a directione sua, quae fuerat sursum elevata ad Deum a Deo, inflexa [2]sunt in directionem obliquam plus et plus, extrorsum in mundum, et sic ad Deum a Deo per mundum, et tandem inversa in directionem oppositam, quae est deorsum ad semet; というのは、彼らの心の内的なものは、その方向から、それは上方へ、神により神へ高揚されるものであった、さらにまたさらに斜めに(ゆがんだ)方向へ曲げられた、外へ、世の中へ、またこのように神により世を通して神へ、また最後に反対の方向へひっくり返された、それは下方へ、自分自身へ。
et quia Deus non potest spectari ab homine interius inverso et sic averso, homines se separaverunt a Deo, et facti sunt formae inferni, et sic diaboli. また、神は、逆さにされまた向きを変えられた内なる人から見られることができないので、人間は神から分離した、また地獄の形につくられた、またこのように悪魔に。
Ex his sequitur, quod primis aevis agnoverint corde et anima, quod omne bonum amoris, et inde verum sapientiae illis essent a Deo, et quoque quod illa essent Dei in illis, et sic quod illi essent mera receptacula vitae a Deo, et inde vocati imagines Dei, filii Dei, et nati a Deo: これらからいえる、最初の時期に心でまた霊魂で認めた、愛のすべての善は、またここから知恵の真理は、彼らに神からあること、そしてまたそれらは彼らの中の神のものであること、またこのように彼らは神からのいのちの単なる器であること、またここから神の映像、神の子、また神から生まれた者と呼ばれた。
sed quod in succedentibus aevis illud non corde et anima, sed quadam fide persuasive, et dein fide historica, et demum solum ore, agnoverint; しかし、続く時期の中で、それを心と霊魂で〔認め〕ない、しかし、間違った信念のある信仰で、またその後、歴史に基づく信仰で、また最後に、口だけで、認めた。
et agnoscere tale solum ore, est non agnoscere, immo est id negare corde. またこのように口だけで認めることは、認めることではない、それどころか、それを心で否定することである。
[8.] Ex his videri potest, qualis hodie est sapientia in terra apud Christianos, tametsi illi ex revelatione scripta inspirari possunt a Deo, dum non sciunt discrimen inter hominem et bestiam; [8] これらから見られることができる、地の中のキリスト教徒のもとの今日の知恵がどのようなものであるか、たとえ彼らに書かれた啓示から、神から霊感を受けることができても、その時、違いを知らない、人間と獣の間の。
et inde multi credunt, quod si homo vivit post mortem, etiam bestia victura sit, aut quia bestia non vivit post mortem, nec homo victurus sit. またここから多くの者が信じている、もし人間が、死後に生きるなら、獣もまた生きる、または獣が死後にいにないので、人間も生きない。
Annon lux nostra spiritualis, quae illuminat visum mentis, apud illos facta est caligo? 私たちの霊的な光は、それは心の視覚を照らす、彼らのもとで暗黒となっていないか?
et lux illorum naturalis, quae solum illuminat visum corporis, facta est illis splendor?" また、彼らの自然的な光は、それは身体の視覚だけを照らす、彼らに輝きとなっている?」
[9.] Post haec converterunt se omnes ad duos advenas, et illis gratias propter adventum et narrationem agebant, et orabant, ut haec, quae audiverant, suis fratribus renuntiarent. [9] この後、すべての者は二人の到着者に(自分自身を)向きを変えた、また彼らに到着と語ることに対して感謝を行なった、また懇願した、このように、それらを聞いた、自分の仲間に報告する。
Et responderunt advenae, quod confirmaturi sint suos in hac veritate, quod quantum attribuunt omne bonum charitatis et verum fidei Domino, et non sibi, tantum sint homines, ac tantum fiant angeli caeli. また、到着者は答えた、自分たち〔の仲間〕を確信させること、この真理の中に、仁愛の善と信仰の真理を神に帰せば帰すほど、また自分自身にでなく、それだけ〔自分たちは〕人間である、そしてそれだけ、天界の天使になること。
@1 gradi pro “gradiri” 注1「gradiri」の代わりにgradi
@2 sunt pro “est” 注2「est」の代わりにsunt