(1) 原文
692. His adjiciam haec Memorabilia. Primum:―
Dum ex ludo sapientiae, abirem domum, in via vidi angelum in veste hyacinthina. Hic adjunxit se lateri meo, et dixit, “Video quod e ludo sapientiae exiveris, et quod ex auditis ibi laetificatus sis; et quia percipio quod non plenus sis in hoc Mundo, quia simul in mundo naturali es; et ideo nescis nostra gymnasia Olympiaca; ubi veteres sophi conveniunt, et ex advenis e tuo mundo hauriunt, quas status mutationes et successiones subiverat et adhuc subit sapientia, si vis deducam te ad locum ubi plures ex vetustis sophis, et illorum filiis, hoc est, discipulis, habitant.”
Et deduxit me in confinium inter septentrionem et orientem; et dum e loco edito illuc prospexi, ecce visa est urbs, et ad unum ejus latus duo clivi, et proprior urbi humilior altero; et dixit mihi, “Urbs illa vocatur Athenaeum, clivus humilior Parnassium, et altior Heliconeum; ita vocantur, quia in urbe et circum illam commorantur veteres sapientes in Graecia, ut Pythagoras, Socrates, Aristippus, Xenophon, cum discipulis et tironibus.
Et quaesivi de Platone et Aristotele. Dixit, quod illi et illorum asseclae in alia regione habitent, quia hi docuerunt rationalia quae intellectus sunt, illi autem moralia quae vitae sunt.
[2.] Dixit, quod ex urbe Athenaeo frequenter ablegentur studiosi ad litteratos ex Christianis, ut narrent quid hodie cogitant de Deo, de creatione universi, de immortalitate animae, de statu hominis relativo ad statum bestiarum, ac de rebus aliis quae interioris sapientiae sunt; et dixit, quod praeco hodie annuntiaverit conventum, indicium, quod emissarii novos advenas e terris offenderint, a quibus audiverunt curiosa.
Et vidimus multos exeuntes ex urbe et a viciniis, quosdam habentes laureas super capitibus, quosdam tenentes palmas in manibus, quosdam cum libris sub ulnis, et quosdam cum calamis sub sinistri temporis crinibus. [3.] Nos inseruimus nos illis, et una ascendimus, et ecce super clivo palatium octogonum, quod vocaverunt Palladium, ac intravimus; et ecce ibi octo insinuationes sexangulares, in quarum unaquavis erat librarium, et quoque mensa, ad quas consederunt laureati, et in ipso palladio visa sunt sedilia ex saxo exsculpta, super quae reliqui se demiserunt.
Et tunc aperta est janua ad sinistrum, per quam duo advenae e terra introducti sunt; et postquam salutati, unus ex laureatis quaesivit illos, “Quid novi e terra?”
Et dixerunt, “Novum est, quod in silvis invenerint homines sicut bestias, aut bestias sicut homines, at quod ex facie et corpore cognoverint natos esse homines, ac secundo aut tertio aetatis anno amissos aut omissos in silvis; dixerunt quod non possint sonare a quid cogitationis, nec discere articulare sonum in aliquam vocem; quod nec scirent cibum sibi convenientem sicut bestiae, sed quod silvestria tam munda quam immunda injicerent in buccam; praeter similia plura; ex quibus aliqui eruditi apud nos divinarunt, et aliqui concluserunt plura de statu hominum relativo ad statum bestiarum.
[4.] His auditis, quaesiverunt aliqui ex vetustis sophis, “Quid ex illis divinant et concludunt?”
Et duo advenae responderunt, quod plura, quae tamen ad haec possunt referri:―1. Quod homo ex sua natura, et quoque ex nativitate, omni bestia stupidior et inde vilior sit; et quod similiter fiat si non instruitur. 2. Quod instrui possit quia didicit articulate sonare, et inde loqui, et quod per id inceperit expromere cogitationes, et hoc successive plus et plus, usque ut posset exprimere leges societatis, quarum plures tamen bestiis a nativitate impressae sunt. 3. Quod rationalitas sit bestiis aeque ac hominibus. 4. Quare si bestiae potuissent loqui, tam solerter ratiocinarentur de omni re sicut homines; cujus rei indicium est, quod cogitent ex ratione et prudentia aeque ac homines. 5. Quod intellectus sit solum modificatio lucis e sole, cooperante calore, medio aethere, ita ut modo sit activitas interioris naturae, et quod haec possit exaltari, eo usque ut appareat sicut sapientia. 6. Quod ideo vanum sit credere quod homo post mortem plus vivat quam bestia, nisi quod forte possit per aliquot dies post obitum ex exhalatione vitae corporis apparere sicut nimbus sub specie larvae, antequam dissipatur in naturam; vix aliter quam sicut virgultum ex cinere exsuscitatum apparet in similitudine suae formae. 7. Consequenter quod religio, quae docet vitam post mortem, sit inventum, ut simplices teneantur intrinsecus in vinculo per ejus leges, sicut tenentur extrinsecus per civitatis leges.
His addiderunt, quod mere ingeniosi ita ratiocinentur, non autem intelligentes. Et quaesiverunt, “Quid Intelligentes.”
Dixerunt quod non audiverint, sed quod sic opinentur.
[5.] His auditis dixerunt omnes qui ad mensas sedebant, “Oh qualia nunc in terris tempora; heu sapientia quas vices subiit; versane est in ingeniositatem fatuam? Sol occidit, et sub terra est e diametro oppositus suae meridiei. Quis non ex documento ex relictis et inventis in silvis scire potest, quod homo non instructus talis sit? Estne sicut instruitur? Nasciturne in ignorantia prae bestiis? Discetne [1]gradi et loqui? Si non disceret [1]gradi, num se super pedes erigeret? Et si non disceret loqui. num mutiret aliquid cogitationis? Estne omnis homo sicut instruitur, insaniens ex falsis, ac sapiens ex veris? et insaniens ex falsis in omni phantasia quod sit sapientior sapiente ex veris? Danturne homines fatui et vesani, qui non plus homines sunt, quam inventi in silvis? Nonne cassi memoria his similes sunt? [6.] Nos ex his et illis conclusimus, quod homo absque instructione non sit homo, nec bestia, sed quod sit forma quae recipere potest in se id quod facit hominem, et sic quod non nascatur homo, sed quod fiat homo; et quod homo talis forma nascatur, ut sit organum recipiens vitae a Deo, propter finem ut sit subjectum, in quod Deus omne bonum posset inferre, et per unionem Secum beatificare in aeternum. Percipimus ex sermone Vestro, quod sapientia hodie in tantum exstincta aut infatuata sit, ut de statu vitae hominum relativo ad statum vitae bestiarum, prorsus nihil sciant; inde est, quod nec sciant statum vitae hominis post mortem; at illi qui hunc scire possunt, sed non volunt scire, et inde illum negant, ut faciunt multi ex vestris Christianis, assimilare possumus inventis in silvis; non quod ex privatione instructionis ita stupidi facti sint, sed quod per fallacias sensuum, quae sunt tenebrae veritatum, semetipsos ita stupidos fecerint.
[7.] Sed tunc quidam in medio Palladii stans, in manu tenens palmam, dixit, “Evolvite quaeso hoc arcanum, quomodo homo, forma Dei creatus, mutari potuit in formam diaboli; scio quod angeli caeli sint formae Dei, et quod angeli inferni sint formae diaboli, et duae formae sunt sibi oppositae, hae insaniae, illae sapientiae; dicite itaque, quomodo homo forma Dei creatus a die in talem noctem potuit transire, ut potuerit negare Deum, et vitam aeternam.”
Ad haec responderunt didascali in ordine, primum Pythagoraei, dein Socratici, et postea reliqui.
Sed inter illos erat quidam Platonicus, hic ultimo locutus est, et hujus sententia praevaluit, quae erat, Quod homines aevi Saturnini seu saeculi aurei, sciverint et agnoverint quod essent formae recipientes vitae a Deo, et quod ideo sapientia animabus et cordibus illorum inscripta fuerit, et inde, quod ex luce veri viderint verum, et per vera perceperint bonum ex jucundo amoris ejus: “at sicut humanum genus in sequentibus saeculis recesserat ab agnitione quod omne verum sapientiae et inde bonum amoris apud illos, continue influeret a Deo, cessaverunt esse habitacula Dei, et quoque tunc cessavit loquela cum Deo, et consociatio cum angelis; interiora enim mentis illorum a directione sua, quae fuerat sursum elevata ad Deum a Deo, inflexa [2]sunt in directionem obliquam plus et plus, extrorsum in mundum, et sic ad Deum a Deo per mundum, et tandem inversa in directionem oppositam, quae est deorsum ad semet; et quia Deus non potest spectari ab homine interius inverso et sic averso, homines se separaverunt a Deo, et facti sunt formae inferni, et sic diaboli. Ex his sequitur, quod primis aevis agnoverint corde et anima, quod omne bonum amoris, et inde verum sapientiae illis essent a Deo, et quoque quod illa essent Dei in illis, et sic quod illi essent mera receptacula vitae a Deo, et inde vocati imagines Dei, filii Dei, et nati a Deo: sed quod in succedentibus aevis illud non corde et anima, sed quadam fide persuasive, et dein fide historica, et demum solum ore, agnoverint; et agnoscere tale solum ore, est non agnoscere, immo est id negare corde. [8.] Ex his videri potest, qualis hodie est sapientia in terra apud Christianos, tametsi illi ex revelatione scripta inspirari possunt a Deo, dum non sciunt discrimen inter hominem et bestiam; et inde multi credunt, quod si homo vivit post mortem, etiam bestia victura sit, aut quia bestia non vivit post mortem, nec homo victurus sit. Annon lux nostra spiritualis, quae illuminat visum mentis, apud illos facta est caligo? et lux illorum naturalis, quae solum illuminat visum corporis, facta est illis splendor?”
[9.] Post haec converterunt se omnes ad duos advenas, et illis gratias propter adventum et narrationem agebant, et orabant, ut haec, quae audiverant, suis fratribus renuntiarent.
Et responderunt advenae, quod confirmaturi sint suos in hac veritate, quod quantum attribuunt omne bonum charitatis et verum fidei Domino, et non sibi, tantum sint homines, ac tantum fiant angeli caeli.
@1 gradi pro “gradiri” @2 sunt pro “est”
(2) 直訳
692. His adjiciam haec Memorabilia. Primum:― これらに私はこれらのメモラビリアを加える。第一のもの――
Dum ex ludo sapientiae, abirem domum, in via vidi angelum in veste hyacinthina. 知恵の学校から、私が家へ立ち去る時、途中で、私は天使を見た、青色(ヒヤシンス色)の衣服の中の。
Hic adjunxit se lateri meo, et dixit, “Video quod e ludo sapientiae exiveris, et quod ex auditis ibi laetificatus sis; この者は自分自身を私の脇に付き添った、また言った、「私は、知恵の学校からあなたが出るのを見た、またそこに聞くことからあなたは喜んでいることを。
et quia percipio quod non plenus sis in hoc Mundo, quia simul in mundo naturali es; また、私は近くするので、あなたがこの世界の中に十分に(完全に)いないこと、あなたは同時に自然界の中にいるので。
et ideo nescis nostra gymnasia Olympiaca; また、それゆえ、あなたは私たちのオリュンピア屋内競技場(体育館)を知らない。
ubi veteres sophi conveniunt, et ex advenis e tuo mundo hauriunt, quas status mutationes et successiones subiverat et adhuc subit sapientia, si vis deducam te ad locum ubi plures ex vetustis sophis, et illorum filiis, hoc est, discipulis, habitant.” そこに古代の賢人たちが集まる、またあなたの世界から到着する者から吸収する(学ぶ)、変化と推移(成り行き)のどのような状態が生じたか、また今でも生じているか、知恵が、もし、あなたが欲するなら、私はあなたを場所へ案内する、そこに古代の賢人からの多くの者が、また彼らの子たち、すなわち、弟子たち、住んでいる」。
Et deduxit me in confinium inter septentrionem et orientem; また、私を導いた(案内した)、西と東の間の境界の中に。
et dum e loco edito illuc prospexi, ecce visa est urbs, et ad unum ejus latus duo clivi, et proprior urbi humilior altero; また高い場所からそれを私は眺めた、見よ、都が見られた、またその一つ側に二つの丘が、また都に近いものは高さで低い。
et dixit mihi, “Urbs illa vocatur Athenaeum, clivus humilior Parnassium, et altior Heliconeum; また、私に言った、「その都はアテネと呼ばれる、低い丘はパルナッソスと、また高い〔丘は〕へりコーンと☆。
☆ (ギリシア神話)ヘリコーン山は(学芸の)女神ムーサの故郷。
ita vocantur, quia in urbe et circum illam commorantur veteres sapientes in Graecia, ut Pythagoras, Socrates, Aristippus, Xenophon, cum discipulis et tironibus. そのように呼ばれる、都とその周囲にギリシアの中の古代の賢人たちが滞在するからである、例えば(~のような)、ピュタゴラス、ソクラテス、アリスティッポス、クセノポン、弟子と徒弟(見習い)たちとともに。
Et quaesivi de Platone et Aristotele. また、私はプラトンとアリストテレスについて質問した。
Dixit, quod illi et illorum asseclae in alia regione habitent, quia hi docuerunt rationalia quae intellectus sunt, illi autem moralia quae vitae sunt. 彼は言った、彼らと彼らの追随者たちは他の領域に住んでいること、これらの者〔後者〕は理性的なものを教えたからである、それらは理解力(知力)のものである、けれどもそれらの者〔前者〕は道徳的なものを、それらは生活のものである。
[2.] Dixit, quod ex urbe Athenaeo frequenter ablegentur studiosi ad litteratos ex Christianis, ut narrent quid hodie cogitant de Deo, de creatione universi, de immortalitate animae, de statu hominis relativo ad statum bestiarum, ac de rebus aliis quae interioris sapientiae sunt; [2] 彼は言った、アテネの都からしばしば専心する(熱心な)者たち〔=探求者〕が委任されるキリスト教からの教養ある者へ、語るために☆、今日、神について何を考えているか、全世界の創造について、霊魂の不死性について、動物(獣)の状態に関連させて人間の状態について、そして他の事柄について、それらは内的な知恵のものである。
☆ ここの「語る」は派遣された者が〔キリスト教界の教養ある者から〕知ったことを「自分たちの仲間に語る」、すなわち、「報告する」ことです〔この後の文脈からもこの意味が正しくなります〕。それで長島訳の「現在かれらが考えていることを〔相手に〕話します」は誤まりです。
et dixit, quod praeco hodie annuntiaverit conventum, indicium, quod emissarii novos advenas e terris offenderint, a quibus audiverunt curiosa. また言った、布告者が、今日、集会を布告した(知らせた)、しるしを、送り出された者たちが地から新しく到着した者に会ったこと、それらの者から好奇心をそそることを聞いた。
Et vidimus multos exeuntes ex urbe et a viciniis, quosdam habentes laureas super capitibus, quosdam tenentes palmas in manibus, quosdam cum libris sub ulnis, et quosdam cum calamis sub sinistri temporis crinibus. また、私たちは都からまた近所から出てくる多くの者を見た、ある者は頭の上に月桂冠を持っている、ある者は手の中にシュロをつかんでいる、ある者は腕の下に本とともに、またある者は左のこめかみの髪の下にペン☆とともに。
☆ このペンの材料はアシ(葦)です。