原典講読『真のキリスト教』691

(1) 原文
691. Dixit Moses ad Jehovam,
 
"Ostende.. mihi gloriam tuam: cui dixit Jehovah, ….Non potes videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet. Et dixit.., Ecce locum.. ubi stabis in petra,…. et ponam te in foramine petrae, et obtegam manum meam super te, usque dum praeterivero, et dum removero manum meam, videbis posteriora mea, at facies meae non videbuntur" (Exod. xxxiii. 18-23).
 
Causa, quod homo non possit videre Deum et vivere, est, quia Deus est ipse Amor, et ipse Amor seu Divinus Amor in mundo spirituali coram angelis apparet ut Sol, distans ab illis sicut sol nostri mundi distat ab hominibus; quare si Deus, qui in medio illius Solis est, prope appropinquaret ad angelos, hi perirent sicut homines si Sol mundi appropinquaret ad illos, est enim aeque ardens; [2.] quapropter perpetuae temperaturae sunt, quae modificant et moderantur ardorem amoris istius, ne influat sicut in se est in caelum; inde enim [1]consumerentur angeli; quapropter cum Dominus se sistit praesentiorem in caelo, impii qui sub caelo sunt, incipiunt lamentari, cruciari et exanimari, quare aufugiunt in speluncas et in fissuras montium, clamantes
 
"Cadite super nos, et abscondite nos a faciebus Sedentis super Throno" (Apoc. vi. 16: Esai. ii. 19, 21).
 
Ipse Dominus non descendit, sed angelus cum sphaera amoris a Domino circum se. Aliquoties vidi impios ex descensu illo terrifieri, sicut ipsam mortem viderent ante oculos suos, quosdam qui se praecipitarent in infernum profundius et profundius, et quosdam actos in furias. [3.] Inde erat, quod filii Israelis per tres dies se praepararent ante descensum Jehovae Domini super montem Sinai, et quod mons circumsepiretur, ne quis accederet et moreretur (Exod. xix.). Simile erat cum sanctitate Jehovae Domini in decalogo tunc promulgato, et binis tabulis digito Dei inscripto, et deinde in arca reposito; super qua in tabernaculo propitiatorium locatum est, et super hoc cherubi, ne quis immediate sanctitatem illam manu aut oculo tangeret; ad quam nec Aharon potuit accedere, nisi semel in anno, postquam expiaverat se per sacrificia et suffitus. [4.] Inde erat, quod Ekronitae et Bethschemitae ad plura millia mortui sint, solum quia oculis suis viderunt arcam (1 Sam. v. 11, 12; vi. 19): et quoque Usa, quia tetigit illam (2 Sam. vi. 6, 7). Ex his paucis illustratum est, quali anathemate et strage percussi fuissent Judaei, nisi praeparati per baptisma Johannis ad recipiendum Messiam, qui fuit Jehovah Deus in Humana forma; et nisi Humanum assumpserit, et sic Se revelaverit; et quod praeparati sint per id, quod in caelo adscripti et adnumerati sint illis qui corde exspectaverunt et desideraverunt Messiam, ex quo tunc angeli missi sunt et facti illorum custodes.
 
   @1 consumerentur (cum exemplo Auctoris,) pro “consummerentur”
 
(2) 直訳
691. Dixit Moses ad Jehovam, モーセはエホバに言った、
"Ostende.. mihi gloriam tuam: 「見せよ……私にあなたの栄光を――
cui dixit Jehovah, ….Non potes videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet. 彼にエホバは言った……あなたはわたしの顔を見ることができない、人間はわたしを見て、生きないからである。
Et dixit.., Ecce locum.. ubi stabis in petra,…. et ponam te in foramine petrae, et obtegam manum meam super te, usque dum praeterivero, et dum removero manum meam, videbis posteriora mea, at facies meae non videbuntur" (Exod. xxxiii. 18-23). また言った……見よ、場所を……そこにあなたは岩の中に立つ……また、わたしはあなたを岩の穴の中に置く、わたしはわたしの手であなたの上をおおう、わたしが通り過ぎるまで、また、わたしがわたしの手を取り去る(退ける)き、あなたはわたしの後ろを見る、しかし、わたしの顔は見られない」(出エジプト記32:18-23)
Causa, quod homo non possit videre Deum et vivere, est, quia Deus est ipse Amor, et ipse Amor seu Divinus Amor in mundo spirituali coram angelis apparet ut Sol, distans ab illis sicut sol nostri mundi distat ab hominibus; 理由は、人間が神を見ることまた生きることができなこと、~である、神は愛そのものであるからである、すなわち、霊界の中の神的な愛、太陽として天使の前に見られる、世の私たちの太陽のように人間から離れている〔ように〕それから離れて。
quare si Deus, qui in medio illius Solis est, prope appropinquaret ad angelos, hi perirent sicut homines si Sol mundi appropinquaret ad illos, est enim aeque ardens; それゆえ、もし神が、その方はその太陽の真ん中にいる、近くに天使へ近づいたなら、これらの者は人間のように滅びる、もし、世の太陽が彼らに近づいたなら、というのは、〔太陽は〕等しく、燃えているから。
[2.] quapropter perpetuae temperaturae sunt, quae modificant et moderantur ardorem amoris istius, ne influat sicut in se est in caelum; [2] そのために、絶え間のない緩和(加減)ある、それらがその愛の熱さを抑制(調整)している、それ自体の中へまた天界の中へのように流れ込まないように。
inde enim [1]consumerentur angeli; というのは、ここから天使たちは焼き尽くされるから。
quapropter cum Dominus se sistit praesentiorem in caelo, impii qui sub caelo sunt, incipiunt lamentari, cruciari et exanimari, quare aufugiunt in speluncas et in fissuras montium, clamantes そのために、主がご自分を天界の中に見える形で(表象して)見せるとき、不信心な者は、その者は天界の下にいる、嘆き叫ぶことを始める、苦しめられることまた気絶させられること、それゆえ、山のほら穴の中に、また裂け目の中に逃げ去る、~と叫んで
"Cadite super nos, et abscondite nos a faciebus Sedentis super Throno" (Apoc. vi. 16: Esai. ii. 19, 21). 「〔山や岩に向かって〕私たちの上に倒れよ、また私たちを隠せ、王座の上に座っている者の顔から」(黙示録6:16、イザヤ2:19, 21)。
Ipse Dominus non descendit, sed angelus cum sphaera amoris a Domino circum se. 主ご自身は降らない、しかし、天使が自分のまわりに主からの愛のスフェアとともに〔降る〕。
Aliquoties vidi impios ex descensu illo terrifieri, sicut ipsam mortem viderent ante oculos suos, quosdam qui se praecipitarent in infernum profundius et profundius, et quosdam actos in furias. 数回、私は不信心な者を見た、その降下からひどく怖がっている、死そのものを自分の目の前に見るかのように、ある者は、自分自身を地獄の中へ、さらに深くまたさらに深く(真っ逆さまに)投げ落とした、またある者は行為を狂乱の中に。
[3.] Inde erat, quod filii Israelis per tres dies se praepararent ante descensum Jehovae Domini super montem Sinai, et quod mons circumsepiretur, ne quis accederet et moreretur (Exod. xix.). [3] ここからであった、イスラエル民族は三日間にわたって自分自身を準備した、シナイ山の上に主なるエホバが降る前に、また山を垣根で囲んだ、だれが近づいて、また死なないように(出エジプト記第19)
Simile erat cum sanctitate Jehovae Domini in decalogo tunc promulgato, et binis tabulis digito Dei inscripto, et deinde in arca reposito; 十戒の中の(=中で示される)主なるエホバの神性さにも同様であった、その時、布告された、また神の指で書かれた二つの板に、またその後、箱の中に置かれた。
super qua in tabernaculo propitiatorium locatum est, et super hoc cherubi, ne quis immediate sanctitatem illam manu aut oculo tangeret; 幕屋の中のその〔箱の〕上にあがないのふたが置かれた、またこの上にケルビムが、だれかが直接にその聖なるものを手または目で触れないように。
ad quam nec Aharon potuit accedere, nisi semel in anno, postquam expiaverat se per sacrificia et suffitus. それへ、アロンも近づくことができなかった、年の中で一度でないなら、自分自身をいけにえと香をたくことによって清めた後。
[4.] Inde erat, quod Ekronitae et Bethschemitae ad plura millia mortui sint, solum quia oculis suis viderunt arcam (1 Sam. v. 11, 12; vi. 19): [4] ここからであった、エクロンの住民とベテ・シェメシュの住民が数千人まで死んだこと、単に自分の目で箱を見ただけ(なので)
et quoque Usa, quia tetigit illam (2 Sam. vi. 6, 7). そしてまた、ウザ、それに触れたので(サムエル記Ⅱ6:6, 7)
Ex his paucis illustratum est, quali anathemate et strage percussi fuissent Judaei, nisi praeparati per baptisma Johannis ad recipiendum Messiam, qui fuit Jehovah Deus in Humana forma; これらのわずからものから説明される、どのような呪いと虐殺でユダヤ人たちが滅ぼされてしまったか、ヨハネの洗礼によってメシアを受け入れるために準備されなかったなら、その者は人間の形の中の神エホバであった。
et nisi Humanum assumpserit, et sic Se revelaverit; また、人間性をまとわなかったなら、またこのように自分自身を現わさなかったなら。
et quod praeparati sint per id, quod in caelo adscripti et adnumerati sint illis qui corde exspectaverunt et desideraverunt Messiam, ex quo tunc angeli missi sunt et facti illorum custodes. またそのことによって準備された、天界の中で彼らに割り当てられる(帰せられる)また数えられる(みなされる)、その者は心からメシアを待ち望んだ、また願った、そのことから、その時、天使は送られ、また彼らの守護者にされた。
 
@1 consumerentur (cum exemplo Auctoris,) pro “consummerentur” 注1consummerentur」の代わりにconsumerentur(著者の本(写し)に)
 
(3) 訳文
691. モーセはエホバに言った、
 
 「見せてください……私にあなたの栄光を―― 
彼にエホバは言われた……あなたはわたしの顔を見ることができない、人間はわたしを見て、生きないからである。また言われた……見よ、場所を……そこにあなたは岩の中に立つ……また、わたしはあなたを岩の穴の中に置く、わたしはわたしの手であなたの上をおおう、わたしが通り過ぎるまで、また、わたしがわたしの手を退けるとき、あなたはわたしの後ろを見る、しかし、わたしの顔は見られない」(出エジプト記32:18-23)
 
 人間が神を見ることまた生きることができなことの理由は、神は愛そのもの、すなわち、霊界の中の神的な愛であるからである、太陽として天使の前に、世の私たちの太陽が人間から離れているように天使から離れて見られる。それゆえ、もしその太陽の真ん中にいる神が、近くに、天使へ近づいたなら、これらの天使は、世の太陽に近づく人間のように滅びる、というのは、〔太陽は〕等しく、燃えているから。
 [2] そのために、絶え間のない緩和あり、それらがそれ自体の中へまた天界の中へのように流れ込まないように、その愛の熱さを抑制(調整)している。というのは、ここから天使たちは焼き尽くされるから。そのために、主がご自分を天界の中に見える形で見せるとき、天界の下にいる不信心な者は、嘆き叫び、苦しめられ、気絶させられることが始めまり、それゆえ、「〔山や岩に向かって〕私たちの上に倒れよ、また私たちを、王座の上に座っている者の顔から隠せ」(黙示録6:16、イザヤ2:19, 21)と叫んで、山のほら穴の中に、また裂け目の中に逃げ去る。
 主ご自身は降らない、しかし、天使が自分のまわりに主からの愛のスフェアとともに〔降る〕。
 数回、私は、その降ることから、死そのものを自分の目の前に見るかのようにひどく怖がっている不信心な者を見た、ある者は、自分自身を地獄の中へ、さらに深くまたさらに深く投げ落とした、またある者は狂乱の行為を中に〔落ち込んだ〕。
 [3] ここから、イスラエル民族は、シナイ山の上に主なるエホバが降る前にだれが近づいて、また死なないように、山を垣根で囲み、三日間にわたって自分自身を準備した(出エジプト記第19)
 その時、布告され、また神の指で二つの板に書かれ、またその後、箱の中に置かれた十戒の中の主なるエホバの神性さにも同様であった。幕屋の中のその〔箱の〕上にあがないのふたが、またこの上にケルビムが、だれかが直接にその聖なるものを手または目で触れないように置かれた。それへ、アロンも近づくことができなかった、一年のうち一度しか、自分自身をいけにえと香をたくことによって清めた後でないなら。
 [4] ここから、エクロンの住民とベテ・シェメシュの住民が、ただ自分の目で箱を見ただけで、 数千人も死んだ。そしてまた、それに触れたのでウザも(サムエル記Ⅱ6:6, 7)
 これらのわずからものから、ヨハネの洗礼によってメシアを受け入れるために準備されなかったならどのような呪いと虐殺でユダヤ人たちが滅ぼされてしまったか説明される、メシアとは人間の形の中の神エホバであった。また、〔その方が〕人間性をまとわなかったなら、またこのように自分自身を現わさなかったなら。またそのことによって準備され、心からメシアを待ち望み、また願った者は、彼らに天界の中で〔自分のところを〕割り当てられ、数えられる、そのことから、その時、天使は送られ、また彼らの守護者とされた。