(1) 原文
685. Ex ante et nunc dictis, videri potest, quod tres usus Baptismi cohaereant ut unum, quemadmodum causa prima, causa media quae efficiens, et causa ultima quae est effectus, et ipse finis propter quem priores: primus enim usus est ut nominetur Christianus; secundus ex hoc sequens est, ut cognoscat et agnoscat Dominum Redemptorem, Regeneratorem et Salvatorem; et tertius est ut regeneretur ab Ipso, quod dum fit, est redemptus et salvatus. Quoniam hi tres usus sequuntur ordine, et in ultimo se conjungunt, et inde in idea angelorum cohaerent ut unum, ideo cum Baptismus peragitur, legitur in Verbo, et nominatur, angeli qui adsunt, non intelligunt Baptismum, sed regenerationem. Quare per haec verba Domini,
"Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur; at qui non crediderit, condemnabitur" (Marc. xvi. 16);
hoc in caelo ab angelis intelligitur, quod qui agnoscit Dominum et regeneratur, ille salvetur. Inde quoque est, quod Baptismus ab ecclesiis Christianis in terra, vocetur lavacrum regenerationis. Sciat itaque Christianus, quod qui non credit in Dominum, non possit regenerari, tametsi baptizatus est; et quod baptizatio absque fide in Dominum, prorsus nihil faciat, videatur supra in hoc capite (art. II. n. 4 [vel totius operis n. 673]). Quod Baptismus involvat purificationem a malis, et sic regenerationem, notissimum potest esse omni Christiano, nam dum ut infans baptizatur, sacerdos crucem, ut memoriale Domini, digito signat in fronte et super pectore, et postea convertit se ad patrinos, et quaerit, num abdicet diabolum, et omnia ejus opera; et num fidem recipiat; ad quae loco infantis respondetur a patrinis, "Immo etiam." Abdicatio diaboli, hoc est, malorum quae ex inferno sunt, et fides in Dominum, perficiunt regenerationem.
(2) 直訳
685. Ex ante et nunc dictis, videri potest, quod tres usus Baptismi cohaereant ut unum, quemadmodum causa prima, causa media quae efficiens, et causa ultima quae est effectus, et ipse finis propter quem priores: 前にまた今、言われたことから、見られることができる、洗礼の三つの役立ちが一つのものとして団結していること、最初のものが原因のように、中間の原因、それはひき起こす、また最終の原因、それは結果である、また前のもの〔は〕それらのための目的そのもの〔となっている〕。
primus enim usus est ut nominetur Christianus; というのは、最初の役立ちは、キリスト教徒と呼ばれることである。
secundus ex hoc sequens est, ut cognoscat et agnoscat Dominum Redemptorem, Regeneratorem et Salvatorem; 第二のものはこれから続くものである、主をあがない主、再生主、また救い主と知り、認めることである。
et tertius est ut regeneretur ab Ipso, quod dum fit, est redemptus et salvatus. また第三のものは、その方により再生されることである、それが生じる時、あがなわれ、救われる。
Quoniam hi tres usus sequuntur ordine, et in ultimo se conjungunt, et inde in idea angelorum cohaerent ut unum, ideo cum Baptismus peragitur, legitur in Verbo, et nominatur, angeli qui adsunt, non intelligunt Baptismum, sed regenerationem. これらの三つの役立ちは順序で続く、最後のものの中で結合している、またここから天使の観念の中では一つのものとして団結している、それゆえ、洗礼が行なわれ、みことばの中で読まれ、名づけられるとき、天使は、その者は居合わせる、洗礼を理解しない、しかし、再生を。
Quare per haec verba Domini, それゆえ、主のこれらのことばによって、
"Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur; at qui non crediderit, condemnabitur" (Marc. xvi. 16); 「信じて、洗礼を受ける者は、救われる、しかし、信じない者は、断罪される」(マルコ16:16)。
hoc in caelo ab angelis intelligitur, quod qui agnoscit Dominum et regeneratur, ille salvetur. このことが天界の中で天使によって理解される、主を認め、再生する者は、彼は救われること。
Inde quoque est, quod Baptismus ab ecclesiis Christianis in terra, vocetur lavacrum regenerationis. ここからもまた~である、洗礼は、地の中でキリスト教の教会により、再生の洗うことと呼ばれる。
Sciat itaque Christianus, quod qui non credit in Dominum, non possit regenerari, tametsi baptizatus est; そこで、キリスト教徒は知る(接続)、主を信じない者は、再生されることができないこと、たとえ洗礼を受けても。
et quod baptizatio absque fide in Dominum, prorsus nihil faciat, videatur supra in hoc capite (art. II. n. 4 [vel totius operis n. 673]). また、主への信仰なしに洗礼は、まったく何も行なわないことが、この章の上に見られる(第2項の4番(あるいは673番のすべての仕事で☆))。
☆ この部分[…]は編集者による付加です。
Quod Baptismus involvat purificationem a malis, et sic regenerationem, notissimum potest esse omni Christiano, nam dum ut infans baptizatur, sacerdos crucem, ut memoriale Domini, digito signat in fronte et super pectore, et postea convertit se ad patrinos, et quaerit, num abdicet diabolum, et omnia ejus opera; 洗礼が悪からの清めを含んでいることは、またこのように再生を、すべてのキリスト教徒に最もよく知られることができる、なぜなら、たとえば幼児が洗礼を授けられる時、聖職者(牧師)は十字架を、主の記念として、指で額の中と胸の上にしるしをつける、またその後、教父母に向きを変えて、また質問するからである、悪魔を放棄する(退ける)かどうか、またそのすべての働きを。
et num fidem recipiat; また、信仰を受けるかどうか。
ad quae loco infantis respondetur a patrinis, "Immo etiam." それらへ幼児の代わりに教父母により答えられる、「確かに、そのとおり(はい)」。
Abdicatio diaboli, hoc est, malorum quae ex inferno sunt, et fides in Dominum, perficiunt regenerationem. 悪魔の放棄(拒絶)、すなわち、悪の、それは地獄からである、また主への信仰は、再生を完成させる。
(3) 訳文
685. 前にまた今、言われたことから、洗礼の三つの役立ちが一つのものとして結合していること、最初のものが原因、中間のものがひき起こす原因、また最終のものが結果である原因のように、また前のもの〔は〕それらのための目的そのもの〔となっている〕ことを見ることができる――というのは、最初の役立ちは、キリスト教徒と呼ばれることである。これから続く第二のものは、主をあがない主、再生主、また救い主と知り、認めることである。また第三のものは、その方により再生されることであり、それが生じる時、あがなわれ、救われる。
これらの三つの役立ちは順に続き、最後のものの中で結合している、またここから天使の観念の中では一つのものとして結合している、それゆえ、洗礼が行なわれ、みことばの中で読まれ、名づけられるとき、居合わせる天使は、洗礼でなく、しかし、再生を理解する。
それゆえ、主のこれらのことば、「信じて、洗礼を受ける者は、救われる、しかし、信じない者は、断罪される」(マルコ16:16)によって、主を認め、再生する者は、彼は救われることが、天界の中で天使によって理解される。
ここからもまた、洗礼は、地上でキリスト教の教会により、再生の洗うことと呼ばれる。
そこで、キリスト教徒は、主を信じない者は、たとえ洗礼を受けても再生されることができないことを知らなければならない。また、主への信仰なしに洗礼は、まったく何も行なわないことが、この章の前の部分に見られる(第2項の4〔あるいは673番のすべての著述に〕。
洗礼が悪からの清めを、またこのように再生を含んでいることは、すべてのキリスト教徒に最もよく知られることができる、なぜなら、たとえば幼児が洗礼を授けられる時、聖職者(牧師)は十字架を、主の記念として、指で額と胸の上にしるしをつけ、またその後、教父母に向かって、悪魔を、またそのすべての働きを退けるか、また、信仰を受けるかどうか。また質問するからである。それらへ幼児の代わりに教父母により答えられる、「はい、確かに」。
悪魔を、すなわち、地獄から悪を拒絶すること、また主への信仰は、再生を完成させる。