原典講読『真のキリスト教』675

(1) 原文
675. Quod circumcisio fuerit instituta, in signum quod homines Ecclesiae Israeliticae essent ex posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, constat ex his:
 
"Dixit Deus ad Abrahamum,…. Hoc foedus Mecum, quod observabitis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; [1]circumcidi vobis omnem masculum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter Me et vos" (Gen. xvii. [9,] 10, 11);
 
quod foedus seu ejus signum postea confirmatum est per Mosen (Levit. xii. 1-3). Et quia ecclesia illa per illud signum a reliquis distinguebatur, ideo antequam filii Israelis transgressi sunt Jordanem, mandatum erat, ut iterum circumciderentur (Jos. v.); causa fuit, quia terra Canaan repraesentabat ecclesiam, et Jordanes fluvius introductionem in illam. Et insuper ut in ipsa terra Canaane illius signi recordarentur, mandatum est hoc:
 
"Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcunque arborem cibi, praeputiabitis praeputium fructus ejus; tribus annis erit vobis praeputiatus, non comedetur" (Levit. xix. 23).
 
[2.] Quod circumcisio repraesentaverit et inde significaverit rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis, simile quod Baptismus, constat ex locis in Verbo, ubi dicitur, quod circumciderent cor, ut in his:
 
Moses dixit, "Circumcidite praeputium cordis vestri, cervicem vestram ne indurate" (Deutr. x. 16).
"Circumcidet.. Jehovah Deus.. cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, quo vivas" (Deutr. xxx. 6).
 
Et apud Jeremiam:
 
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, ne exeat sicut ignis ira mea …propter malitiam operum vestrorum" (iv. 4).
 
Et apud Paulum:
 
"In Jesu Christo neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed Fides per charitatem operans," "et nova Creatura" (Gal. v. 6; vi. 15).
 
[3] Ex his nunc patet, quod loco circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem carnis repraesentata est circumcisio cordis, quae etiam significat purificationem a malis, nam mala omnis generis assurgunt ex carne, ac "praeputium" significat spurcos amores ejus. Quoniam circumcisio et Baptismi lavatio simile significant, ideo dicitur apud Jeremiam:
 
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri" (iv. 4):
 
et paulo post,
 
"[2]Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris" (vers. 14).
 
Quid circumcisio et lavatio cordis, docet Dominus apud Matthaeum (xv. 18, 19).
 
   @1 circumcidi (cum exemplo Auctoris,) pro “circumcide” @2 Lava pro “Lavate”
 
(2) 直訳
675. Quod circumcisio fuerit instituta, in signum quod homines Ecclesiae Israeliticae essent ex posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, constat ex his: 割礼が制定されたことは、しるしの中に、イスラエル教会の人間であったこと、アブラハム、イサク、またヤコブの子孫から、これらから明らかである――
"Dixit Deus ad Abrahamum,…. Hoc foedus Mecum, quod observabitis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; 「神はアブラハムに言った……これはわたしとの契約である、わたしの間でまたあなたがたの間で、あなたがたが守るべきこと、またあなたの後のあなたの子孫の間で。
[1]circumcidi vobis omnem masculum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter Me et vos" (Gen. xvii. [9,] 10, 11); わたしはあなたがたにすべての男を割礼する、またあなたがたはあなたがたの包皮の肉を割礼する、わたしとあなたがたの間の契約のしるしの中にあるために」(創世記9, 10, 11)
quod foedus seu ejus signum postea confirmatum est per Mosen (Levit. xii. 1-3). 契約とそのしるしはその後、モーセによって確立された(レビ記12:1-3)
Et quia ecclesia illa per illud signum a reliquis distinguebatur, ideo antequam filii Israelis transgressi sunt Jordanem, mandatum erat, ut iterum circumciderentur (Jos. v.); また、その教会はそのしるしにによって他のものから区別されたので、それゆえ、イスラエル民族はヨルダン川を越える前に、命令された、再び割礼される(受ける)ように(ヨシュア記第5)
causa fuit, quia terra Canaan repraesentabat ecclesiam, et Jordanes fluvius introductionem in illam. 理由があった、カナンの地は教会を表象したからである、またヨルダン川の流れはその中への導入を。
Et insuper ut in ipsa terra Canaane illius signi recordarentur, mandatum est hoc: またそのうえ、カナンの地そのものの中で、そのしるしが覚えておかれるために、このことが命令された――
"Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcunque arborem cibi, praeputiabitis praeputium fructus ejus; 「あなたがたが地の中にやって来る時、また食物のどんな木を植える、その実の包皮をあなたがたは不潔なものとして扱わなければならない(割礼を受けていないと見なす)
tribus annis erit vobis praeputiatus, non comedetur" (Levit. xix. 23). 三年、あなたがたに不潔なもの(割礼を受けていない)ものである、食べてはならない」(レビ記19:23)
[2.] Quod circumcisio repraesentaverit et inde significaverit rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis, simile quod Baptismus, constat ex locis in Verbo, ubi dicitur, quod circumciderent cor, ut in his: [2] 割礼は、肉の欲望の捨てることを表象した、またここから意味したこと、このように悪からの清めを、同様に、そのことを洗礼が、みことばの箇所から明らかである、そこに言われている、心を割礼すること、例えば、これらの中に――
Moses dixit, "Circumcidite praeputium cordis vestri, cervicem vestram ne indurate" (Deutr. x. 16). モーセは言った、「あなたがたの心の包皮を割礼を行なえ、あなたがたの首(うなじ)を固くないように」(申命記10:16)
"Circumcidet.. Jehovah Deus.. cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, quo vivas" (Deutr. xxx. 6). 「割礼を行なわれる……神エホバは……あなたの心を、またあなたの子孫の心を、あなたがあなたの神エホバを愛するように、あなたの全部の心から、あなたの全部の霊魂から、そこへあなたは生きる」(申命記30:6)
Et apud Jeremiam: また「エレミヤ(書)」のもとに――
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, ne exeat sicut ignis ira mea …propter malitiam operum vestrorum" (iv. 4). 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け、ユダの男とエルサレムの住民よ、わたしの怒りの火のように出ないように……あなたがたの働きの悪意のために」(4:4)
Et apud Paulum: また、パウロのもとに――
"In Jesu Christo neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed Fides per charitatem operans," "et nova Creatura" (Gal. v. 6; vi. 15). 「イエス・キリストの中で割礼は何らかものが効力がない、包皮もない、しかし、仁愛によって働く信仰が〔効力がある〕」、「また、新しい被造物」(ガラテヤ5:66:15)
[3] Ex his nunc patet, quod loco circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem carnis repraesentata est circumcisio cordis, quae etiam significat purificationem a malis, nam mala omnis generis assurgunt ex carne, ac "praeputium" significat spurcos amores ejus. [3] これらから、今や、明らかである、割礼の代わりに洗礼が制定されたこと、肉の割礼によって心の割礼が表象されたからである、それもまた悪からの清め(浄化)を意味した、なぜなら、すべての種類の悪は肉から起こるから、そして「包皮」はその愛の不潔なものを意味する。
Quoniam circumcisio et Baptismi lavatio simile significant, ideo dicitur apud Jeremiam: 割礼と洗礼の洗いは似たことを意味したので、それゆえ、「エレミヤ(書)」のもとに言われている――
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri" (iv. 4): 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け」(4:4)
et paulo post, また少し後に、
"[2]Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris" (vers. 14). 「あなたの心を悪意から洗え、エルサレムよ、あなたが救われるために」(14)
Quid circumcisio et lavatio cordis, docet Dominus apud Matthaeum (xv. 18, 19). 割礼と心を洗うことが何か、主は「マタイ(福音書)」のもとに教えられている(15:18, 19)
 
@1 circumcidi (cum exemplo Auctoris,) pro “circumcide” 注1circumcide」の代わりにcircumcidi(著者の本(写し)に)
@2 Lava pro “Lavate” 注2Lavate」の代わりにLava
 
(3) 訳文
675. 割礼が制定されたことが、イスラエル教会の人間がアブラハム、イサク、またヤコブの子孫からであったしるしであったことは、これらから明らかである――
 
 「神はアブラハムに言った……これは、わたしの間とあなたがたの間で、またあなたの後のあなたの子孫の間であなたがたが守るべきことの、わたしとの契約である。わたしはあなたがたにすべての男を割礼する、またあなたがたはあなたがたの包皮の肉を割礼する、わたしとあなたがたの間の契約のしるしの中にあるために」(創世記9, 10, 11)
 
 契約とそのしるしはその後、モーセによって確立された(レビ記12:1-3)
 また、その教会は、そのしるしにによって他のものから区別されたので、それゆえ、イスラエル民族はヨルダン川を越える前に、再び割礼される(受ける)ように命令された(ヨシュア記第5)。その理由は、カナンの地は教会を、またヨルダン川の流れはその中への導入を表象したからである。
またそのうえ、カナンの地そのものの中で、そのしるしが覚えておかれるために、このことが命令された――
 
 「あなたがたが〔その〕地にやって来て、食べ物となるどんな木でも植える時、その実の包皮をあなたがたは不潔なものとして扱わなければならない(割礼を受けていないと見なす)。三年、あなたがたに不潔なもの(割礼を受けていない)のであり、食べてはならない」(レビ記19:23)
 
 [2] 割礼は、肉の欲望の捨てること、このように悪からの清めを、同様に、そのことを洗礼が表象し、またここから意味したことは、みことばの、そこに心を割礼することが言われている箇所から明らかである、例えば、これらの中に――
 
 モーセは言った、「あなたがたの心の包皮を割礼を行なえ、あなたがたのうなじを固くしないために」(申命記10:16)
 「神エホバは割礼を行なわれる……あなたの心を、またあなたの子孫の心を、あなたがあなたの神エホバを、あなたの全心から、あなたの全霊魂から愛するように、そこであなたは生きる」(申命記30:6)
 
 また「エレミヤ」に――
 
 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け、ユダの男とエルサレムの住民よ、わたしの怒りが火のように出ないように……あなたがたの働きの悪意のために」(4:4)
 
 また、パウロに――
 
 「イエス・キリストの中で、割礼も、包皮も、何らかものが効力がないしかし、仁愛によって働く信仰が〔効力がある〕」、「また、新しい被造物〔であることに効力がある〕」(ガラテヤ5:66:15)
 
 [3] これらから、今や、割礼の代わりに洗礼が制定されたことが明らかである、肉の割礼によって心の割礼が表象されたからである、それもまた悪からの清めを意味した、なぜなら、すべての種類の悪は肉から起こり、そして「包皮」はその愛の不潔なものを意味するからである。
 割礼と洗礼の洗いは似たことを意味したので、それゆえ、「エレミヤ書」に言われている――
 
 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け」(4:4)
 
 また少し後に、
 
 「あなたの心を悪意から洗え、エルサレムよ、あなたが救われるために」(14)
 
 割礼と心を洗うことが何か、主は「マタイ福音書」で教えられている(15:18, 19)

原典講読『真のキリスト教』676

(1) 原文
676. Fuerunt plures apud filios Israelis, et hodie sunt apud Judaeos, qui credunt, quod prae omnibus electi sint, quia circumcisi, et inter Christianos, quia baptizati sunt; cum tamen ambae, circumcisio et baptizatio, sunt modo datae in signum et in memoriale, ut purificentur a malis, et sic fiant electi. Quid externum absque interno apud hominem, nisi sicut templum absque cultu, quod non alicui usui est, nisi inserviat pro stabulo? et porro, quid externum absque interno, nisi sicut ager ex meris cannis et calamis absque segete? nisi sicut vinea ex meris palmitibus et foliis absque uvis? nisi sicut ficus absque suo fructu, cui Dominus maledixit (Matth. xxi. 19)? nisi sicut lampades in manibus virginum stultarum absque oleo (Matth. xxv. 3)? immo, nisi sicut habitatio in mausoleo, ubi cadavera sub pedibus, ossa circum parietes, et nocturnae larvae volantes sub tecto? aut sicut currus tractus a pardis, super quo lupus auriga, et vectus in illo fatuus? Homo enim externus non est homo, sed modo figura hominis; internum enim, quod est sapere a Deo, facit hominem. Similiter circumcisus et baptizatus, nisi circumcidat aut lavet cor suum.
 
(2) 直訳
676. Fuerunt plures apud filios Israelis, et hodie sunt apud Judaeos, qui credunt, quod prae omnibus electi sint, quia circumcisi, et inter Christianos, quia baptizati sunt; イスラエル民族のもとに多くの者がいた、また今日もユダヤ人のもとにいる、その者は信じている、多くの者よりも選ばれていること、割礼を受けたので、またキリスト教徒の間に、洗礼を受けたので。
cum tamen ambae, circumcisio et baptizatio, sunt modo datae in signum et in memoriale, ut purificentur a malis, et sic fiant electi. そのときそれでも、割礼と洗礼は、単なるしるしの中に(として)また記念の中に(として)与えられた、悪から清められ、またこのように選ばれた者になるために。
Quid externum absque interno apud hominem, nisi sicut templum absque cultu, quod non alicui usui est, nisi inserviat pro stabulo? 人間のもとの、内なるものなしに外なるものとは何か、礼拝なしに神殿(教会)のようでないなら、それはあるものに役立たない、家畜小屋として役立つのでないなら?
et porro, quid externum absque interno, nisi sicut ager ex meris cannis et calamis absque segete? またさらに、内なるものなしに外なるものとは何か、作物なしに単なるアシとヨシからの畑のようでないなら?
nisi sicut vinea ex meris palmitibus et foliis absque uvis? ブドウ(の実)しに単なる枝と葉からのブドウの木のようでないなら。
nisi sicut ficus absque suo fructu, cui Dominus maledixit (Matth. xxi. 19)? その果実なしのイチジクの木のようでないなら、それに主は呪った?(マタイ21:19)
nisi sicut lampades in manibus virginum stultarum absque oleo (Matth. xxv. 3)? 油なしの愚かな乙女たちの手の中のランプのようでない?(マタイ25:3)
immo, nisi sicut habitatio in mausoleo, ubi cadavera sub pedibus, ossa circum parietes, et nocturnae larvae volantes sub tecto? 実に、広大壮麗な墓地の中に住むことのようでないなら、そこに死体が、足の下に、壁の周囲に骨が、屋根の下に夜の幽霊が飛んでいる?
aut sicut currus tractus a pardis, super quo lupus auriga, et vectus in illo fatuus? または、ヒョウにより扱われる馬車のよう〔である〕、その上にオオカミの御者、またその中に愚かな者(の)乗り手。
Homo enim externus non est homo, sed modo figura hominis; というのは、外なる人は人間ではないから、しかし、単に人間の姿(外観)
internum enim, quod est sapere a Deo, facit hominem. というのは、内なるものが、それは神から味わう(賢明である)ことがある、人間をつくるから。
Similiter circumcisus et baptizatus, nisi circumcidat aut lavet cor suum. 同様〔である〕割礼と洗礼は、もし、自分の心を割礼しないなら、または洗わないなら。
 
(3) 訳文
676. イスラエル民族のもとに多くの者がいた、また今日もユダヤ人のもとにいる、その者は、割礼を受けたので、またキリスト教徒の間に、洗礼を受けたので。多くの者よりも選ばれていることを信じている。そのときそれでも、割礼と洗礼は、悪から清められ、またこのように選ばれた者になるためにの、単なるしるしとして、また記念として与えられた。
 人間のもとで、内なるもののない外なるものとは何か、礼拝のない神殿(教会)のようでないなら、それは家畜小屋として役立つのでないなら、あるものに役立たない〔のではないの〕か? またさらに、内なるものない外なるものとは何か、作物のないアシとヨシだけからの畑のようではないのか? ブドウ(の実)のない枝と葉だけからのブドウの木のようでないのか? 実のないイチジクの木のようでないなら〔何か〕? それに主は呪った(マタイ21:19)愚かな乙女たちの手の中の油のないランプのようではないか?(マタイ25:3) 実に、広大壮麗な墓地の中に住むことのようでないなら〔何か〕? そこには、足の下に死体が、壁の周囲に骨が、屋根の下に夜の幽霊が飛んでいる。または、ヒョウにおり扱われる馬車のよう〔であり〕、その上にオオカミの御者、またその中に愚かなり手がいる。
 というのは、外なる人は人間ではなく、しかし、単に人間の姿(外観)であるから。というのは、神から賢明である内なるものが人間をつくるから。
 割礼や洗礼も、もし、自分の心を割礼しないなら、または洗わないなら、同様である。