(1) 原文
669. Duo sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, sunt in Ecclesia Christiana sicut duo clenodia in sceptro regis, quorum usus si nesciuntur, sunt modo sicut duae formae ex ebeno in scipione. Duo illa sacramenta in Ecclesia Christiana comparari etiam possunt cum duobus rubinis seu carbunculis in chlamyde imperatoris; quorum usus si nesciuntur, sunt sicut duo carneoli aut crystalli in aliqua toga. Absque usibus duorum illorum sacramentorum per sensum spiritualem revelatis, spargerentur modo de illis conjecturae, quales sunt apud illos qui ex astris divinant, immo quales fuerunt apud illos olim qui ex avium volatu aut ab extis augurati sunt. Usus duorum illorum sacramentorum comparari possunt templo, quod ex vetustate in terram [1]subsederat, et usque ad tectum ruinis circum obsitum jacet, super quo juvenes et senes gradiuntur, curribus vehuntur, et equitant, nescientes quod tale templum sit sub pedibus et absconditum, in quo sunt altaria ex auro, parietes intus ex argento, et decoramenta ex lapide pretioso, quae non effodi et in lucem expromi possunt, nisi per sensum spiritualem, qui detectus est hodie pro Nova Ecclesia, propter usum in cultu Domini. Sacramenta illa etiam comparari possunt duplicato templo, quorum unum est infra, alterum supra; et in quorum inferiori praedicatur evangelium de novo Adventu Domini, et quoque de regeneratione et inde salvatione ab Ipso: ex hoc templo circa altare est ascensus in templum superius, in quo Sancta Cena celebratur, et inde est transitus in caelum, ubi Dominus illos excipit. Comparari etiam possunt tabernaculo, in quo post introitum apparet mensa, super qua in suo ordine dispositi sunt panes facierum, et quoque altare aureum pro suffitu, et in medio candelabrum cum lucernis accensis, ex quibus omnia illa in conspectum veniunt; et tandem pro illis qui illuminari se patiuntur, aperitur velum ad sanctum sanctorum, ubi loco arcae, in qua fuerat decalogus, repositum est Verbum, supra quod datum est propitiatorium cum cherubis ex auro. Haec sunt repraesentationes duorum illorum sacramentorum cum usibus illorum.
@1 subsederat pro “subsiderat”
(2) 直訳
669. Duo sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, sunt in Ecclesia Christiana sicut duo clenodia in sceptro regis, quorum usus si nesciuntur, sunt modo sicut duae formae ex ebeno in scipione. 二つの典礼(秘跡)、洗礼と聖餐、はキリスト教会の中で、王の笏の中の二つの貴重品(宝石)のようである、それらの役立ちがもし知られないなら、ステッキ(杖)の中の黒檀からの単なる二つの形のようである。
Duo illa sacramenta in Ecclesia Christiana comparari etiam possunt cum duobus rubinis seu carbunculis in chlamyde imperatoris; キリスト教会の中のそれらの二つの典礼(秘跡)は、皇帝のマントの中の二つのルビーまたはざくろ石(紅玉)にもまたたとえられることができる。
quorum usus si nesciuntur, sunt sicut duo carneoli aut crystalli in aliqua toga. それらの役立ちが、もし知られないなら、何らかのローブ(ガウン)の中の二つの紅玉髄または水晶のようである。
Absque usibus duorum illorum sacramentorum per sensum spiritualem revelatis, spargerentur modo de illis conjecturae, quales sunt apud illos qui ex astris divinant, immo quales fuerunt apud illos olim qui ex avium volatu aut ab extis augurati sunt. 霊的な意味によって啓示されたそれらの典礼(秘跡)の二つの役立ちなしに、それらについて単なる推測が広められる(撒き散らされる)、彼らのもとにあるようなもの、その者は星から占う、それどころか、昔、彼らのもとにあったようなもの、その者は鳥の飛行からまたははらわた(内臓)から推測した。
Usus duorum illorum sacramentorum comparari possunt templo, quod ex vetustate in terram [1]subsederat, et usque ad tectum ruinis circum obsitum jacet, super quo juvenes et senes gradiuntur, curribus vehuntur, et equitant, nescientes quod tale templum sit sub pedibus et absconditum, in quo sunt altaria ex auro, parietes intus ex argento, et decoramenta ex lapide pretioso, quae non effodi et in lucem expromi possunt, nisi per sensum spiritualem, qui detectus est hodie pro Nova Ecclesia, propter usum in cultu Domini. それらの典礼(秘跡)の二つの役立ちは神殿にたとえられることができる、それは古代から地の中に沈んだ(落ち込んだ)、また屋根までも破滅に囲まれて横たわる、その上を若者と老人が歩く、馬車で運ばれる、また馬に乗る、このような神殿が足の下に隠されていることを知らないで、その中には金からの(=できた)祭壇がある、内側に銀からの(=できた)壁、また宝石からの飾りつけ、それらは述べられることまた光の中で明らかにされることができない、霊的な意味によってでないなら、それは今日、「新しい教会」のために明らかにされた、主の礼拝の中での役立ちのために。
Sacramenta illa etiam comparari possunt duplicato templo, quorum unum est infra, alterum supra; それらの典礼(秘跡)はさらにまた、二重の神殿にもまたたとえられることができる、それらの一つは下にある、もう一つは上に。
et in quorum inferiori praedicatur evangelium de novo Adventu Domini, et quoque de regeneratione et inde salvatione ab Ipso: それらのより低いものの中で主の新しい来臨についての福音が宣べ伝えられる、そしてまた再生とここからその方からの救いが。
ex hoc templo circa altare est ascensus in templum superius, in quo Sancta Cena celebratur, et inde est transitus in caelum, ubi Dominus illos excipit. この神殿から、祭壇のまわりにより上の神殿の中への上昇がある、その中で「聖餐」が挙行される(祝われる)、またここから天界の中への通路(移行)がある、そこに主が彼らを迎え入れる。
Comparari etiam possunt tabernaculo, in quo post introitum apparet mensa, super qua in suo ordine dispositi sunt panes facierum, et quoque altare aureum pro suffitu, et in medio candelabrum cum lucernis accensis, ex quibus omnia illa in conspectum veniunt; 幕屋にもまたたとえられることができる、その中に、入り口の後ろに机が見える、その上に順序正しく顔の(供えの)パンが配列される、そしてまた香をたくための金の祭壇、また中央の中にともされた火とともに燭台、それらからそれらのすべてのものが視野の中にやって来る。
et tandem pro illis qui illuminari se patiuntur, aperitur velum ad sanctum sanctorum, ubi loco arcae, in qua fuerat decalogus, repositum est Verbum, supra quod datum est propitiatorium cum cherubis ex auro. また最後に、彼らのために、その者は照らされることを自分自身に受ける(働きかけられる)、至聖所への垂れ幕が開かれる、そこに箱の代わりに、その中に十戒があった、みことばが置かれている(蓄えられている)、その上にあがないのふたが与えられている、金からの(=できた)ケルビムとともに。
Haec sunt repraesentationes duorum illorum sacramentorum cum usibus illorum. これらがそれらの二つの典礼(秘跡)の表象である、それらの役立ちとともに。
@1 subsederat pro “subsiderat” 注1「subsiderat」の代わりにsubsederat〔他の個所でも同様なので、これは編集者が通常の綴りに変えています。スヴェーデンボリはsubsideratと綴っています〕
(3) 訳文
669. 洗礼と聖餐の二つの典礼は、キリスト教会の中で、王の笏の中の二つの宝石のようであり、もしそれらの役立ちが知られないなら、ステッキ(杖)の中の黒檀からの単なる二つの形のようである。
キリスト教会の中のそれらの二つの典礼は、皇帝のマントの中の二つのルビーまたはざくろ石(紅玉)にもたとえられることができる。もしそれらの役立ちが知られないなら、何らかのローブ(ガウン)の中の二つの紅玉髄または水晶のようである。
霊的な意味によってそれらの典礼の二つの役立ちが啓示されないなら、それらについて単なる推測が広められ、星から占う者のもとにあるようなもの、それどころか、昔、鳥の飛行またははらわたから推測する者にあったようなものになるであろう。
それらの典礼の二つの役立ちは、古代の地中に沈み、屋根までも破滅に囲まれて横たわる神殿にたとえられることができる。このような神殿が足の下に隠されていることを知らないで、その上を若者と老人が歩き、馬車で運ばれ、また馬に乗る、その〔神殿の〕中には金からできた祭壇、内側に銀からできた壁、また宝石からの飾りつけがあり、それらは霊的な意味によってでないなら、述べられることや光の中で明らかにされることができない、それは今日、「新しい教会」のために、主の礼拝の中での役立ちのために明らかにされた。
それらの典礼はさらにまた、二重の神殿にもたとえられることができる、それらの一つは下に、もう一つは上にある。それらの低いものの中で主の新しい来臨についての福音が、そしてまた再生とここからその方からの救いが宣べ伝えられる――この神殿から、祭壇のまわりに上の神殿の中への上昇がある、その中で「聖餐」が挙行され、またここから天界の中への通路があり、そこで主が彼らを迎え入れる。
幕屋にもたとえられることができる、その中に、入り口の後ろに机が見え、その上に順序正しく供えのパンが配列されている、そしてまた香をたくための金の祭壇、また中央の中にともされた火とともに燭台があり、それらからそれらのすべてのものが視野の中にやって来る。また最後に、照らされることを自分自身に受ける者のために、至聖所への垂れ幕が開かれ、そこに、その中に十戒があった箱の代わりに、みことばが置かれ、その上に金からできたケルビムとともにあがないのふたがある。
これらがそれらの二つの典礼の、それらの役立ちとともに表象である。