原典講読『真のキリスト教』663(原文と直訳)

(1) 原文
663. Tertium Memorabile:
 
Quondam fui in medio angelorum, et audivi sermonem illorum. Sermo illorum erat de intelligentia et sapientia; quod homo non sentiat et percipiat aliter, quam quod utraque sit in se, et sic quod quicquid vult et cogitat, sit ex se; cum tamen ne hilum illarum ex homine est, praeterquam facultas recipiendi illas. Inter plura, quae loquebantur, erat etiam hoc, quod arbor scientiae boni et mali in horto Edenis significaverit fidem quod intelligentia et sapientia essent ab homine, et quod arbor vitae significaverit quod intelligentia et sapientia essent a Deo; et quia Adamus ex suasu serpentis comedit ex priore arbore, sic credens quod esset aut fieret sicut Deus, ideo expulsus est ex horto et damnatus.
[2.] Angeli dum in hoc sermone erant, venerunt duo sacerdotes, una cum viro qui in mundo fuerat legatus regni, et illis retuli quae ab angelis audiveram de intelligentia et sapientia, quibus auditis coeperunt tres illi disceptare de utraque illa, et quoque de prudentia, num sint a Deo, vel num ab homine: ardens erat disceptatio; tres illi crediderunt similiter, quod sint ab homine, quia ipsa sensatio et inde perceptio id confirmant: sed sacerdotes, qui tunc erant in zelo theologico, instabant, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et sic nihil prudentiae sint ab homine, et hoc confirmabant ex his in Verbo,
 
"Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (Joh. iii. 27);
 
et ex his,
 
Jesus dixit ad discipulos, "sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5):
 
[3.] sed tunc quia perceptum erat ex angelis, quod utcunque sacerdotes ita loquebantur, usque corde crederent simile quod legatus regni, quare angeli dicebant ad illos, "Exuite vestes vestras, ac induite vestes ministrorum politicorum, et credite quod illi sitis;" ac fecerunt ita, et tunc cogitaverunt ex interiori se, ac locuti ex argumentis quae intus foverunt, quae erant, quod omnis intelligentia et sapientia habitent in homine, et quod sint ejus; dicentes, "Quis adhuc sensit quod illae influxerint a Deo?" ac inspectabant se mutuo, et se confirmabant.
Peculiare est in mundo spirituali, quod spiritus cogitet se talem esse, qualis super illum est vestis; causa est, quia intellectus vestit unumquemvis ibi.
[4.] Eo momento apparuit arbor juxta illos, et dicebatur illis, "Est arbor scientiae boni et mali; cavete vobis ne edatis ab illa;" at usque illi infatuati propria intelligentia arserunt cupiditate edendi ex illa, et dicebant inter se, "Cur non? Estne bonus fructus?" Et accesserunt et comederunt.
Cum legatus regni hoc animadvertit, coiverunt, et amici cordis facti sunt, et viam propriae intelligentiae, quae in infernum tetendit, tenentes se manibus, simul iverunt; sed usque illos vidi reduces inde, quia nondum erant praeparati.
 
(2) 直訳
663. Tertium Memorabile:― 第三のメモラビリア――
 
Quondam fui in medio angelorum, et audivi sermonem illorum. かつて私は天使たちの真ん中にいた、また私は彼らの談話を聞いた。
Sermo illorum erat de intelligentia et sapientia; 彼らの談話は知性と知恵についてであった。
quod homo non sentiat et percipiat aliter, quam quod utraque sit in se, et sic quod quicquid vult et cogitat, sit ex se; 人間は異なって感じない、また知覚しないこと、両方とも自分自身の中にあること以外に、また、このように何でも欲するまた考えるものが、自分自身からであること。
cum tamen ne hilum illarum ex homine est, praeterquam facultas recipiendi illas. そのときそれでも、それらの最小のものも人間からでないない、それらを受け入れる能力のほかに(別として)
Inter plura, quae loquebantur, erat etiam hoc, quod arbor scientiae boni et mali in horto Edenis significaverit fidem quod intelligentia et sapientia essent ab homine, et quod arbor vitae significaverit quod intelligentia et sapientia essent a Deo; 多くのものの間に、それらを彼らが話した、このこともまたあった、エデンの園の中の善と悪の知識の木は信仰を意味したこと、知性と知恵は人間からであったこと、またいのちの木は知性と知恵は神からであったことを意味したこと。
et quia Adamus ex suasu serpentis comedit ex priore arbore, sic credens quod esset aut fieret sicut Deus, ideo expulsus est ex horto et damnatus. またアダムがヘビの説得から前の木から食べた、このように信じたので、神のようになった、または、なること、それゆえ、庭園から追い払われた(expello)、また断罪された〔ことを意味した〕。
[2.] Angeli dum in hoc sermone erant, venerunt duo sacerdotes, una cum viro qui in mundo fuerat legatus regni, et illis retuli quae ab angelis audiveram de intelligentia et sapientia, quibus auditis coeperunt tres illi disceptare de utraque illa, et quoque de prudentia, num sint a Deo, vel num ab homine: [2] 天使たちが、この談話の中にいた時、二人の聖職者がやって来た、男と一緒に、その者は世の中で王国の大使であった、また彼らに私は語った(refero)、天使から知性と知恵について私が聞いた者を、それらで聞いて、彼ら三人はそれら両方のものについて論争し始めた、そしてまた思慮分別について、神からであるか、あるいは人間からか。
ardens erat disceptatio; 論争は激しかった(熱烈であった)
tres illi crediderunt similiter, quod sint ab homine, quia ipsa sensatio et inde perceptio id confirmant:  彼ら三人は、同様に信じた、人間からであること、感覚とここからの知覚そのものがそのことを確信させたからである。
sed sacerdotes, qui tunc erant in zelo theologico, instabant, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et sic nihil prudentiae sint ab homine, et hoc confirmabant ex his in Verbo, しかし、聖職者は、その者はその時、神学の熱意の中にいた、主張した(言い張った)、知性と知恵のものは何もないこと、またこのように人間から思慮分別は何もない、またこのことはみことばのこれらから確認(証明)れた、
 
"Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (Joh. iii. 27); 「人間はどんなものでも取ることができない、彼に天から与えられないなら」(ヨハネ3:27)
 
et ex his, またこれらから、
 
Jesus dixit ad discipulos, "sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5): イエスは弟子たちに言った、「わたしなしに、あなたがたはどんなものも行なうことができない」(ヨハネ15:5)
 
[3.] sed tunc quia perceptum erat ex angelis, quod utcunque sacerdotes ita loquebantur, usque corde crederent simile quod legatus regni, quare angeli dicebant ad illos, "Exuite vestes vestras, ac induite vestes ministrorum politicorum, et credite quod illi sitis;" [3] しかし、その時、天使から知覚があったので、どれほど聖職者がそのように話しても、それでも、心で同様に信じていること、それは王国の大使が〔信じる〕もの、それゆえ、天使たちは彼らに言った、「あなたがたの服を脱げ、そして政治に仕える者の服を着よ、また信じよ、あなたがたが彼らであること」。
ac fecerunt ita, et tunc cogitaverunt ex interiori se, ac locuti ex argumentis quae intus foverunt, quae erant, quod omnis intelligentia et sapientia habitent in homine, et quod sint ejus; そしてそのように行なった、またその時、自分自身の内的なものから考えた、そして論拠(論証)から話すこと、それらは内的に抱いている、それらであった、すべての知性と知恵は人間の中に住んでいること、また彼のものであること。
dicentes, "Quis adhuc sensit quod illae influxerint a Deo?" 言って、「だれがこれからは感じるのか、それらが神から流入すること?」
ac inspectabant se mutuo, et se confirmabant. そして自分たち自身を互いに調べた、また(自分自身を)確信した。
Peculiare est in mundo spirituali, quod spiritus cogitet se talem esse, qualis super illum est vestis; 霊界の中で独特(特別)ある、霊は自分自身をこのようなものであることを考えること、彼の上の衣服がどんなものであるか〔によって〕。
causa est, quia intellectus vestit unumquemvis ibi. 理由がある、理解力がそこにそれぞれの者に着せるからである。
[4.] Eo momento apparuit arbor juxta illos, et dicebatur illis, "Est arbor scientiae boni et mali; [4] その瞬間、彼らの近くに木が現われた、また彼らに言われた、「善と悪の知識の木である。
cavete vobis ne edatis ab illa;" あなたがたに用心せよ、あなたがたがそれらから食べないように」。
at usque illi infatuati propria intelligentia arserunt cupiditate edendi ex illa, et dicebant inter se, "Cur non? しかし、それでも、彼らはプロプリウムの知性を(で)愚鈍にさせられ(思慮を失わされ)、それらから食べる欲望に燃えた(ardeo)、また互いに(自分たちの間で)言った、「なぜ、〔食べ〕ないのか?
Estne bonus fructus?" 善い実ではないのか?」
Et accesserunt et comederunt. また、近づいた、また食べた。
Cum legatus regni hoc animadvertit, coiverunt, et amici cordis facti sunt, et viam propriae intelligentiae, quae in infernum tetendit, tenentes se manibus, simul iverunt; 王国の大使はこのことを気づいた、またいっしょになった(coeo)、また心で友人になった、またプロプリウムの知性の道を、それは地獄の中へ伸びていた、自分たちで(互いに)手で握って、一緒に行った。
sed usque illos vidi reduces inde, quia nondum erant praeparati. しかし、私はそこから戻る彼らを見た、まだ準備されていなかったからである。

コメントを残す