原典講読『真のキリスト教』645

(1) 原文
648. Ex brevi illa recensione discordantiarum seu dissensuum, patet quod fides et imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum fide et imputatione prioris seu adhuc perstantis ecclesiae; et quia talis discordia et dissensus est inter utriusque ecclesiae fidem et ejus imputationem, est plena heterogeneitas; quare si una essent in mente hominis, fieret collisio et conflictio talis, ut periret omne ecclesiae, et homo in spiritualibus caderet vel in delirium vel in deliquium, unde non sciret quid ecclesia, et num ecclesia; num tunc sciret aliquid de Deo, aliquid de fide, et aliquid de charitate. [2.] Fides prioris ecclesiae, quia excludit omne lucis ex ratione, assimilari potest noctuae; at fides novae ecclesiae assimilari potest columbae, quae diu volat, et videt ex luce caeli; quare conjunctio illarum in una mente foret sicut conjunctio noctuae et columbae in uno nido, ubi noctua poneret sua ova, et columba sua, et post incubatum excluderentur pulli, et tunc noctua pullos columbae discerperet, et suis pullis daret in escam; est enim noctua avis vorax. [3.] Quia fides prioris ecclesiae describitur in Apocalypsi (cap. xii.), per draconem, et fides novae ecclesiae per mulierem circumdatam sole, super cujus capite corona duodecim stellarum, potest ex comparatione concludi, qualis status mentis hominis foret, si simul essent in una domo; scilicet quod draco adstaret mulieri pariturae animo devorandi fetum ejus, et quod postquam illa avolavit in desertum, persequeretur illam, et conjiceret aquam ut flumen in illam, ut absorberetur.
 
(2) 直訳
648. Ex brevi illa recensione discordantiarum seu dissensuum, patet quod fides et imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum fide et imputatione prioris seu adhuc perstantis ecclesiae; 不一致または意見の相違のそれらの簡潔な列挙から、明らかである、新しい教会の信仰と転嫁が決して一つであることができないこと、前の信仰と転嫁と、すなわち、これまで続いている教会の。
et quia talis discordia et dissensus est inter utriusque ecclesiae fidem et ejus imputationem, est plena heterogeneitas; また、このような不一致と意見の相違が両方の教会の信仰とその転嫁の間にあるので、まったくの異種(異質性)がある。
quare si una essent in mente hominis, fieret collisio et conflictio talis, ut periret omne ecclesiae, et homo in spiritualibus caderet vel in delirium vel in deliquium, unde non sciret quid ecclesia, et num ecclesia; それゆえ、もし、人間の心の中で一つであったなら、このような衝突と争いがあるだろう、教会のすべてのものが滅びるような、また霊的なものの中で人間があるいは精神惑乱(狂気)中に、あるいは気絶の中に落ち込む、ここから知らない、何が教会か、また教会が〔ある〕のか。
num tunc sciret aliquid de Deo, aliquid de fide, et aliquid de charitate. その時、神ついて何らかのものを知っているのか、信仰について何らかのものを、また仁愛について何らかのものを。
[2.] Fides prioris ecclesiae, quia excludit omne lucis ex ratione, assimilari potest noctuae; [2] 前の教会の信仰は、理性からのすべての光を排除したので、夜の鳥(小フクロウ)にたとえられることができる。
at fides novae ecclesiae assimilari potest columbae, quae diu volat, et videt ex luce caeli; しかし、新しい教会の信仰はハトにたとえられることができる、それは日中に飛ぶ、また天界の光から見る。
quare conjunctio illarum in una mente foret sicut conjunctio noctuae et columbae in uno nido, ubi noctua poneret sua ova, et columba sua, et post incubatum excluderentur pulli, et tunc noctua pullos columbae discerperet, et suis pullis daret in escam; それゆえ、一つの心の中のそれらの結合は、一つの巣の中の夜の鳥(小フクロウ)とハトの結合になる、そこに夜の鳥(小フクロウ)は自分の卵を置く(産む)、またハトは自分の〔卵を産む〕、また卵を抱くことの後、子ども(ヒナ)を孵化する、またその時、夜の鳥(小フクロウ)はハトの子ども(ヒナ)を引き裂く、また自分の子ども(ヒナ)に与える。食物の中へ(であるように)。
est enim noctua avis vorax. というのは、夜の鳥(小フクロウ)は大食家の鳥であるから。
[3.] Quia fides prioris ecclesiae describitur in Apocalypsi (cap. xii.), per draconem, et fides novae ecclesiae per mulierem circumdatam sole, super cujus capite corona duodecim stellarum, potest ex comparatione concludi, qualis status mentis hominis foret, si simul essent in una domo; [3] 前の教会の信仰は、「黙示録」の中に描かれている(12)、竜によって、また新しい教会は太陽に囲まれた女によって、その頭の上に十二の星の冠、比較から結論されることができる、人間の心の状態がどんなものであるか、もし、一緒に一つの家の中にいたなら。
scilicet quod draco adstaret mulieri pariturae animo devorandi fetum ejus, et quod postquam illa avolavit in desertum, persequeretur illam, et conjiceret aquam ut flumen in illam, ut absorberetur. すなわち、竜は、産む女のそばに立つこと、その子を食い尽す心(意図)で、また彼女が荒野の中に飛び去った後に、彼女を追ったこと、水を投げつけたこと川のように彼女に、のみ込まれるように。
 
(3) 訳文
648. 不一致または意見の相違のそれらの簡潔な列挙から、新しい教会の信仰と転嫁が前の、すなわち、これまで続いている教会の信仰と転嫁と決して一つであることができないこと、明らかである。また、このような不一致と意見の相違が両方の教会の信仰とその転嫁の間にあるので、まったくの異種(異質性)がある。それゆえ、もし、人間の心の中で一つであったなら、教会のすべてのものが滅びるような、また霊的なものの中で人間があるいは精神惑乱(狂気)中に、あるいは気絶の中に落ち込むような衝突と争いがあるだろう、ここから、何が教会か、また教会が〔ある〕のか知らない。その時、神ついて何らかのもの、信仰について何らかのもの、また仁愛について何らかのものも知らない。
 [2] 前の教会の信仰は、理性からのすべての光を排除したので、夜の鳥(フクロウ)にたとえられることができる。しかし、新しい教会の信仰は、は日中に飛び、天界の光から見るハトにたとえられることができる。それゆえ、一つの心の中のそれらの結合は、一つの巣の中の夜の鳥(フクロウ)とハトの結合になる、そこに夜の鳥(フクロウ)は自分の卵を産む、またハトは自分の〔卵を産む〕、また卵を抱くことの後、ヒナを孵化する、またその時、夜の鳥(フクロウ)はハトのヒナを引き裂き、自分のヒナに食物であるように与える。というのは、夜の鳥(フクロウ)は大食の鳥であるから。
 [3] 前の教会の信仰は、「黙示録」(第十二章)の中に、竜によって、また新しい教会は太陽に囲まれ、その頭の上に十二の星の冠の女によって描かれており、その比較から、もし、一緒に一つの家の中にいたなら、人間の心の状態がどんなものであるか、結論されることができる。すなわち、竜は、産む女のそばに、その子を食い尽す意図で立つこと、また彼女が荒野の中に飛び去った後に、彼女を追ったこと、彼女に水を、川のように、のみ込まれるように、投げつけたこと。

原典講読『真のキリスト教』649

(1) 原文
649. Simile eveniret, si quis amplecteretur fidem novae ecclesiae, et fidem prioris ecclesiae de imputatione meriti et justitiae Domini retineret; ex hac enim ut radice omnia prioris ecclesiae dogmata, ut propagines, exsurrexerunt. Si hoc fieret, comparatio foret, sicut quis se eriperet ex quinque cornibus draconis, et se intricaret in quinque reliquis ejus; aut si quis fugeret lupum, et incideret in tigridem; aut sicut exiens e fovea ubi non aqua, caderet in foveam ubi aqua, qua submergeretur: nam sic facile rediret in omnia prioris fidei, quae qualia sunt, supra expositum est, et tunc in hoc damnabile, quod imputaret et applicaret sibi ipsa Divina Domini, quae sunt redemptio et justitia, quae adorari et non applicari possunt; nam si homo sibi illa imputaret et applicaret, consumeretur sicut conjectus in nudum solem; a cujus tamen luce et calore videt et corpore vivit. Quod meritum Domini sit redemptio, et quod redemptio Ipsius et justitia Ipsius sint duo Divina quae homini non conjungi possunt, supra ostensum est. Caveat itaque sibi quisque a transcriptione imputationis prioris ecclesiae in imputationem novae, quoniam inde oritura sunt tragica, quae obstarent saluti ejus.
 
(2) 直訳
649. Simile eveniret, si quis amplecteretur fidem novae ecclesiae, et fidem prioris ecclesiae de imputatione meriti et justitiae Domini retineret; 同様に起こる、もしだれかが新しい教会の信仰を抱くなら、また主の功績と義の転嫁についての前の教会の信仰を保持して。
ex hac enim ut radice omnia prioris ecclesiae dogmata, ut propagines, exsurrexerunt. というのは、これから根のように前の教会のすべての教義が、横枝のように、伸びるから。
Si hoc fieret, comparatio foret, sicut quis se eriperet ex quinque cornibus draconis, et se intricaret in quinque reliquis ejus; もしこのことが生じるなら、比較(たとえ)あっただろう、だれかが竜の五つの角から救い出す、また自分自身をその残りの五つの〔角の〕中にからまれる。
aut si quis fugeret lupum, et incideret in tigridem; または、もし、だれかがオオカミを避けるなら、またトラの中に出会う☆。
「前門のトラ、後門のオオカミ」とは世界的な言い回しなのでしょうか? それとも霊界からの流入でこのようなことばが生まれるのでしょうか?
aut sicut exiens e fovea ubi non aqua, caderet in foveam ubi aqua, qua submergeretur: または~のよう〔である〕穴(くぼみ)から出る者、そこに水がない、穴(くぼみ)の中に落ち込む、そこに水、しこで沈められる。
nam sic facile rediret in omnia prioris fidei, quae qualia sunt, supra expositum est, et tunc in hoc damnabile, quod imputaret et applicaret sibi ipsa Divina Domini, quae sunt redemptio et justitia, quae adorari et non applicari possunt; なぜなら、このように前の信仰のすべてのものの中に容易に戻ったであろうから、それらは~のようなものである、上にさらされた(説明された)またその時、この断罪を免れないものの中に、主の神的なものそのものを自分自身に転嫁する、また適用すること、それらはあがないと義である、それらは崇拝されること、また適用されることができない。
nam si homo sibi illa imputaret et applicaret, consumeretur sicut conjectus in nudum solem; なぜなら、もし人間がそれらを自分自身に転嫁し、適用するなら、世の太陽の中に投げ込まれるように焼く尽くされるからである。
a cujus tamen luce et calore videt et corpore vivit. それでも、それらの光と熱から見る、また身体で生きる。
Quod meritum Domini sit redemptio, et quod redemptio Ipsius et justitia Ipsius sint duo Divina quae homini non conjungi possunt, supra ostensum est. 主の功績はあがないであること、またその方のあがないとその方の義は二つの神的なものであること、それらは人間に結合されることができない、上に示されている。
Caveat itaque sibi quisque a transcriptione imputationis prioris ecclesiae in imputationem novae, quoniam inde oritura sunt tragica, quae obstarent saluti ejus. それで、だれでも自分自身に警戒せよ、前の教会の転嫁の移動を、新しい転嫁の中に、ここから悲劇が起こるので、それはその救いで妨げる。
 
(3) 訳文
649. もしだれかが新しい教会の信仰を抱き、主の功績と義の転嫁についての前の教会の信仰を保持するなら、同様のことが起こる。というのは、これから前の教会のすべての教義が、根のように、横枝のように、伸びるから。
 もしこのことが生じるなら、たとえられるだろう、だれかが竜の五つの角から救い出し、自分自身がその残りの五つの〔角の〕中にからまれる。または、だれかがオオカミを避けても、トラに出会う。または水がない穴から出る者が、水のあるの中に落ち込み、そこで沈められるようである。なぜなら、このように前の信仰のすべてのものの中に容易に戻ったであろうから、それらは、前に説明されたようなものでありまたその時、あがないと義である主の神的なものそのものを自分自身に転嫁し、また適用することであり、この断罪を免れないものの中に〔戻ってしまい〕、それらは崇拝されること、また適用されることができない。
なぜなら、もし人間がそれらを自分自身に転嫁し、適用するなら、世の太陽の中に投げ込まれるように焼く尽くされるからである。それでも、それらの光から見る、またと熱から身体は生きる。
 主の功績はあがないであり、またその方のあがないとその方の義は二つの神的なものであり、それらは人間に結合されることができないことは、前に示されている。
 それで、だれでも自分自身に警戒せよ、前の教会の転嫁を、新しい転嫁の中に移すことを、ここから、救いで妨げる悲劇が起こるからである。

原典講読『真のキリスト教』650

[VIII.]
QUOD DOMINUS OMNI HOMINI IMPUTET BONUM,
ET QUOD INFERNUM OMNI HOMINI IMPUTET MALUM.
主はすべての人間に善を転嫁すること、
また地獄はすべての人間に悪を転嫁すること。

 
(1) 原文
650. Quod Dominus imputet homini bonum, et non aliquod malum, et quod diabolus (per quem intelligitur infernum), imputet homini malum, et non aliquod bonum, est novum in ecclesia; quod sit novum, est quia in Verbo pluries legitur, quod Deus irascatur, ulciscatur, odio habeat, damnet, puniat, conjiciat in infernum, tentet, quae omnia sunt mali, et inde mala: sed quod sensus litterae Verbi ex talibus, quae vocantur apparentiae et correspondentiae, conscriptum sit, propter causam, ut sit conjunctio externae ecclesiae cum interna ejus, ita mundi cum caelo, in capite de Scriptura Sacra ostensum est; et ibi etiam, quod cum talia in Verbo leguntur, ipsae apparentiae veri, dum transeunt ab homine ad caelum, vertantur in genuina vera, quae sunt, quod Dominus nusquam irascatur, ulciscatur, odio habeat, damnet, puniat, conjiciat in infernum, tentet, proinde quod nulli homini faciat malum; hanc transmutationem et versuram in mundo spirituali saepius animadverti.
 
(2) 直訳
650. Quod Dominus imputet homini bonum, et non aliquod malum, et quod diabolus (per quem intelligitur infernum), imputet homini malum, et non aliquod bonum, est novum in ecclesia; 主は人間に善を転嫁すること、また何らかの悪を〔転嫁し〕ない、また悪魔は(それによって地獄が意味される)人間に悪を転嫁すること、また何らかの善を〔転嫁し〕ない、教会の中の新しいものである。
quod sit novum, est quia in Verbo pluries legitur, quod Deus irascatur, ulciscatur, odio habeat, damnet, puniat, conjiciat in infernum, tentet, quae omnia sunt mali, et inde mala: 新しいものであることは、みことばの大部分の中で読まれるからである、神が怒ること、復讐する、憎しみを持つ、断罪する、罰する、地獄の中に投げ込む、試みる(誘惑する)、それらすべてのものは悪のものである、またここから悪。
sed quod sensus litterae Verbi ex talibus, quae vocantur apparentiae et correspondentiae, conscriptum sit, propter causam, ut sit conjunctio externae ecclesiae cum interna ejus, ita mundi cum caelo, in capite de Scriptura Sacra ostensum est; しかし、このようなものから、みことばの文字どおりの意味は、それは外観と対応と呼ばれる、書かれていること、理由のために、教会の外なるものがその内なるものと結合があるために、そのように天界と世に〔結合があるために〕、「聖書」についての章の中に示されている。
et ibi etiam, quod cum talia in Verbo leguntur, ipsae apparentiae veri, dum transeunt ab homine ad caelum, vertantur in genuina vera, quae sunt, quod Dominus nusquam irascatur, ulciscatur, odio habeat, damnet, puniat, conjiciat in infernum, tentet, proinde quod nulli homini faciat malum; またそこにもまた、このようなものがみことばの中で読まれるとき、真理の外観そのものが、人間から天界の中に移る時、本物の真理に変えられる、それらである、主はだれをも怒らないこと、復讐する、憎しみを持つ、断罪する、罰する、地獄の中に投げ込む、試みる(誘惑する)、したがって決して人間に悪を行なわないこと。
hanc transmutationem et versuram in mundo spirituali saepius animadverti. この〔外観の〕変化と転換を霊界の中でしばしば私は気づいた。
 
(3) 訳文
650. 主は人間に善を転嫁し、何らかの悪を〔転嫁し〕ないこと、また悪魔は(それによって地獄が意味される)、人間に悪を転嫁し、また何らかの善を〔転嫁し〕ないことは、教会の中の新しいものである。新しいものであることは、みことばの大部分の中で、神が怒り、復讐し、憎しみを持ち、断罪し、罰し、地獄の中に投げ込み、試みる(誘惑する)それらすべてのものは悪に属し、またここから悪であることが読まれるからである――しかし、みことばの文字どおりの意味は、それは外観と対応と呼ばれるこのようなものから書かれていることが「聖書」についての章の中に示されている、教会の外なるものがその内なるものと結合があるために、そのように天界と世に〔結合があるために〕、その理由のためである。またそこにもまた〔示されている〕、このようなものがみことばの中で読まれるとき、真理の外観そのものが、人間から天界の中に移る時、本物の真理に変えられる、それら〔本物の真理〕は、主はだれをも怒らない、復讐する、憎しみを持つ、断罪する、罰する、地獄の中に投げ込む、試みる(誘惑する)、したがって決して人間に悪を行なわないことである。霊界の中で私は、この〔外観の〕変化と転換にしばしば気づいた。