原典講読『真のキリスト教』644,645

(1) 原文
644. Causa, quod praesules ecclesiarum Christianarum, et inde subalterni illorum, per imputationem in Verbo intellexerint imputationem fidei, cui justitia et meritum Christi inscripta sunt, et sic homini adscripta, est quia non de alia fide per quatuordecim saecula, hoc est, a tempore synodi Nicaenae, voluerunt scire. Quare illa sola insedit memoriae et inde menti illorum, sicut organizata; quae ab eo tempore faenerata est lucem, qualis est ex incendio tempore noctis, ex qua luce illa fides visa est tanquam ipsum verum theologicum, ex qua pendent omnia reliqua in serie concatenata, quae dilaberentur, si illud caput, seu illa columna amoveretur. Quare si aliam fidem, quam imputativam illam cogitarent, cum legerunt Verbum, lux illa una cum omni theologico illorum, exstingueretur, et oborirentur tenebrae, e quibus tota Ecclesia Christiana evanesceret: quare relicta est illa,
 
Sicut stirps radicum in terra, excisa et deperdita arbore, usque dum septem tempora transirent (Dan. iv. 20 [B.A. 23]).
 
Quis inter confirmatos antistites ecclesiae hodie, dum impugnatur illa fides, non obturat aurem sicut gossypio ad audiendum aliquid contra illam? Sed, mi lector, aperi aures, et lege Verbum, et clare percipies aliam fidem et aliam imputationem, quam hactenus tibi persuaseras.
 
(2) 直訳
644. Causa, quod praesules ecclesiarum Christianarum, et inde subalterni illorum, per imputationem in Verbo intellexerint imputationem fidei, cui justitia et meritum Christi inscripta sunt, et sic homini adscripta, est quia non de alia fide per quatuordecim saecula, hoc est, a tempore synodi Nicaenae, voluerunt scire. 理由は、教会の長(指導者)ちは、またここから彼らの配下のものたち、みことばの中の転嫁によって信仰の転嫁を理解した、その者にキリストの義と功績が刻み込まれた、またこのように人間に帰せられた、他の信仰について14世紀の間、すなわち、ニカイア公会議の時から、知ることを欲しなかったからである。
Quare illa sola insedit memoriae et inde menti illorum, sicut organizata; それゆえ、それだけが記憶に、また彼らの心に座った(堅く宿った)、組織化(体系化)されたように。
quae ab eo tempore faenerata est lucem, qualis est ex incendio tempore noctis, ex qua luce illa fides visa est tanquam ipsum verum theologicum, ex qua pendent omnia reliqua in serie concatenata, quae dilaberentur, si illud caput, seu illa columna amoveretur. それはその時から、光を得た、夜の時の火(火事)からのような、その光からその信仰はあたかも神学の真理そのもののように見られた、それから残りの(他の)べてのものは垂れ下がる〔鎖で〕つながった系列の中に、それらは分解する、もしその頭(てっぺん)が、またはその柱が取り去られるなら。
Quare si aliam fidem, quam imputativam illam cogitarent, cum legerunt Verbum, lux illa una cum omni theologico illorum, exstingueretur, et oborirentur tenebrae, e quibus tota Ecclesia Christiana evanesceret: それゆえ、もし他の信仰が、その転嫁のもの以外ものを考えるなら、みことばを読むとき、その光はそれらのすべての神学のものと一緒に、消える(消滅する)、また暗やみが生ずる、それらから全キリスト教会は消える。
quare relicta est illa, それゆえ、それ〔信仰〕は残された、
Sicut stirps radicum in terra, excisa et deperdita arbore, usque dum septem tempora transirent (Dan. iv. 20 [B.A. 23]). 地の中の根の切り株のように、木で切り離されまた失われて、~するまで、七つの時が過ぎ去る(ダニエル4:23)
Quis inter confirmatos antistites ecclesiae hodie, dum impugnatur illa fides, non obturat aurem sicut gossypio ad audiendum aliquid contra illam? 今日の教会の高位聖職者で確信する者の間のだれが、その信仰が攻撃される時、耳をふさがないか? それらに反する何らかのものを聞かないために綿のような〔もので〕。
Sed, mi lector, aperi aures, et lege Verbum, et clare percipies aliam fidem et aliam imputationem, どのquam hactenus tibi persuaseras. しかし、私の読者よ、耳を開けよ、またみことばを読め、するとあなたは他の信仰と他の転嫁をはっきりと知覚する、それを今まであなたは確信していた(納得していた)
 
(3) 訳文
644. 教会の長(指導者)ち、またここから彼らの配下のものたちは、みことばの中の転嫁によって信仰の転嫁を理解し、その者にキリストの義と功績が刻み込まれ、またこのように人間に帰せられた理由は、他の信仰について14世紀の間、すなわち、ニカイア公会議の時から、知ることを欲しなかったからである。
 それゆえ、それだけが記憶に、また彼らの心に、体系化されたように堅く宿った。それはその時から、夜の時の火からのような光を得た、その光からその信仰はあたかも神学の真理そのもののように見られ、それから残りの(他の)べてのものはつながった系列の中に垂れ下がり、それらはもしその頭(てっぺん)が、またはその柱が取り去られるなら分解する。
 それゆえ、もし他の信仰が、その転嫁のもの以外ものを考えるなら、みことばを読むとき、その光はそれらのすべての神学のものと一緒に、消滅し、暗やみが生ずる、それらから全キリスト教会は消える。それゆえ、それ〔信仰〕は残された、
 
 地の中の根の切り株のように、木から切り離され、失われて、七つの時が過ぎ去るまで(ダニエル4:23)
 
 今日の教会の高位聖職者で、〔これを〕確信する者の間のだれが、その信仰が攻撃される時、それらに反する何らかのものを聞かないために綿のような〔もので〕耳をふさがないか? 
 しかし、私の読者よ、耳を開けよ、またみことばを読め、するとあなたは、今まであなたが確信していた〔ものでない〕他の信仰と他の転嫁をはっきりと知覚する。
 
(1) 原文
645. Mirabile est, quod tametsi Verbum a principio ad finem plenum est testimoniis et confirmationibus quod cuivis imputetur ejus bonum aut malum, usque dogmatici religionis Christianae obturaverint sicut cera aures, ac inunxerint sicut collyrio oculos, ut non audiverint aut viderint, nec audiant aut videant, aliam imputationem quam suae fidei supra memoratae; et tamen fides illa rite comparari potest cum morbo oculi, qui vocatur gutta serena, immo merito nominanda ita, quae est absoluta oculi caecitas, oriunda ex obstructione nervi optici, et tamen oculus apparet sicut plenarie videns: similiter illi qui in fide ista sunt, vadunt sicut apertis oculis, et apparent coram aliis sicut omnia videant, cum tamen nihil vident; quoniam homo nihil scit de illa dum intrat, est enim tunc sicut truncus; nec deinde scit num inest, neque scit num aliquid in illa est. Ac postea illi quoque sicut claris oculis vident fidem illam parturientem et gignentem nobiles fetus justificationis, videlicet remissionem peccatorum, vivificationem, innovationem, regenerationem, sanctificationem; cum tamen non ullius illarum signum viderunt, nec videre possunt.
 
(2) 直訳
645. Mirabile est, quod tametsi Verbum a principio ad finem plenum est testimoniis et confirmationibus quod cuivis imputetur ejus bonum aut malum, usque dogmatici religionis Christianae obturaverint sicut cera aures, ac inunxerint sicut collyrio oculos, ut non audiverint aut viderint, nec audiant aut videant, aliam imputationem quam suae fidei supra memoratae; 不思議である、たとえみことばが始めから終わりまで証拠(証言)確信で満ちていても、それぞれの者に彼の善または悪が転嫁される、それでもキリスト教の(宗教の)教義が蝋のように耳をふさぐこと、そして眼の膏薬のように目を塗る、聞かなかったまたは見なかったように、聞かないまたは見ない、上に話しに出された自分の信仰以外に。
et tamen fides illa rite comparari potest cum morbo oculi, qui vocatur gutta serena, immo merito nominanda ita, quae est absoluta oculi caecitas, oriunda ex obstructione nervi optici, et tamen oculus apparet sicut plenarie videns: またそれでも、その信仰は正しくたとえられることができる、目の病気に、それは黒そこひ(黒内障)と呼ばれる、確かにそのように名づけられるのに値して、それは目で完全に盲目である、視神経の障害(閉塞)から起こる、またそれでも目はまったく見ているように見える。
similiter illi qui in fide ista sunt, vadunt sicut apertis oculis, et apparent coram aliis sicut omnia videant, cum tamen nihil vident; 同様に、彼らは、その者はその信仰の中にいる、目で開けているように歩く、また他の者の前にすべてのものを見ているように見える、そのときそれでも何も見ていない。
quoniam homo nihil scit de illa dum intrat, est enim tunc sicut truncus; 人間はそれ〔信仰〕について何も知らないので、入る時、というのは、その時、幹のようであるから。
nec deinde scit num inest, neque scit num aliquid in illa est. その後、知らない、〔何が〕内在するか、そして知らない、その中に何があるか。
Ac postea illi quoque sicut claris oculis vident fidem illam parturientem et gignentem nobiles fetus justificationis, videlicet remissionem peccatorum, vivificationem, innovationem, regenerationem, sanctificationem; そして、その後、彼もまたはっきりとした目でのように、その信仰を見る、高貴な子の産みの苦しみをして、また父となって(生んで)、すなわち、罪の許し、活性化、更新、再生、義認の。
cum tamen non ullius illarum signum viderunt, nec videre possunt. そのときそれでも、何もそれらのしるしを見ない、見ることもできない。
 
(3) 訳文
645. たとえ、それぞれの者に彼の善または悪が転嫁されることが、みことばが始めから終わりまで証言と確信で満ちていても、、それでもキリスト教教義が聞かなかったまたは見なかったように蝋のように耳をふさぎ、そして眼の膏薬のように目を塗る、前に話しに出された自分の信仰以外に聞かないまたは見ないのは不思議である。またそれでも、その信仰は、目の病気に正しくたとえられることができる、それは黒そこひ(黒内障)と呼ばれ、確かにそのように名づけられるのに値し、それは視神経の障害から起こり、目は完全に盲目である、またそれでも目はまったく見ているように見える。同様に、その信仰の中にいる者は、目を開けているように歩く、また他の者の前にすべてのものを見ているように見える、そのときそれでも何も見ていない。それで、人間は〔その信仰に〕入る時、それ〔信仰〕について何も知らない、というのは、その時、幹のようであるから。その後も、〔何が〕内在するか知らない、そして、その中に何があるか知らない。
 そして、その後、彼もまた、はっきりとした目で、その信仰を、産みの苦しみをして、また父となって、高貴な子のように見る、すなわち、〔その子とは〕罪の許し、活性化、更新、再生、義認である。そのときそれでも、何もそれらのしるしを見ない、見ることもできない。

コメントを残す