原典講読『真のキリスト教』641

(1) 原文
641. Cum itaque meritum et justitia Domini sunt pure Divina, et pure Divina sunt talia, ut si applicarentur et addicarentur, homo in instanti emoreretur, et sicut stipes injectus nudo soli, consumeretur ita, ut vix remaneret favilla de illo; quare Dominus cum suo Divino accedit ad angelos et ad homines per lucem temperatam et moderatam ad facultatem et qualitatem cujusvis ita per adaequatum et accommodatum; similiter per calorem. [2.] In mundo spirituali est Sol, in cujus medio est Dominus. Ex illo Sole influit Ille per lucem et calorem in totum mundum spiritualem, et in omnes qui ibi sunt; omnis lux et omnis calor ibi inde est. Dominus ab illo Sole cum eadem luce et eodem calore influit etiam in animas et mentes hominum. Calor ille in sua essentia est Divinus Ipsius Amor, et Lux illa in sua essentia est Divina Ipsius Sapientia; hanc lucem et illum calorem adaptat Dominus ad facultatem et qualitatem angeli et hominis recipientis, quod fit per auras seu atmosphaeras spirituales, quae vehunt et transferunt illa. Ipsum Divinum immediate ambiens Dominum facit illum Solem. Hic Sol distat ab angelis, sicut sol mundi naturalis ab hominibus, propter causam, ne nude et sic immediate tangeret illos; nam sic consumerentur, sicut stipes injectus nudo soli, ut dictum est. [3.] Ex his constare potest, quod meritum et justitia Domini, quia sunt pure Divina, haudquaquam possint per imputationem in aliquem angelum aut hominem inferri, immo si aliqua stilla ejus non ita moderata, ut dictum est, tangeret illos, illico sicut laborantes cum morte torquerentur, luxando pedibus, divaricando oculos, et exanimarentur. Hoc in Ecclesia Israelitica notum factum est per hoc, quod nemo possit videre Deum et vivere. [4.] Describitur etiam Sol mundi spiritualis, qualis est postquam Jehovah Deus assumpsit Humanum, et huic adjecit Redemptionem et Justitiam novam, his verbis apud Esaiam:
 
"Lux Solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo Jehovah obligabit fracturam populi" (xxx. 26); 
 
in quo capite a principio ad finem agitur de adventu Domini. Describitur etiam quid fieret, si Dominus descenderet, et appropinquaret ad aliquem impium, per haec in Apocalypsi:
 
"Absconderunt se in speluncis et petris montium, et dicebant montibus et petris, ….Abscondite nos a facie Sedentis super throno, erit ab ira Agni" (vi. 15, 16): 
 
"ira Agni" dicitur, quia illis ita apparet terror et cruciatus appropinquante Domino. [5.] Hoc adhuc evidenter concludi potest ex hoc, quod si aliquis impius intromittitur in caelum, ubi charitas et fides in Dominum regnant, invadat oculos ejus caligo, mentem ejus vertigo et insania, corpus ejus dolor et cruciatus, et fiat sicut exanimis: quid tunc si Ipse Dominus cum Divino suo merito, quod est redemptio, et cum Divina sua justitia, hominem intraret: Ipse Johannes Apostolus nec sustinuit praesentiam Domini; nam legitur,
 
Quod cum vidit Filium Hominis in medio septem candelabrorum, ceciderit ad pedes Ipsius sicut mortuus (Apoc. i. 17).
 
(2) 直訳
641. Cum itaque meritum et justitia Domini sunt pure Divina, et pure Divina sunt talia, ut si applicarentur et addicarentur, homo in instanti emoreretur, et sicut stipes injectus nudo soli, consumeretur ita, ut vix remaneret favilla de illo; そこで、主の功績と義が純粋な神的なもの、また純粋に神的なものがそのようなものであるとき、(そのように)もし当てはめられる、また割り当てられるなら、人間はたちまち死に絶えること、また裸の太陽に投げ込まれた丸太のように、そのように滅ぼされる(焼き尽くされる)、ほとんど灰も残らないように、それについて。
quare Dominus cum suo Divino accedit ad angelos et ad homines per lucem temperatam et moderatam ad facultatem et qualitatem cujusvis ita per adaequatum et accommodatum; それゆえ、主はその神的なものとともに天使にまた人間に近づく、それぞれの者の能力と性質に和らげられたまた抑制された光を通して、そのように適当なものとふさわしいもの(調節されたもの)通して。
similiter per calorem. 同様に、熱を通して。
[2.] In mundo spirituali est Sol, in cujus medio est Dominus. [2] 霊界の中に太陽がある、その真ん中に主がいる。
Ex illo Sole influit Ille per lucem et calorem in totum mundum spiritualem, et in omnes qui ibi sunt; その太陽から、その方は光と熱を通して全霊界の中に流入する、またすべての者の中に、その者はそこにいる。
omnis lux et omnis calor ibi inde est. すべての光とすべての熱がそこにここからある。
Dominus ab illo Sole cum eadem luce et eodem calore influit etiam in animas et mentes hominum. 主はその太陽から同じ光と同じ熱ともに、流入もする、人間の霊魂の中と心の中に。
Calor ille in sua essentia est Divinus Ipsius Amor, et Lux illa in sua essentia est Divina Ipsius Sapientia; その熱は、その本質の中で、その方の神的な愛である、またその光は、その本質の中で、その方の神的な知恵である。
hanc lucem et illum calorem adaptat Dominus ad facultatem et qualitatem angeli et hominis recipientis, quod fit per auras seu atmosphaeras spirituales, quae vehunt et transferunt illa. この光とその熱を主は天使と人間の能力と性質に適合させる、それは霊的なオーラと大気によって生じる、それらはそれら〔光と熱〕を運ぶ、また移す。
Ipsum Divinum immediate ambiens Dominum facit illum Solem. 主を直接に取り巻く(囲む)神性そのものがその太陽をつくる。
Hic Sol distat ab angelis, sicut sol mundi naturalis ab hominibus, propter causam, ne nude et sic immediate tangeret illos; この太陽は天使から離れている、自然界の太陽が人間から〔離れている〕ように、理由のために、裸でまたこのように直接にそれに触れないように。
nam sic consumerentur, sicut stipes injectus nudo soli, ut dictum est. なぜなら、このように滅ぼされる(焼き尽くされる)からである、裸の太陽に投げ入れられた丸太のように、言われたように。
[3.] Ex his constare potest, quod meritum et justitia Domini, quia sunt pure Divina, haudquaquam possint per imputationem in aliquem angelum aut hominem inferri, immo si aliqua stilla ejus non ita moderata, ut dictum est, tangeret illos, illico sicut laborantes cum morte torquerentur, luxando pedibus, divaricando oculos, et exanimarentur. [3] これらから明らかにすることができる、主の功績と義が、それらは純粋に神的なものであるので、決して転嫁によって何らかの天使または人間の中に持ち込むことができないこと、それどころか、もし何らかのその一滴がそのように抑制されてないなら、言われたように、それを触れることは、直ちに、苦しむ者のように死で苦しめられる、足で痙攣して、目で広げて、また気絶させられる。
Hoc in Ecclesia Israelitica notum factum est per hoc, quod nemo possit videre Deum et vivere. このことはイスラエル教会のの中でこのことによってよく知られていた、だれも神を見ること、また生きることができないこと。
[4.] Describitur etiam Sol mundi spiritualis, qualis est postquam Jehovah Deus assumpsit Humanum, et huic adjecit Redemptionem et Justitiam novam, his verbis apud Esaiam: [4] さらにまた霊界の太陽が述べられている、神エホバが人間性をとられた後に、どのようであるか、またこれにあがないと新しい義を加えた、「イザヤ(書)」のもとのこれらのことばで――
"Lux Solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo Jehovah obligabit fracturam populi" (xxx. 26); 「太陽の光は七倍になる、七つの日の光のように、その日の中でエホバは民の破壊(骨折・傷)を包帯する」(30:26)
in quo capite a principio ad finem agitur de adventu Domini. その章の中に始めから終わりまで主の来臨について扱われている、
Describitur etiam quid fieret, si Dominus descenderet, et appropinquaret ad aliquem impium, per haec in Apocalypsi: 何が生じるかもまた述べられている、もし、主が降った、まただれか不信心な者に近づいたなら、「黙示録」の中のこれによって――
"Absconderunt se in speluncis et petris montium, et dicebant montibus et petris, ….Abscondite nos a facie Sedentis super throno, erit ab ira Agni" (vi. 15, 16): 「彼らはほら穴と山の岩の中に自分自身を隠す、また山と岩に言う……私たちを王座の上に座る者の顔から隠せ、小羊の怒りからある☆」(6:15, 16)
ここのeritに相当する語はギリシア原文にありません。
"ira Agni" dicitur, quia illis ita apparet terror et cruciatus appropinquante Domino. 「小羊の怒り」が言われる、彼らにそのように恐怖と苦痛が見えるから、主の接近で。
[5.] Hoc adhuc evidenter concludi potest ex hoc, quod si aliquis impius intromittitur in caelum, ubi charitas et fides in Dominum regnant, invadat oculos ejus caligo, mentem ejus vertigo et insania, corpus ejus dolor et cruciatus, et fiat sicut exanimis: [5] このことはさらにこのことからはっきりと結論されることができる、もし、だれか不信心な者が天界の中に入れられるなら、そこに主の中の仁愛と信仰が支配している、彼の目を暗黒が、彼の心をめまいと狂気が、彼の身体を苦しみと苦痛が襲う、また気絶したようになる。
quid tunc si Ipse Dominus cum Divino suo merito, quod est redemptio, et cum Divina sua justitia, hominem intraret: その時、何が〔起こるか〕、もし主ご自身がその神的な功績とともに、それはあがないである、またその神的な義とともに、人間に入ったなら。
Ipse Johannes Apostolus nec sustinuit praesentiam Domini; 使徒ヨハネ自身も主の臨在に耐えなかった。
nam legitur, なぜなら、読まれるからである、
Quod cum vidit Filium Hominis in medio septem candelabrorum, ceciderit ad pedes Ipsius sicut mortuus (Apoc. i. 17). 人の子を七つの燭台の中央に見たとき、その方の足へ倒れた、死んだ者のように(黙示録1:17)
 
(3) 訳文
641. そこで、主の功績と義が純粋な神的なもの、また純粋に神的なものがそのようなものであるとき、(そのように)もし当てはめられ、割り当てられるなら、人間はたちまち死に絶え、また裸の太陽に投げ込まれた丸太のように、それについてほとんど灰も残らないように、そのように焼き尽くされる。それゆえ、主はその神的なものとともに天使にまた人間に、それぞれの者の能力と性質に和らげられたまた抑制された光を通して、そのように適当なものとふさわしいもの(調節されたもの)通して近づく。同様に、熱を通して。
 [2] 霊界の中に太陽があり、その真ん中に主がいる。
その太陽から、その方は光と熱を通して全霊界の中に、またそこにいるすべての者の中に流入する。すべての光とすべての熱がそこにここからある。主はその太陽から同じ光と同じ熱ともに、人間の霊魂の中と心の中に流入する。
 その熱は、その本質で、その方の神的な愛であり、またその光は、その本質で、その方の神的な知恵である。この光とその熱を主は天使と人間の能力と性質に適合させる、それは霊的なオーラと大気によって生じ、それらはそれら〔光と熱〕を運び、移す。
 主を直接に囲む神性そのものがその太陽をつくる。
 この太陽は天使から、自然界の太陽が人間から〔離れている〕ように、離れている、その理由は、裸でまたこのように直接にそれに触れないようにである。なぜなら、言われたように、裸の太陽に投げ入れられた丸太のように焼き尽くされるからである。
 [3] これらから、主の功績と義が、それらは純粋に神的なものであるので、決して転嫁によって何らかの天使または人間の中に持ち込むことができないこと、それどころか、もし何らかのその一滴がそのように抑制されてないなら、言われたように、それを触れることは、直ちに、死で苦しむ者のように、足で痙攣して、目で広げて、また気絶させられて、苦しめられることを明らかにすることができる。
 このことはイスラエル教会のの中で、だれも神を見ること、また生きることができないことによってよく知られていた。
 [4] さらにまた神エホバが人間性をとられ、またこれにあがないと新しい義を加えた後に、霊界の太陽がどのようであるか述べられている、「イザヤ(書)」のもとのこれらのことばで――
 
「太陽の光は、七つの日の光のように七倍になる、その日の中でエホバは民のを包帯する」(30:26)
 
 その章の中に始めから終わりまで主の来臨について扱われている、
 何が生じるかもまた述べられている、もし、主が降り、まただれか不信心な者に近づいたなら、「黙示録」の中のこれによって――
 
 「彼らはほら穴と山の岩の中に隠れる、また山と岩に言う……私たちを王座の上に座る者の顔から、小羊の怒りから隠せ」(6:15, 16)
 
 「小羊の怒り」が言われるのは、主の接近で彼らにそのように恐怖と苦痛が見えるからである。
 [5] このことはさらに次のことからはっきりと結論されることができる、もし、だれか不信心な者がそこに主の中の仁愛と信仰が支配している天界の中に入れられるなら、彼の目を暗黒が、彼の心をめまいと狂気が、彼の身体を苦しみと苦痛が襲い、気絶したようになる。その時、もし主ご自身があがないであるその神的な功績とともに、またその神的な義とともに、人間に入ったなら、何が〔起こるか〕。
 使徒ヨハネ自身も主の臨在に耐えなかった。なぜなら、読まれるからである、
 
 人の子を七つの燭台の中央に見たとき、その方の足へ、死んだ者のように倒れた(黙示録1:17)

原典講読『真のキリスト教』642

(1) 原文
642. Dicitur in decretis Conciliorum et in articulis Confessionum in quos Reformati jurant, quod Deus per meritum Christi infusum justificet impium; cum tamen impio ne quidem communicari, minus conjungi potest bonum alicujus angeli, quin rejiciatur et resiliat sicut globus elasticus conjectus in parietem, aut absorbeatur sicut adamas immissa in paludem; immo si aliquod vere bonum intruderetur, foret sicut margarita alligaretur naribus porci: nam quis non scit quod clementia non possit injici in immisericordiam, innocentia in vindictam, amor in odium, concordia in discordiam, quod foret sicut commiscere caelum et infernum? Homo non renatus est quoad spiritum suum sicut panthera aut sicut bubo, et assimilari potest senti et urticae; at homo renatus est sicut ovis aut sicut columba, et assimilari potest oleae aut viti. Cogitate, quaeso, si libet, quomodo potest homo panthera converti in hominem ovem, aut bubo in columbam, aut sentis in oleam, aut urtica in vitem, per aliquam imputationem, addicationem, applicationem Divinae justitiae, quae potius illum damnaret, quam justificaret. Annon ut conversio fiat, ferinum pantherae et bubonis, aut noxium sentis et urticae, prius auferendum est, et loco ejus vere humanum et innocuum implantandum est? Quomodo hoc fit, etiam docet Dominus apud Johannem (xv. 17).
 
(2) 直訳
642. Dicitur in decretis Conciliorum et in articulis Confessionum in quos Reformati jurant, quod Deus per meritum Christi infusum justificet impium; (教会)会議の決定(教令)の中に、また信仰告白の箇条()の中に言われている、それらを改革派教会の者は誓う、神はキリストに注ぎ込まれた功績によって、不信心なものを義認すること。
cum tamen impio ne quidem communicari, minus conjungi potest bonum alicujus angeli, quin rejiciatur et resiliat sicut globus elasticus conjectus in parietem, aut absorbeatur sicut adamas immissa in paludem; そのときそれでも不信心な者に決して伝えられる(共有される)ことが、まして、善が何らかの天使の、結合されることができない、むしろ、壁の中に投げつけられた弾力のある球のように押し戻される(投げ返される)、またはね返る、またはのみ込まれる、沼の中に送られたダイヤモンドのように。
immo si aliquod vere bonum intruderetur, foret sicut margarita alligaretur naribus porci: それどころか、もし、何らかの真の善が押し入られても、真珠のようになるだろう、ブタの鼻に取りつけられた。
nam quis non scit quod clementia non possit injici in immisericordiam, innocentia in vindictam, amor in odium, concordia in discordiam, quod foret sicut commiscere caelum et infernum? なぜなら、だれが知らないか? 慈悲深さが無慈悲に連結されることができないこと、無垢が復讐に、愛が憎しみに、一致が不一致に、それは天界と地獄を混ぜることになるだろう。
Homo non renatus est quoad spiritum suum sicut panthera aut sicut bubo, et assimilari potest senti et urticae; 更新されていない人間は自分の霊に関して、ヒョウのようまたはフクロウのようである、またイバラとイラクサにたとえられることができる。
at homo renatus est sicut ovis aut sicut columba, et assimilari potest oleae aut viti. しかし、更新された人間は羊のようまたはハトのようである、オリーブの木またはブドウの木にたとえられることができる。
Cogitate, quaeso, si libet, quomodo potest homo panthera converti in hominem ovem, aut bubo in columbam, aut sentis in oleam, aut urtica in vitem, per aliquam imputationem, addicationem, applicationem Divinae justitiae, quae potius illum damnaret, quam justificaret. 考えよ、どうぞ(お願いします)、どうぞ(よろしかったら)、どのようにヒョウ人間を羊人間に変えることができるか、またはフクロウをハトに、またはイバラをオリーブの木に、またはイラクサをブドウの木に、神的な義の何らかの転嫁、割り当て、適用によって、それ〔神的な義〕はそれを断罪する、義認するよりも。
Annon ut conversio fiat, ferinum pantherae et bubonis, aut noxium sentis et urticae, prius auferendum est, et loco ejus vere humanum et innocuum implantandum est? 変化(交替)が生じるために、ヒョウとフクロウの獰猛さが、またはイバラとイラクサの有害なものが、前もって取り除かれなければならないのではないのか? なたその代わりに真の人間性と無垢が植え付けられなければならない。
Quomodo hoc fit, etiam docet Dominus apud Johannem (xv. 17). どのようにこのことが生ずるか、主もまた「ヨハネ(福音書)」のもとに教えている(15:17)
 
(3) 訳文
642. (教会)会議の決定(教令)の中に、また改革派教会の者が誓う信仰告白の箇条の中に、神はキリストに注ぎ込まれた功績によって、不信心なものを義認することが言われている。そのときそれでも天使の何らかの善が不信心な者に決して伝えられる(共有される)ことが、まして、結合されることができない、むしろ、壁に投げつけられた弾力のある球のようにはね返って、投げ返される、または、沼の中に送られたダイヤモンドのようにのみ込まれる。それどころか、もし、何らかの真の善が押し入られるなら、ブタの鼻に取りつけられた真珠のようになるだろう。なぜなら、慈悲深さが無慈悲に、無垢が復讐に、愛が憎しみに、一致が不一致に連結されることができないこと、それは天界と地獄を混ぜることになるだろうことを、だれが知らないか?
 更新されていない人間は自分の霊に関して、ヒョウのようまたはフクロウのようである、またイバラとイラクサにたとえられることができる。しかし、更新された人間は羊またはハトのようである、オリーブの木またはブドウの木にたとえられることができる。
 考えよ、どうぞよろしかったら、どのようにヒョウ人間を羊人間に、またはフクロウをハトに、またはイバラをオリーブの木に、またはイラクサをブドウの木に、神的な義の何らかの転嫁、割り当て、適用によって変えることができるか、それ〔神的な義〕は義認するよりもそれを断罪する。
 変化が生じるために、ヒョウとフクロウの獰猛さが、またはイバラとイラクサの有害なものが、前もって取り除かれ、その代わりに真の人間性と無垢が植え付けられなければならないのではないのか? 
 どのようにこのことが生ずるか、主もまた「ヨハネ福音書」で教えられている(15:17)