(1) 原文
633. Quod fides trium Personarum Divinarum ab illo tempore recepta sit, et ab omnibus episcopis, hierarchis, dynastis ecclesiae, et presbyteris, usque ad praesens tempus, confirmata et praedicata sit, in Christiano orbe notum est; et quia inde emanavit persuasio mentalis de tribus Diis, non potuit alia fides excludi, quam quae tribus illis in suo ordine applicata esset; quae est, quod Deus Pater adeundus sit, et implorandus, ut imputet justitiam Filii sui, aut ut misereatur propter passionem crucis Filii, et mittat Spiritum Sanctum ut operetur salutis effectus medios et ultimos. [2.] Haec fides est fetus ex duobus illis symbolis enatus; sed dum fasciae evolvuntur, in conspectum non venit unus sed tres, primum conjuncti sicut amplexu, at mox separati; statuunt enim quod essentia conjungat illos, sed proprietates, quae sunt creatio, redemptio, operatio, (seu imputatio, justitia imputata et effectuatio,) separent illos: quae causa est, quod tametsi ex tribus unum Deum composuerunt, usque tamen ex tribus Personis non fecerint unum, propter causam, ne idea trium Deorum oblitteraretur; nam [non oblitteratur] quamdiu unaquaevis Persona singulatim creditur Deus, ut in symbolo dicitur; si tunc consequenter tres Personae fierent una, tota domus super tribus sicut columnis fundata in acervum decideret. [3.] Quod Synodus illa introduxerit tres Personas Divinas ab aeterno, fuit causa, quia non rite scrutati sunt Verbum, et inde non aliud azylum contra Arianos invenerunt. Quod postea tres illas Personas, quarum quaelibet est Deus per se, contulerint in unum Deum, fuit ex timore, ne ab omni rationali religioso in tribus orbis partibus inculparentur fidei trium deorum, et blasphemarentur. Quod tradiderint fidem applicatam tribus in ordine, fuit causa, quia non alia ex illo principio profluit: huic accedit, si unus ex tribus praeteriretur, non mitteretur tertius, et sic omnis operatio Divinae gratiae incassum iret.
(2) 直訳
633. Quod fides trium Personarum Divinarum ab illo tempore recepta sit, et ab omnibus episcopis, hierarchis, dynastis ecclesiae, et presbyteris, usque ad praesens tempus, confirmata et praedicata sit, in Christiano orbe notum est; 神的な三つの位格の信仰はその時から受け入れられた、またすべての司教、高位聖職者、教会の有力者、また長老により、現在の時までも、確信され、また説教(伝道)されている、キリスト教の世界の中で、知られている。
et quia inde emanavit persuasio mentalis de tribus Diis, non potuit alia fides excludi, quam quae tribus illis in suo ordine applicata esset; またここから三つの神についての想像上の信念が流れ出たので、他の信仰が締め出されることができなかった、それらの三つのもの以外の、その順序で当てはめられた。
quae est, quod Deus Pater adeundus sit, et implorandus, ut imputet justitiam Filii sui, aut ut misereatur propter passionem crucis Filii, et mittat Spiritum Sanctum ut operetur salutis effectus medios et ultimos. それである、父なる神に近づかなければならない、また切願しなければならない、自分の子の義を転嫁するように、またはこの十字架の受難のために哀れみを示す〔ように〕、また聖霊を送る、救いの効果が中間のものと最後のものに働くように。
[2.] Haec fides est fetus ex duobus illis symbolis enatus; [2] これらの信仰がそれらの二つの会議から浮かび出た。
sed dum fasciae evolvuntur, in conspectum non venit unus sed tres, primum conjuncti sicut amplexu, at mox separati; しかし、むつき(帯)が解かれた時、視野の中に一つでなく三つがやって来た、最初,抱擁〔している〕かのように結合していた、しかし、じきに分離された。
statuunt enim quod essentia conjungat illos, sed proprietates, quae sunt creatio, redemptio, operatio, (seu imputatio, justitia imputata et effectuatio,) separent illos: というのは、想定する(思う)から、本質がそれら〔三つ〕を結合すること、しかし属性が、それらは、創造、あがない、働き、(または、転嫁、転嫁された義と効果(実現))、それらを分離する。
quae causa est, quod tametsi ex tribus unum Deum composuerunt, usque tamen ex tribus Personis non fecerint unum, propter causam, ne idea trium Deorum oblitteraretur; その理由である、たとえ三つ〔の神〕から唯一の神をつくりだし(合成し)ても、それでも、それでもなお、三つの位格から一つをつくらない、理由のために、三つの神の観念が消し去られないように。
nam [non oblitteratur] quamdiu unaquaevis Persona singulatim creditur Deus, ut in symbolo dicitur; なぜなら、(消し去られない)かぎり、それぞれの位格が個々に神と信じられるからである、会議の中で言われたように。
si tunc consequenter tres Personae fierent una, tota domus super tribus sicut columnis fundata in acervum decideret. もし、その時、その結果として三つの神が一つにされたなら、家全体が、柱のように建てられた三つの上に、堆積の中に倒れる。
[3.] Quod Synodus illa introduxerit tres Personas Divinas ab aeterno, fuit causa, quia non rite scrutati sunt Verbum, et inde non aliud azylum contra Arianos invenerunt. [3] その会議が永遠からの神的な三つの位格を導き入れたことは、理由があった、みことばが正しく調べられなかったので、またここからアリウス主義の信奉者に対する何らかの避難所を見いだせなかった。
Quod postea tres illas Personas, quarum quaelibet est Deus per se, contulerint in unum Deum, fuit ex timore, ne ab omni rationali religioso in tribus orbis partibus inculparentur fidei trium deorum, et blasphemarentur. その後、それらの三つの位格は、それぞれがそれぞれ別にそれ自体から神である、唯一の神の中にまとめられたことが、恐れから生じた、世界の三つの部分☆の中の理性的な宗教のすべての者により、三つの神の信仰を批難される、また冒涜される(=冒涜者とされる)。
☆ 「世界の三つの部分」とは三大大陸アジア・アフリカ・ヨーロッパでしょう。詳しく言えば、アフリカは北アフリカの部分、アジアは小アジアの部分だけであり、アメリカ大陸はまだ眼中にないでしょう。
Quod tradiderint fidem applicatam tribus in ordine, fuit causa, quia non alia ex illo principio profluit: 順に三つに当てはめた信仰が伝えられた(述べられた)ことは、理由があった、その起源(原理)から他のものが流れ出ないからである。
huic accedit, si unus ex tribus praeteriretur, non mitteretur tertius, et sic omnis operatio Divinae gratiae incassum iret. これに加わる、もし一つが三つから去る(なくなる)なら、第三のものが送られない、またこのようにすべての神的な恩恵の働きはむだに行く。
(3) 訳文
633. その時から受け入れられた神的な三つの位格の信仰は、またすべての司教、高位聖職者、教会の有力者、長老により、現在の時までも、キリスト教の世界の中で確信され、また説教(伝道)されていることが知られている。またここから三つの神についての想像上の信念が流れ出たので、その順序で当てはめられた、それらの三つの神の信仰以外の他の信仰が締め出されざるをえなかった。それは、父なる神に近づき、自分の子の義を転嫁するように、またはこの十字架の受難のために哀れみを示す〔ように〕、また救いの効果が中間のものと最後のものに働くように聖霊を送るよう、切願しなければならないことである。
[2] これらの信仰がそれらの二つの会議から浮かび出た。しかし、むつきが解かれた時、視野の中に一つでなく三つがやって来た、最初,抱擁〔している〕かのように結合していた、しかし、じきに分離された。というのは、本質がそれら〔三つ〕を結合する、しかし、創造、あがない、働き、(または、転嫁、転嫁された義と効果(実現))である属性が、それらを分離する、と思えるからである。その理由は、たとえ三つ〔の神〕から唯一の神をつくりだしても、それでも、それでもなお、三つの神の観念が消し去られないようにとの理由のために、三つの位格から一つをつくらないからである。 なぜなら、(消し去られない)かぎり、会議の中で言われたように、それぞれの位格が個々に神と信じられるからである。もし、その時、その結果として三つの神が一つにされたなら、柱のように三つの上に建てられた家全体が、堆積の中に倒れる。
[3] その会議が永遠からの神的な三つの位格を導き入れたことの理由は、みことばが正しく調べられず、またここからアリウス主義の信奉者に対する何らかの避難所を見いだせなかったからである。
その後、それらの三つの位格は、それぞれがそれぞれ別にそれ自体から神である唯一の神の中にまとめられたことが、世界の三つの部分☆の中の理性的な宗教のすべての者により、三つの神の信仰を批難される、また冒涜者とされる 恐れから生じた。
順に三つに当てはめた信仰が伝えられたことの理由は、その起源からは、他のものが流れ出ないからである。これに〔別の理由が〕加わる、もし三つから一つがなくなるなら、第三のものが送られず、このようにすべての神的な恩恵の働きはむだになる。
☆ 「世界の三つの部分」とは三大大陸アジア・アフリカ・ヨーロッパでしょう。詳しく言えば、アフリカは北アフリカの部分、アジアは小アジアの部分だけであり、アメリカ大陸はまだ眼中にないでしょう。