原典講読『真のキリスト教』633

(1) 原文
633. Quod fides trium Personarum Divinarum ab illo tempore recepta sit, et ab omnibus episcopis, hierarchis, dynastis ecclesiae, et presbyteris, usque ad praesens tempus, confirmata et praedicata sit, in Christiano orbe notum est; et quia inde emanavit persuasio mentalis de tribus Diis, non potuit alia fides excludi, quam quae tribus illis in suo ordine applicata esset; quae est, quod Deus Pater adeundus sit, et implorandus, ut imputet justitiam Filii sui, aut ut misereatur propter passionem crucis Filii, et mittat Spiritum Sanctum ut operetur salutis effectus medios et ultimos. [2.] Haec fides est fetus ex duobus illis symbolis enatus; sed dum fasciae evolvuntur, in conspectum non venit unus sed tres, primum conjuncti sicut amplexu, at mox separati; statuunt enim quod essentia conjungat illos, sed proprietates, quae sunt creatio, redemptio, operatio, (seu imputatio, justitia imputata et effectuatio,) separent illos: quae causa est, quod tametsi ex tribus unum Deum composuerunt, usque tamen ex tribus Personis non fecerint unum, propter causam, ne idea trium Deorum oblitteraretur; nam [non oblitteratur] quamdiu unaquaevis Persona singulatim creditur Deus, ut in symbolo dicitur; si tunc consequenter tres Personae fierent una, tota domus super tribus sicut columnis fundata in acervum decideret. [3.] Quod Synodus illa introduxerit tres Personas Divinas ab aeterno, fuit causa, quia non rite scrutati sunt Verbum, et inde non aliud azylum contra Arianos invenerunt. Quod postea tres illas Personas, quarum quaelibet est Deus per se, contulerint in unum Deum, fuit ex timore, ne ab omni rationali religioso in tribus orbis partibus inculparentur fidei trium deorum, et blasphemarentur. Quod tradiderint fidem applicatam tribus in ordine, fuit causa, quia non alia ex illo principio profluit: huic accedit, si unus ex tribus praeteriretur, non mitteretur tertius, et sic omnis operatio Divinae gratiae incassum iret.
 
(2) 直訳
633. Quod fides trium Personarum Divinarum ab illo tempore recepta sit, et ab omnibus episcopis, hierarchis, dynastis ecclesiae, et presbyteris, usque ad praesens tempus, confirmata et praedicata sit, in Christiano orbe notum est; 神的な三つの位格の信仰はその時から受け入れられた、またすべての司教、高位聖職者、教会の有力者、また長老により、現在の時までも、確信され、また説教(伝道)されている、キリスト教の世界の中で、知られている。
et quia inde emanavit persuasio mentalis de tribus Diis, non potuit alia fides excludi, quam quae tribus illis in suo ordine applicata esset; またここから三つの神についての想像上の信念が流れ出たので、他の信仰が締め出されることができなかった、それらの三つのもの以外の、その順序で当てはめられた。
quae est, quod Deus Pater adeundus sit, et implorandus, ut imputet justitiam Filii sui, aut ut misereatur propter passionem crucis Filii, et mittat Spiritum Sanctum ut operetur salutis effectus medios et ultimos. それである、父なる神に近づかなければならない、また切願しなければならない、自分の子の義を転嫁するように、またはこの十字架の受難のために哀れみを示す〔ように〕、また聖霊を送る、救いの効果が中間のものと最後のものに働くように。
[2.] Haec fides est fetus ex duobus illis symbolis enatus; [2] これらの信仰がそれらの二つの会議から浮かび出た。
sed dum fasciae evolvuntur, in conspectum non venit unus sed tres, primum conjuncti sicut amplexu, at mox separati; しかし、むつき(帯)解かれた時、視野の中に一つでなく三つがやって来た、最初,抱擁〔している〕かのように結合していた、しかし、じきに分離された。
statuunt enim quod essentia conjungat illos, sed proprietates, quae sunt creatio, redemptio, operatio, (seu imputatio, justitia imputata et effectuatio,) separent illos: というのは、想定する(思う)ら、本質がそれら〔三つ〕を結合すること、しかし属性が、それらは、創造、あがない、働き、(または、転嫁、転嫁された義と効果(実現))、それらを分離する。
quae causa est, quod tametsi ex tribus unum Deum composuerunt, usque tamen ex tribus Personis non fecerint unum, propter causam, ne idea trium Deorum oblitteraretur; その理由である、たとえ三つ〔の神〕から唯一の神をつくりだし(合成し)ても、それでも、それでもなお、三つの位格から一つをつくらない、理由のために、三つの神の観念が消し去られないように。
nam [non oblitteratur] quamdiu unaquaevis Persona singulatim creditur Deus, ut in symbolo dicitur; なぜなら、(消し去られない)ぎり、それぞれの位格が個々に神と信じられるからである、会議の中で言われたように。
si tunc consequenter tres Personae fierent una, tota domus super tribus sicut columnis fundata in acervum decideret. もし、その時、その結果として三つの神が一つにされたなら、家全体が、柱のように建てられた三つの上に、堆積の中に倒れる。
[3.] Quod Synodus illa introduxerit tres Personas Divinas ab aeterno, fuit causa, quia non rite scrutati sunt Verbum, et inde non aliud azylum contra Arianos invenerunt. [3] その会議が永遠からの神的な三つの位格を導き入れたことは、理由があった、みことばが正しく調べられなかったので、またここからアリウス主義の信奉者に対する何らかの避難所を見いだせなかった。
Quod postea tres illas Personas, quarum quaelibet est Deus per se, contulerint in unum Deum, fuit ex timore, ne ab omni rationali religioso in tribus orbis partibus inculparentur fidei trium deorum, et blasphemarentur. その後、それらの三つの位格は、それぞれがそれぞれ別にそれ自体から神である、唯一の神の中にまとめられたことが、恐れから生じた、世界の三つの部分☆の中の理性的な宗教のすべての者により、三つの神の信仰を批難される、また冒涜される(=冒涜者とされる)
「世界の三つの部分」とは三大大陸アジア・アフリカ・ヨーロッパでしょう。詳しく言えば、アフリカは北アフリカの部分、アジアは小アジアの部分だけであり、アメリカ大陸はまだ眼中にないでしょう。
Quod tradiderint fidem applicatam tribus in ordine, fuit causa, quia non alia ex illo principio profluit: 順に三つに当てはめた信仰が伝えられた(述べられた)とは、理由があった、その起源(原理)から他のものが流れ出ないからである。
huic accedit, si unus ex tribus praeteriretur, non mitteretur tertius, et sic omnis operatio Divinae gratiae incassum iret. これに加わる、もし一つが三つから去る(なくなる)なら、第三のものが送られない、またこのようにすべての神的な恩恵の働きはむだに行く。
 
(3) 訳文
633. その時から受け入れられた神的な三つの位格の信仰は、またすべての司教、高位聖職者、教会の有力者、長老により、現在の時までも、キリスト教の世界の中で確信され、また説教(伝道)されていることが知られている。またここから三つの神についての想像上の信念が流れ出たので、その順序で当てはめられた、それらの三つの神の信仰以外の他の信仰が締め出されざるをえなかった。それは、父なる神に近づき、自分の子の義を転嫁するように、またはこの十字架の受難のために哀れみを示す〔ように〕、また救いの効果が中間のものと最後のものに働くように聖霊を送るよう、切願しなければならないことである。
 [2] これらの信仰がそれらの二つの会議から浮かび出た。しかし、むつき解かれた時、視野の中に一つでなく三つがやって来た、最初,抱擁〔している〕かのように結合していた、しかし、じきに分離された。というのは、本質がそれら〔三つ〕を結合する、しかし、創造、あがない、働き、(または、転嫁、転嫁された義と効果(実現))である属性が、それらを分離する、と思えるからである。その理由は、たとえ三つ〔の神〕から唯一の神をつくりだしても、それでも、それでもなお、三つの神の観念が消し去られないようにとの理由のために、三つの位格から一つをつくらないからである。 なぜなら、(消し去られない)ぎり、会議の中で言われたように、それぞれの位格が個々に神と信じられるからである。もし、その時、その結果として三つの神が一つにされたなら、柱のように三つの上に建てられた家全体が、堆積の中に倒れる。
 [3] その会議が永遠からの神的な三つの位格を導き入れたことの理由は、みことばが正しく調べられず、またここからアリウス主義の信奉者に対する何らかの避難所を見いだせなかったからである。
 その後、それらの三つの位格は、それぞれがそれぞれ別にそれ自体から神である唯一の神の中にまとめられたことが、世界の三つの部分☆の中の理性的な宗教のすべての者により、三つの神の信仰を批難される、また冒涜者とされる 恐れから生じた。
順に三つに当てはめた信仰が伝えられたとの理由は、その起源からは、他のものが流れ出ないからである。これに〔別の理由が〕加わる、もし三つから一つがなくなるなら、第三のものが送られず、このようにすべての神的な恩恵の働きはむだになる。
 
「世界の三つの部分」とは三大大陸アジア・アフリカ・ヨーロッパでしょう。詳しく言えば、アフリカは北アフリカの部分、アジアは小アジアの部分だけであり、アメリカ大陸はまだ眼中にないでしょう。

原典講読『真のキリスト教』634

(1) 原文
634. Sed propalabitur veritas. Quando fides in tres Deos in Christianas ecclesia introducta est, quod factum est a tempore Synodi Nicaenae, omne bonum charitatis et omne verum fidei exsulaverunt, illa duo enim nullatenus consistunt cum cultu mentali trium deorum, et simul cum cultu orali unius Dei; mens enim negat quod os loquitur, et os negat quod mens cogitat; inde fit, quod nec sit fides trium Deorum, neque fides unius. Ex hoc patet, quod templum Christianum ab eo tempore non modo rimas duxerit, sed collapsum sit [1]rudera; et quod ab eo tempore apertus sit puteus abyssi, ex quo ascendit fumus sicut fornacis magnae, et obscuratus est sol et aer, et e quo locustae exiverunt in terram (Apoc. ix. 2, 3): videatur explicatio illorum in Apocalypsi Revelata. Immo ab illo tempore incepta est et increvit desolatio praedicta a Daniele (Matth. xxiv. 15), et ad fidem illam et ejus imputationem congregatae sunt aquilae (vers. 28 ejusdem capitis): per "aquilas" ibi intelliguntur primores ecclesiae sicut lyncei. Si dicitur, quod concilium, in quo consederunt tot episcopi ac viri laureati, unanimis suffragiis illud decreverint, sed quid fidendum est conciliis, cum concilia Romano-Catholica etiam unanimis suffragiis concluserunt vicariatum papalem, invocationem sanctorum, venerationem simulacrorum et ossium, divisionem sanctae eucharistiae, purgatorium, indulgentias, et plura? Et quid fidendum est conciliis, cum Dordrectanum, etiam unanimis suffragiis, decrevit detestabilem praedestinationem, et extulit illam ut palladium religionis? Sed, mi lector, ne crede conciliis, sed sancto Verbo, et adi Dominum, et illustraberis; Ille enim est Verbum, hoc est, Ipsum Divinum Verum ibi.
 
   @1 rudera pro “ruder”
 
(2) 直訳
634. Sed propalabitur veritas. しかし、〝真理〟が公けにされる(未来)
Quando fides in tres Deos in Christianas ecclesia introducta est, quod factum est a tempore Synodi Nicaenae, omne bonum charitatis et omne verum fidei exsulaverunt, illa duo enim nullatenus consistunt cum cultu mentali trium deorum, et simul cum cultu orali unius Dei; 三つの神への信仰がキリスト教会の中に導き入れられた時、それはニカイア公会議の時から引き起こされた、すべての仁愛の善とすべての信仰の真理が追放された、というのは、それらの二つのものは決して持続しないから、想像された三つの神の礼拝と、また一緒に、口頭の唯一の神の礼拝と。
mens enim negat quod os loquitur, et os negat quod mens cogitat; というのは、心は口が話すことを否定するから、また口は心が考えることを否定する。
inde fit, quod nec sit fides trium Deorum, neque fides unius. ここから生じる、三つの神の信仰も、一つの〔神の〕信仰もないこと。
Ex hoc patet, quod templum Christianum ab eo tempore non modo rimas duxerit, sed collapsum sit [1]rudera; このことから明らかである、キリスト教の神殿(教会)はその時から、割れ目を起こすだけでなく、しかし、がれきが〔=となって〕崩壊すること。
et quod ab eo tempore apertus sit puteus abyssi, ex quo ascendit fumus sicut fornacis magnae, et obscuratus est sol et aer, et e quo locustae exiverunt in terram (Apoc. ix. 2, 3): またその時から、深淵の穴が開かれた、そこから大きな炉〔から〕のような煙が上った、また太陽と空気は暗くされた、またそこから地の中にイナゴが出た(黙示録9:2, 3)
videatur explicatio illorum in Apocalypsi Revelata. それらの説明は『啓示された黙示録』の中に見られる。
Immo ab illo tempore incepta est et increvit desolatio praedicta a Daniele (Matth. xxiv. 15), et ad fidem illam et ejus imputationem congregatae sunt aquilae (vers. 28 ejusdem capitis): 実に、その時から始まり、増大した、ダニエルにより語られた荒涼が(マタイ24:15)、またその信仰へまたその転嫁へワシが集まった(同じ章の第28)――
per "aquilas" ibi intelliguntur primores ecclesiae sicut lyncei. 「ワシ」によって〔鋭い視力を持つ〕リュンケウスのような教会の指導者が意味される。
Si dicitur, quod concilium, in quo consederunt tot episcopi ac viri laureati, unanimis suffragiis illud decreverint, sed quid fidendum est conciliis, cum concilia Romano-Catholica etiam unanimis suffragiis concluserunt vicariatum papalem, invocationem sanctorum, venerationem simulacrorum et ossium, divisionem sanctae eucharistiae, purgatorium, indulgentias, et plura? もし、言われるなら、会議が、その中で熟慮した、このように多くの司教そして月桂冠をかぶった男たちが、満場一致の(合意の)決で、それを決定した、しかし、何を会議に信じるべきか、ローマカトリックの会議に、さらにまた満場一致の(合意の)決で、結論した、教皇を代理役に、聖徒への祈願を〔してよいこと〕、画像や〔遺〕骨の崇敬、聖体の分配、煉獄、免償、また多くのものを?
Et quid fidendum est conciliis, cum Dordrectanum, etiam unanimis suffragiis, decrevit detestabilem praedestinationem, et extulit illam ut palladium religionis? また、何を会議に信じるべきか、ドルドレヒトの〔会議に〕さらにまた満場一致の(合意の)決で、忌まわしい予定()を決定した、またそれを宗教の守護神として掲げた。
Sed, mi lector, ne crede conciliis, sed sancto Verbo, et adi Dominum, et illustraberis; しかし、私の☆読者よ、会議に信じるな、しかし、聖なるみことばを、また、主に近づけ、また、あなたは照らされる(未来)
mimeusの呼格。
Ille enim est Verbum, hoc est, Ipsum Divinum Verum ibi. その方はみことばである、すなわち、神的な真理そのものがそこにある。
 
@1 rudera pro “ruder” 注1 ruder」の代わりにrudera
 
(3) 訳文
634. しかし、〝真理〟が公けにされなければならない。
ニカイア公会議の時から引き起こされた三つの神への信仰がキリスト教会の中に導き入れられた時、すべての仁愛の善とすべての信仰の真理が追放された、というのは、それらの二つのものは、想像された三つの神の礼拝と、また一緒に、口頭の唯一の神の礼拝を決して持続しないから。というのは、心は口が話すことを否定する、また口は心が考えることを否定するから。ここから、三つの神の信仰も、一つの〔神の〕信仰もないことが生じる。
 このことから、キリスト教の教会は、その時から、割れ目を起こすだけでなく、しかし、がれきとなって崩壊することが明らかである。またその時から、深淵の穴が開かれ、そこから大きな炉〔から〕のような煙が上り、太陽と空気は暗くされ、またそこから地にイナゴが出た(黙示録9:2, 3)――それらの説明は『啓示された黙示録』の中に見られる。
 実に、その時から、ダニエルにより語られた荒涼が始まり、増大した(マタイ24:15)、またその信仰へまたその転嫁へワシが集まった(同章の第28)――「ワシ」によって鋭い視力を持つ〔リュンケウスのような〕教会の指導者が意味される。
 もし、会議が、このように多くの司教そして月桂冠をかぶった男たちが、その中で熟慮し、、満場一致の決で、それを決定した、と言われるなら、ローマカトリックの会議に何を信じるべきか、さらにまた満場一致の決で、教皇を代理役に、聖徒への祈願、画像や〔遺〕骨の崇敬、聖体の分配、煉獄、免償、また多くのものを結論した会議に?
 また、会議に何を信じるべきか、さらにまた満場一致の決で、忌まわしい予定を決定した、またそれを宗教の守護神として掲げたドルド会議に?
 しかし、私の読者よ、会議でなく、聖なるみことばを信じよ、また、主に近づけ、すると、あなたは照らされる。
 その方はみことばである、すなわち、神的な真理そのものがそこにある。