原典講読『真のキリスト教』632

[III.]
QUOD FIDES, QUAE EST IMPUTATIVA MERITI ET JUSTITIAE CHRISTI REDEMPTORIS,
PRIMUM EXORTA SIT A DECRETIS SYNODI NICAENAE DE TRIBUS PERSONIS DIVINIS AB AETERNO,
QUAE FIDES A TEMPORE ILLO AD PRAESENS A TOT CHRISTIANO ORBE RECEPTA EST.

信仰は、それはあがない主キリストの功績と義を転嫁している、最初に、永遠からの三つの神的な位格についてのニカイア公会議の教令から出現があること、その信仰はその時から現在まで、キリスト教世界全体により受け入れられた。
  
(1) 原文
632. Quod ipsam Synodum Nicaenam attinet, illam Imperator Constantinus magnus, suasu Alexandri Episcopi Alexandrini, ex omnibus Episcopis in Asia, Africa et Europa convocatis, in regia sua Nicaeae urbis Bithyniae habuit, ut haeresin Arii presbyteri Alexandrini, qui Divinitatem Jesu Christi negabat, ex sacris litteris convincerent et damnarent; hoc factum est, anno Christi [1]325. Quod convocati illi concluserint, quod tres Personae Divinae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, ab aeterno fuerint, apprimis constare potest a duobus Symbolis, Nicaenum et Athanasianum, dictis. In Nicaeno legitur
 
"Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae;…. et in unum Dominum, Jesum Christum, Filium Dei unigenitum a Patre, natum ante omnia saecula, Deum de Deo consubstantialem Patri, ….qui descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine;…. et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre Filioque simul adoratur et glorificatur."
 
In Symbolo Athanasiano sunt haec:
 
"Fides Catholica est haec, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque Substantiam separantes. …. Sed quia singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut tres Dominos dicere Catholica religione prohibemur:"
 
hoc est, quod confiteri tres Deos et Dominos, sed non dicere liceat, et quod hoc sit quia religio vetat, illud autem quia veritas dictat. Symbolum hoc Athanasianum statim post Concilium Nicaeae habitum, ab uno aut pluribus, qui Concilio interfuerant, conscriptum est, et quoque ut oecumenicum seu catholicum acceptatum. Ex his patet, quod tunc decretum fuerit, quod tres Personae Divinae ab aeterno agnoscendae sint; et quamvis unaquaevis Persona singulatim per se esset Deus, quod usque non dicendi sint tres Dii et Domini, sed Unus.
 
   @1 325 pro “1318”
 
(2) 直訳
632. Quod ipsam Synodum Nicaenam attinet, illam Imperator Constantinus magnus, suasu Alexandri Episcopi Alexandrini, ex omnibus Episcopis in Asia, Africa et Europa convocatis, in regia sua Nicaeae urbis Bithyniae habuit, ut haeresin Arii presbyteri Alexandrini, qui Divinitatem Jesu Christi negabat, ex sacris litteris convincerent et damnarent; ニカイア公会議そのものについては、それをコンスタンティヌス大帝☆が、アレクサンドリアの司教アレクサンデルにうながされて、アジア、アフリカ、ヨーロッパの中のすべての司教から招集された、その地方の中のビチュニアの都ニカイアで持った、アレクサンドリアの長老(聖職者)リウスの異端を、その者はイエス・キリストの神性を否定した、聖なる書類から確信させ、断罪するために。
コンスタンティヌス大帝(247?-337、ローマ皇帝)はコンスタンティノープル(現在のイスタンブール)を建設し、キリスト教を公認した(313ミラノ勅令)
hoc factum est, anno Christi [1]325. このことはキリストの325年に起こった。
Quod convocati illi concluserint, quod tres Personae Divinae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, ab aeterno fuerint, apprimis constare potest a duobus Symbolis, Nicaenum et Athanasianum, dictis. 招集された彼らは結論したこと、神的な三つの位格、父、子、また聖霊は、永遠からいたこと、特に、二つの信条から明らかにすることができる、ニカイアとアタナシウスの、と言われている。
In Nicaeno legitur ニカイア〔信条〕の中に読まれる
"Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae; 「私は唯一の神を信じる、全能の神、天地の創造者。
…. et in unum Dominum, Jesum Christum, Filium Dei unigenitum a Patre, natum ante omnia saecula, Deum de Deo consubstantialem Patri, ….qui descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine; ……唯一の主を〔信じる〕、イエス・キリスト、父からのひとり子の子なる神、すべての時代の前に生まれた、父と一つの実体である神からの神、……それは天から降った、また処女マリアから聖霊から肉体を与えられた(受肉した)
…. et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre Filioque simul adoratur et glorificatur." ……また主と生かす者〔である〕聖霊を〔信じる〕、それは父と子から発出する、これは父と子ともに一緒に崇拝される、また賛美される」。
In Symbolo Athanasiano sunt haec: アタナシウス信条の中にこれらがある――
"Fides Catholica est haec, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque Substantiam separantes. …. 「全教会の(普遍的な)信仰はこれである、三一性の中の唯一の神として、また唯一性の中の三一性を私たちは崇める、位格を混乱させないで、実体を分離させないで。……
Sed quia singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut tres Dominos dicere Catholica religione prohibemur:" しかし、それぞれの個々のものが神と主〔であると〕キリスト教の真理で告白されて、私たちは強要されているので、
このように三つの神または三つの主を言うことは全教会の(普遍的な)宗教で私たちは禁じられる」。
hoc est, quod confiteri tres Deos et Dominos, sed non dicere liceat, et quod hoc sit quia religio vetat, illud autem quia veritas dictat. このことである、三つの神と主が告白されている、しかし、言うことは許されないこと、またこれ〔言うこと〕は宗教が禁じるものである、けれどもそれ〔告白すること〕は真理が命じるものである。
Symbolum hoc Athanasianum statim post Concilium Nicaeae habitum, ab uno aut pluribus, qui Concilio interfuerant, conscriptum est, et quoque ut oecumenicum seu catholicum acceptatum. このアタナシウス信条はニカイア公会議の状態の後、直ちに、一人または多くの者により、その者は会議の間にいた、書かれた、そしてまた全世界の(普遍的な)のものまたは全教会の(普遍的な)ものとして受け入れられた。
Ex his patet, quod tunc decretum fuerit, quod tres Personae Divinae ab aeterno agnoscendae sint; これらから明らかである、その時、決定(教令)があったこと、永遠からの三つの神的な位格を認めなければならないこと。
et quamvis unaquaevis Persona singulatim per se esset Deus, quod usque non dicendi sint tres Dii et Domini, sed Unus. たとえそれぞれの位格が個々にそれ自体から神であったにしても、それでも三つの神と主を言ってはならないこと、しかし、唯一。
 
@1 325 pro “1318” 注1 1318」の代わりに325
 
(3) 訳文
632. ニカイア公会議そのものは、それをコンスタンティヌス大帝☆が、アレクサンドリアの司教アレクサンデルにうながされて、アジア、アフリカ、ヨーロッパの中のすべての司教から招集されて、イエス・キリストの神性を否定したアレクサンドリアの長老(聖職者)リウスの異端を、聖なる書類から確信させ、断罪するために、その地方の中のビチュニアの都ニカイアで持ったものである。
hoc factum est, anno Christi [1]325. このことはキリストの325年に起こった。招集された彼らは、神的な三つの位格、父、子、聖霊は、永遠からいたことろ結論したと言われている、このことは、特に、ニカイアとアタナシウスの二つの信条から明らかにすることができる。
ニカイア〔信条〕の中に読まれる
 
 「私は、唯一の神、全能の神、天地の創造者を信じる。……唯一の主、イエス・キリスト、父からのひとり子の子なる神、すべての時代の前に生まれた、父と一つの実体である神からの神〔を信じる〕……その方は天から降った、また処女マリアから聖霊から受肉された。……また主と生かす者〔である〕聖霊を〔信じる〕、その方は父と子から発出し、これは父と子ともに一緒に崇拝され、賛美される」。
 
 アタナシウス信条の中にこれらがある――
 
 「全教会の信仰はこれである、三一性の中の唯一の神として、また唯一性の中の三一性を、位格を混乱させないで、実体を分離させないで、私たちは崇める。……しかし、それぞれの個々のものが神と主〔であると〕キリスト教の真理で告白されて、私たちは強要されているので、
このように三つの神または三つの主を言うことは全教会の宗教で禁じられる」。
 
 このことが、三つの神と主が告白されている、しかし、言うことは許されないこと、またこれ〔言うこと〕は宗教が禁じるものである、けれどもそれ〔告白すること〕は真理が命じるものである。
 このアタナシウス信条はニカイア公会議の(状態の)後、直ちに、一人または多くの者により、その者は会議の間にいた、書かれ、そしてまた普遍的なのものまたは全教会のものとして受け入れられた。
 これらから、その時、永遠からの三つの神的な位格を認めなければならないこと、たとえそれぞれの位格が個々にそれ自体から神であったにしても、それでも三つの神と主を言ってはなず、しかし、唯一と言うべきであるとの決定があったことが明らかである。
 
コンスタンティヌス大帝(247?-337、ローマ皇帝)はコンスタンティノープル(現在のイスタンブール)を建設し、キリスト教を公認した(313ミラノ勅令)

コメントを残す