原典講読『真のキリスト教』623(原文と直訳[4]まで)

(1) 原文
623. Tertium Memorabile:
 
Quondam datum est videre trecentos ex clericis et simul laicis, omnes doctos et eruditos, quia sciverunt solam fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; et quia apud illos erat fides, quod caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam caeli societatem, quae tamen inter superiores non erat. Et cum ascenderunt, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. Et cum intrabant caelum, recepti sunt ab angelis civiliter; sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor, postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites, et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri, quod ecclesiae est, sicut equus mortuus.
[2.] Erant pueri infra, qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; et tunc avertebant facies, et dicebant magistro suo, qui cum illis erat, "Quid hoc portentum; vidimus homines, et nunc pro illis equos mortuos; quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus;" et abiverunt.
Et tunc magister in via illos instruxit, quid "equus mortuus;" dicens, "`Equus' significat intellectum veri ex Verbo; omnes equi quos vidistis, illum significaverunt; quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio ejus e longinquo apparet sicut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur, ac vicissim miser et mortuus, sicut materialiter."
[3.] Tunc pueri quaerebant. "Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo?"
Et respondit magister, "Illustrabo hoc per exempla. Quis dum sancte legit Verbum, non interius in se cogitat de Deo, de proximo, et de caelo? Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; tum qui cogitat de proximo solum ex forma externa, et non ex qualitate, is materialiter cogitat; et qui cogitat de caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia, ex quibus caelum est caelum, is quoque materialiter cogitat."
[4.] Sed dixerunt pueri, "Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma, quod sit homo, et de caelo ex loco, quod supra nos sit: num ideo cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui sicut equi mortui?"
Dixit magister, "Non, estis adhuc pueri, ac non potestis aliter: at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter, latet enim spiritualis aliqua cogitatio intus in vestra materiali, quod adhuc nescitis. Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo, appareat e longinquo sicut equus mortuus; at qui spiritualiter, sicut equus vivus: et quod materialiter cogitet de Deo, qui solum ex Persona et non ex Essentia. Sunt enim attributa Divinae Essentiae plura, ut omnipotentia, omniscientia, omnipraesentia, aeternitas, amor, sapientia, misericordia et gratia, et ala; et sunt attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt creatio et conservatio, redemptio et salvatio, illustratio et instructio. Omnis qui de Deo ex persona cogitat, facit tres Deos; dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Redemptor et Salvator, ac tertius, Illustrator et Instructor; at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum, dicens, "Deus nos creavit, et idem nos redemit et salvat, et quoque illustrat et instruit." Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona, et sic materialiter, non possint aliter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres: sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod trium illorum sit unio per Essentiam, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia.
[5.] Quare, mei discipuli, cogitate ex Essentia, et ex hac de Persona; cogitare enim ex Persona de Essentia, est materialiter cogitare etiam de Essentia; at cogitare ex Essentia de Persona, est spiritualiter cogitare etiam de Persona. Gentiles antiqui, quia materialiter cogitaverunt de Deo, et sic etiam de attributis Dei non molo fecerunt tres Deos, sed plures usque ad Centum; ex unoquovis enim attributo fecerunt unum Deum. Sciatis quod materiale non intret in spirituale, sed spirituale in materiale. Simile est cum cogitatione de proximo ex forma externa et non ex qualitate ejus; ut et cum cogitatione de caelo ex loco, et non ex amore et sapientia, ex quibus est caelum. Simile est cum omnibus et singulis quae in Verbo sunt; quare qui materialem ideam de Deo fovet, et quoque de proximo, et de caelo, non potest quicquam ibi intelligere, est illi Verbum littera mortua; et ipse apparet e longinquo, dum legit illud, aut meditatur ex illo, sicut equus mortuus. [6.] Illi, quos vidistis descendentes e caelo factos coram oculis vestris sicut equos mortuos, fuerunt qui occluserunt visum rationalem quoad theologica seu spiritualia ecclesiae apud se et apud alios per peculiare dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei eorum; non cogitantes, quod intellectus a religione occlusus sit caecus sicut talpa, et in illo mera caligo; et talis caligo, quae rejicit a se omnem lucem spiritualem, obstipat influxum ejus a Domino et e caelo, et ponit pro illo obicem in sensuali corporeo, longe infra rationale in rebus fidei; hoc est, ponit illum juxta nasum, et figit illum in cartilagine ejus, ex quo postea ne quidem odorari potest spiritualia: unde quidam tales facti sunt, ut dum sentiunt odorem ex spiritualibus, cadant in deliquium: per odorem intelligo perceptionem. Hi sunt qui faciunt Deum tres. Dicunt quidem ex Essentia, quod Deus unus sit, at usque dum ex fide sua orant, quae est ut Deus Pater misereatur propter Filium, et mittat Spiritum Sanctum, manifeste faciunt tres Deos. Non possunt aliter, orant enim ad unum, ut misereatur propter alterum, et mittat tertium." Et tunc magister illorum docuit illos de Domino, quod Ille Deus unus sit, in quo Divina Trinitas.
 
(2) 直訳
623. Tertium Memorabile:― 第三のメモラビリア――
 
Quondam datum est videre trecentos ex clericis et simul laicis, omnes doctos et eruditos, quia sciverunt solam fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; かつて、聖職者と一緒に平信徒からの三百人の者を見ることが与えられた、すべての者は学問がある者と教養がある者、信仰だけが確信する(証明する)ことを知っていたので、義認までも、またある者はそれ以上(越えて)☆。
ultraからは「超~」を思います、「超過激な信仰義認者」ですね。
et quia apud illos erat fides, quod caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam caeli societatem, quae tamen inter superiores non erat. また、彼らのもとに信仰があったので、天界は恩恵から単に入るのを赦すことであること、彼らに天界のある社会へ上る許可が与えられた、それはそれでも高いものの間になかった。
Et cum ascenderunt, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. また上るとき、その時、遠方から子牛のように見られた。
Et cum intrabant caelum, recepti sunt ab angelis civiliter; また天界へ入るとき、天使たちにより礼儀正しく(丁寧に)受け入れられた。
sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor, postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites, et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. しかし、会話したとき、恐れが彼らを占めた、その後、身震い(恐怖感)が、また最後に死のような苦痛(責め苦)、またその時、自分たち自身を真っ逆さまに投げ落とした、また投げ落とすことの中で死んだ馬のように見られた。
Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; 上る中で子牛のように見られたことは、見るまた知る小躍りして喜ぶ自然的な情愛が対応から子牛のように見られたからであった。
et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri, quod ecclesiae est, sicut equus mortuus. また、投げ落とすことの中で死んだ馬のように見られたことは、真理の理解力が対応から馬のように見られたからである、そして真理の何もない理解力は、それは教会のものである、死んだ馬のようである。
[2.] Erant pueri infra, qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; [2] 下方に少年たちがいた、その者は降る者を彼らを見た、そして降ることの中で死んだ馬のように見ることを。
et tunc avertebant facies, et dicebant magistro suo, qui cum illis erat, "Quid hoc portentum; またその時、顔を背けた、また自分たちの教師に言った、その者は彼らとともにいた、「これは何のしるしか。
vidimus homines, et nunc pro illis equos mortuos; 私たちは人間を見た、また今や、彼らの代わりに死んだ馬を。
quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; それを私たちは眺めることができないので、私たちは顔を背けた。
magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus;" 先生、私たちはこの場所の中にとどまらない(未来)しかし、私たちは立ち去る」。
et abiverunt. また、立ち去った。
Et tunc magister in via illos instruxit, quid "equus mortuus;" またその時、教師は途中で彼らを教えた、「死んだ馬」が何か。
dicens, "`Equus' significat intellectum veri ex Verbo; 言って、「〝馬〟はみことばからの真理の理解力を意味する」。
omnes equi quos vidistis, illum significaverunt; すべての馬は、それをあなたがたが見た、それを意味した。
quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio ejus e longinquo apparet sicut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur, ac vicissim miser et mortuus, sicut materialiter." と言うのは、人間がみことばから熟考して進んでいる時、その時、彼の熟考は遠方から馬のように見える、霊的に熟考するかぎり、よい血統の(育ちのよい)また生きている〔馬が〕、そして逆に、物質的に〔熟考する〕かぎり、惨めなまた死んだ〔馬が〕。
[3.] Tunc pueri quaerebant. [3] その時、少年たちは質問した。
"Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo?" 「みことばから霊的にまた物質的に熟考することは何であるか?」
Et respondit magister, "Illustrabo hoc per exempla. また、教師は答えた、「私はこれを例によって説明する。
Quis dum sancte legit Verbum, non interius in se cogitat de Deo, de proximo, et de caelo? だれがみことばを信心深く読む時、内的に、本質的に神について、隣人について、また天界について考えないか?
Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; すべての者は、その者は神について位格だけから考える、また本質から〔考え〕ない、彼は物質的に考える。
tum qui cogitat de proximo solum ex forma externa, et non ex qualitate, is materialiter cogitat; なおまた、隣人について外なる形だけから考える者は、また特質(性質)から〔考え〕ない、彼は物質的に考える。
et qui cogitat de caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia, ex quibus caelum est caelum, is quoque materialiter cogitat." また、天界についてただ場所だけから考える者は、また愛と知恵から〔考え〕ない、それらから天界は天界である、彼もまたは物質的に考える。
[4.] Sed dixerunt pueri, "Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma, quod sit homo, et de caelo ex loco, quod supra nos sit: [4] しかし、少年たちは言った、「私たちは、神について位格から考えた、隣人について形から、それは人間である、また天界について場所から、それは私たちの上方にある――
num ideo cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui sicut equi mortui?" それゆえ、私たちが見ことばを読むとき、その時、私たちは他の者に死んだ馬のように見られるのか?
Dixit magister, "Non, estis adhuc pueri, ac non potestis aliter: 教師は言った、「いいえ、あなたがたはまだ少年である、そして異なってできない。
at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter, latet enim spiritualis aliqua cogitatio intus in vestra materiali, quod adhuc nescitis. しかし、私は、あなたがたのもとに知り、理解する情愛を知覚した、それは霊的なものであるので、さらにまたあなたがたは霊的に考える、というのは、あなたがたの物質的なものの内部に何らか霊的な思考が隠れているから、それをまだ案は他がたは知らない。
Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo, appareat e longinquo sicut equus mortuus; しかし、私は前のものに戻る、それを私は言った、物質的に考える者は、みことばを読む時、またはみことばから熟考する、遠方から死んだ馬のように見えること。
at qui spiritualiter, sicut equus vivus: しかし、霊的に〔考える〕者は、生きている馬のように〔見られる〕。
et quod materialiter cogitet de Deo, qui solum ex Persona et non ex Essentia. また物質的に神について考えること、その者は単に位格だけから、また本質から〔考え〕ない。
Sunt enim attributa Divinae Essentiae plura, ut omnipotentia, omniscientia, omnipraesentia, aeternitas, amor, sapientia, misericordia et gratia, et ala; というのは、神的な本質の属性は多くのものであるから、たとえば、全能、全知、遍在、永遠性、愛、知恵、慈悲、また恩恵、また他のもの。
et sunt attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt creatio et conservatio, redemptio et salvatio, illustratio et instructio. また神的な本質から発出する属性である、それらは創造と維持、あがないと救い、照らすことと教えること。
Omnis qui de Deo ex persona cogitat, facit tres Deos; すべての者は、その者は神について位格から考える、三つの神をつくる。
dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Redemptor et Salvator, ac tertius, Illustrator et Instructor; 言って、一つの神は創造者と維持者である、もう一つ〔の神〕はあがない主と救い主、そして第三〔の神〕は照らす者(啓蒙者、照示者)と教える者。
at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum, dicens, "Deus nos creavit, et idem nos redemit et salvat, et quoque illustrat et instruit." しかし、すべての者は、その者は神について本質から考える、唯一の神をつくる(一つとする)、言って、「神は私たちを創造した、また同じ者が私たちをあがない、また救う、そしてまた、照らし、また教える」。
Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona, et sic materialiter, non possint aliter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres: ここから理由〔がある〕、神の三一性を位格から考える者は、またこのように物質的に、自分の思考の観念から異なってできない、それは物質的なものである、唯一の神から三つ〔の神〕つくるよりも。
sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod trium illorum sit unio per Essentiam, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia. しかしそれでも、自分の思考に反して言うことが〔できる〕、それらの三つは本質によって結合があること、格子の仕切り(おぼろげな視覚)通して本質から神について考えるので。

コメントを残す