(1) 原文
622. Secundum Memorabile:―
Omnes qui ad caelum praeparati sunt, quod fit in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, post exactum tempus, desiderant cum suspirio caelum; et mox aperiuntur oculi illorum, et vident viam, quae tendit ad aliquam societatem in caelo. Hanc viam intrant et ascendunt; et in ascensu est porta, et ibi custos: hic aperit portam, et sic ingrediuntur.
Tunc obviam fit eis inquisitor, qui illis a moderatore dicit, ut penitius intrent et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant ut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; et si inveniunt, renunciant hoc, et manent ibi.
At si non inveniunt, redeunt, et dicunt, quod non viderint; et tunc a quodam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est, concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; lux enim caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque procedens a Domino ut Sole ibi. Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis in illis sunt, hoc est, si aliud verum et bonum, non recipiuntur: quare abeunt inde, et per vias inter societates in caelo apertas vadunt, et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos, quia in simili affectione sunt, ex corde amant, et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; est enim in calore et luce caeli delicium ineffabile, quod communicatur. Ita fit cum illis qui angeli fiunt.
[2.] Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in caelum; sed cum intrant, incipiunt trahere animam, et respirare cum lucta; et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus, et cessat cogitatio, ac sicut [1]lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites; et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, et plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent sicut serpentes admoti foco; quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc apparet, se dejiciunt, nec quiescunt, quam in inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor illorum libere vibratur. Postea odio habent caelum, et rejiciunt verum, ac corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in caelo ab Ipso fuerint.
[3.] Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est qui floccipendunt veritates quae fidei sunt, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli caeli, et qui floccipendunt bona quae amoris et charitatis sunt, quae tamen faciunt calorem vitae in quo sunt angeli caeli: tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod usque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in caelum. Fides enim hodie est, quod in caelum recipi, sit ex sola misericordia; et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi: at sciant, quod communicatio affectionum amoris et inde cogitationum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio amoris et inde cogitatio; et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea separet, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in caelo, et angelum in inferno. Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt.
@1 “lethus:”―sic ed. prin.; sic De Am. Conj., n. 611. Fortasse (cum Doctore Tafel,) legeris lectum.
(2) 直訳
622. Secundum Memorabile:― 第二のメモラビリア――
Omnes qui ad caelum praeparati sunt, quod fit in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, post exactum tempus, desiderant cum suspirio caelum; すべての者は、その者は天界へ準備されている、それは霊たちの世界の中で行なわれる、それは天界と地獄の間の中央にある、時の過ぎ去った後、天界をあこがれとともに望む。
et mox aperiuntur oculi illorum, et vident viam, quae tendit ad aliquam societatem in caelo. またじきに(すぐに)彼らの目が開かれる、また道を見る、それは天界の中のある社会へ向かう(伸びる)。
Hanc viam intrant et ascendunt; この道を入る、また上る。
et in ascensu est porta, et ibi custos: また上昇の中で、門がある、またそこに見張り。
hic aperit portam, et sic ingrediuntur. この者は門を開く、またこのように入る。
Tunc obviam fit eis inquisitor, qui illis a moderatore dicit, ut penitius intrent et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant ut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; その時、向かい合って彼に生じる、調査者、その者は彼に監督官(現場監督)から言った、深く入るように、また調べる、どこかに家がないか、それを自分のものとして認める、なぜなら、それぞれの新参の天使のために新しい家があるからである。
et si inveniunt, renunciant hoc, et manent ibi. また、もし、見つけたなら、このことを報告する、またそこにとどまる。
☆ renunciantはrenuntiantのミスプリ。初版は正しいです。
At si non inveniunt, redeunt, et dicunt, quod non viderint; しかし、もし、見つけなかったなら、戻る、また言う、見なかったこと。
et tunc a quodam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est, concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; またその時、ある賢明な者によりそこに調べられる、光が、それは彼の中にある、光と一致する(調和する)かどうか、それは社会の中にある、また特に、色が〔一致するか〕どうか。
lux enim caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque procedens a Domino ut Sole ibi. というのは、天界の光は、その本質では神的な真理であるから、また天界の熱は、その本質では神的な善、両方ともそこに太陽としての主から発出している。
Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis in illis sunt, hoc est, si aliud verum et bonum, non recipiuntur: もし、他の光と他の熱が、その社会の光と熱以外の、彼の中にあるなら、すなわち、他の真理と善、受け入れられない。
quare abeunt inde, et per vias inter societates in caelo apertas vadunt, et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; それゆえ、ここから立ち去る、天界の中の社会の間に開かれた道を通って行く、またこのことが彼の情愛に完全に一致する社会を見つけるまで、また永遠に彼の住まいが生じる。
sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos, quia in simili affectione sunt, ex corde amant, et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; というのは、そこに自分のものの間にいるから、あたかも親族と友の間に〔いる〕かのように、彼らを、似た情愛の中にいるので、心から愛する、またそこに自分の幸せの生活の中にいる、またこんなにしばしば自分の胸の中に霊魂の平和から快さで。
est enim in calore et luce caeli delicium ineffabile, quod communicatur. というのは、天界の熱と光の中に言語に絶する楽しさがあるから、それが共有される(伝えられる)。
Ita fit cum illis qui angeli fiunt. このように彼らに生じる、その者は天使になる。
[2.] Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in caelum; [2] しかし、その者は悪と虚偽の中にいる、彼らに好意(容赦)から天界の中に上ることが許される。
sed cum intrant, incipiunt trahere animam, et respirare cum lucta; しかし、入る時、喘ぎながら呼吸することが始まる、また身もだえして呼吸すること。
et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus, et cessat cogitatio, ac sicut [1]lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites; またじきに(すぐに)彼の視覚が暗くされる、また理解力が暗黒に包まれる、また思考が止まる、そして目で死のよう現われる(思える)、またこのように丸太(棒)のように立つ。
et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, et plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent sicut serpentes admoti foco; またその時、心臓が打つことを始める、胸が苦しめられること、また心が激痛で襲われること、またさらにまたさらに苦しめられること、またその程度までの状態の中へ、炉に近づけられたヘビのように自分自身をねじる。
quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc apparet, se dejiciunt, nec quiescunt, quam in inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor illorum libere vibratur. それゆえ、そこから自分自身を転がし落とす、また断崖を通って、それはその時、現われる、自分自身を投げ落とす、休息もしない、地獄の中以外に、自分に似た者のもとの、そこで呼吸することができる、そこで彼の心臓は自由に揺り動かされる。
Postea odio habent caelum, et rejiciunt verum, ac corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in caelo ab Ipso fuerint. その後、天界に憎しみを持つ、また真理を退ける、そして心で主を悪く言う、信じて、天界の中の彼の苦痛(責め苦)と腹痛はその方からであったこと。
[3.] Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est qui floccipendunt veritates quae fidei sunt, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli caeli, et qui floccipendunt bona quae amoris et charitatis sunt, quae tamen faciunt calorem vitae in quo sunt angeli caeli: [3] これらのわずかなものから見られることができる、彼らの運命がどのようなもであるか、その者は〝真理〟をつまらないものとみなした、それは信仰のものである、それらはそれでも光をつくる、その中に天界の天使がいる、またその者は善をつまらないものとみなした、それは愛と仁愛のものである、それらはそれでもいのちの熱をつくる、その中に天界の天使がいる。
tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod usque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in caelum. なおまた、これらから見られることができる、その程度に誤まる、その者は信じる、それでも天界の幸福を享受すること(fruror)ができること、天界の中に入れられさえすれば。
Fides enim hodie est, quod in caelum recipi, sit ex sola misericordia; というのは、信仰が、今日、あるから、天界の中に受け入れられることは、ただ慈悲だけからであること。
et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi: また天界の中への受け入れであること、世の中で結婚式の家の中にやって来る者のようである、またその時、そこに一緒に楽しさと、喜びの中に。
at sciant, quod communicatio affectionum amoris et inde cogitationum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio amoris et inde cogitatio; しかし、知らなければならない、愛の情愛とここからの思考の伝達が、霊界の中にあること、人間はその時、霊であるので、また霊のいのち(生活)は愛の情愛とここからの思考である。
et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea separet, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in caelo, et angelum in inferno. また同質の情愛は結合すること、また異質なものは分離する、また異質なものは苦しめること、天界の中の悪魔を、また地獄の中の天使を。
Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt. そのために、正しく(正確に)分離される、多様性(相違)、多種多様(変化)、また情愛の相違にしたがって、それは愛のものである。
@1 “lethus:”―sic ed. prin.; sic De Am. Conj., n. 611. Fortasse (cum Doctore Tafel,) legeris lectum. 注1 「lethus」――このように初版に。このように『結婚愛』☆611番に。おそらく(ターフェル博士にしたがって)あなたがたはlectumと読む。
☆ 『結婚愛』は『啓示された黙示録』の間違いです。
(3) 訳文
622. 第二のメモラビリア――
天界へ準備されているすべての者は、それは天界と地獄の間の中央にある霊たちの世界の中で行なわれるが、時の過ぎ去った後、天界をあこがれとともに望む。またじきに、彼らの目が開かれ、天界の中のある社会へ向かう道を見る。
この道に入り、上る。また上る中で、門があり、そこに見張りがいる――この者は門を開く、このように入る。
その時、調査者と向かい合う、その者は彼に監督官から、深く入り、どこかに自分のものとして認める家がないか調べよ、なぜなら、それぞれの新参の天使のために新しい家があるからである、もし、見つけたなら、このことを報告し、そこにとどまれ、しかし、もし、見つけなかったなら、戻り、見なかった、と言え〔との知らせを〕言った。またその時、ある賢明な者によりそこで調べられる、彼の中にある光が、社会の中にある光と、特に、色が調和するかどうか。というのは、天界の光は、その本質では神的な真理、また天界の熱は、その本質では神的な善であり、両方ともそこの太陽としての主から発出しているからである。
もし、その社会の光と熱以外の他の光と他の熱が、すなわち、他の真理と善が彼の中にあるなら、受け入れられない――それゆえ、ここから立ち去り、天界の中の社会の間に開かれた道を通って、このことが彼の情愛に完全に一致する社会を見つけ、また永遠に彼の住まいが生じるまで行く。というのは、そこに、あたかも親族と友の間に〔いる〕かのように、自分のものの間にいるからである、彼らを、似た情愛の中にいるので、心から愛する、またそこに自分の幸せの生活の中に、またこんなにもしばしば自分の胸の中に霊魂の平和からの快さの中にいる。というのは、天界の熱と光の中に言語に絶する楽しさがあり、それが伝えられるから。
このように天使になる者に生じる。
[2] しかし、悪と虚偽の中にいる者には、彼らに容赦から天界の中に上ることが許される。しかし、入る時、喘ぎながら呼吸すること、また身もだえして呼吸することが始まる。またじきに彼の視覚が暗くされ、理解力が暗黒に包まれ、また思考が止まり、そして目に死のようなものが現われ、このように棒のように立つ。またその時、心臓が打つこと、胸が苦しめられること、また心が激痛で襲われること、またさらにまたさらに、炉に近づけられたヘビのように自分自身をねじるほどの状態へと、苦しめられることが始まる。それゆえ、そこから自分自身を転がし落とし、またその時、現われる断崖を通って、自分自身を投げ落とし、自分に似た者のもとの地獄までは休息もしない、そこで呼吸することができ、そこで彼の心臓は自由に動く。
その後、天界に憎しみを持つ、また真理を退ける、そして天界の中の自分の苦痛と腹痛はその方からであった、と信じて、心から主を悪く言う。
[3] これらのわずかなものから、信仰のものである、〝真理〟をつまらないものと見なした、それでもそれらは光をつくり、その中に天界の天使がいる、また愛と仁愛のものである善をつまらないものと見なした、それでもそれらはいのちの熱をつくり、その中に天界の天使がいる、〔見なした〕その者の運命がどのようなものであるか見られることができる。なおまた、これらから、天界の中に入れられさえすれば、それでも天界の幸福を享受することができる、と信じる者が、その程度に誤まっていることを見ることができる。
というのは、今日、天界の中に受け入れられることは、ただ慈悲だけからである、また天界の中へ受け入れられることは、世の中で結婚式の家の中にやって来て、その時、そこで一緒に楽しさと喜びの中にいるようなものである、という信仰があるから。しかし、愛の情愛とここからの思考の伝達が霊界の中にあり、人間はその時、霊であるので、霊のいのち(生活)は愛の情愛とここからの思考であること、また同質の情愛は結合し、また異質なものは分離すること、また異質なものは、天界の中の悪魔を、また地獄の中の天使を苦しめることを知らなければならない。
そのために、愛のものである情愛の多様性、変化、相違にしたがって正確に分離される。